Close Rolls, 1246

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, 1246', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 473-480. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp473-480 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, 1246

Rex vicecomiti Norhampton', salutem. Monstravit nobis Hugo Giffard, cui concessimus custodiam terre et heredis Rogeri de Baskervill', qui quandam partem tenuit de nobis in capite, quod Elyas Giffard, de quo idem Rogerus similiter tenuit per servicium militare in Haliden', se misit in seisinam cujusdam terre in eadem villa quam Lucia de Cormaill', que mortua est ut dicitur, tenuit in dotem de hereditate predicti heredis: eo quod terra illa est de feodo ejusdem Elye, quia vero custodia omnium terrarum que fuerunt predicti Rogeri, de quocumque teneantur, ad predictum Hugonem pertinet racione predicte concessionis nostre, sicut ad nos pertineret si eam in manu nostra retineremus, et idem Elias nullum jus habet ad dotem predictam in manu sua tenendam, tibi precipimus quod de predicta terra cum pertinenciis quam predicta Lucia tenuit in dotem in Haliden' de hereditate predicti heredis eidem Hugoni plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Westm' vj. die Januarii.

[m. 21d.]

Mandatum est Johanni filio Galf', justiciario Hybernie, quod cantredum de Okenach' cum castro et aliis pertinenciis suis, in cujuscunque manu fuerit, capiat in manum regis et salvo custodiat donec aliud ab ipso habuerit mandatum.
W. Winton' episcopus et abbas de Loco Sancti Eadwardi posuerunt se in perambulacionem inter terram ipsius episcopi in Biterne et terram predicti abbatis in Hune et Lattel', in comitatu Suht'.

Mandatum est vicecomiti Norf', sicut alias ei preceptum est, quod sicut se ipsum et omnia que habet diligit, distringat Robertum de Bruys per terras et catalla sua in balliva sua ad satisfaciendum mercatoribus et probis hominibus Norwic' in debitis que eis debet pro pane et cervisia et aliis necessariis ab eis captis tempore quo fuit vicecomes ejusdem comitatus, que quidem debita ad Scaccarium ei sunt allocata, ne rex aliam ab eis inde audiat querimoniam propter quam rex ad ipsum se graviter capere debeat.

[m. 17d.]

Mandatum est vicecomiti Sutht' quod, assumptis secum xij. discretis et legalibus militibus de comitatu suo, in propria persona sua accedat ad terram Winton' episcopi in Meredon' et ad terram abbatis de Waverl' in Boveiat', et per eorum sacramentum fieri faciat perambulationem inter terram ipsius episcopi in Meredon' et terram ejusdem abbatis in Boveiat', ita quod perambulatio illa fiat per certas metas et divisas, quia etc., et scire faciat etc.

[m. 16d.]

Communia placita comitatus Ebor' summonita sunt apud Ebor' coram Rogero de Thirkelb', Gilberto de Preston', Henrico de Bratton', Hugone filio Radulfi, Magistro Simone de Wauton' et Johanne de Cobeham, et inrotulatum est breve in anno etc. xxviij.

">[m. 14d.]

Mandatum est vicecomiti Devon' quod, assumptis secum duodecim discretis et legalibus militibus de comitatu suo, in propria persona sua accedat ad terram Roberti de Sydeham' in Rakereford' et ad terram Ricardi Knotte in Dert' et per eorum sacramentum fieri faciat perambulacionem etc.

Norht'.—Jerem' de Kaxton una cum hiis quos sibi duxerit associati sunt justiciarii ad assisas mortis antecessoris capiendas apud Norht' a die Clause Pasche in unum mensem, quam Matillis de Wascoyl et alii arramiaverunt versus Henricum le Poher et alios de iij. mesuagiis vij. virgatis et una acra terre cum pertinenciis in Bernewell'.

[m. 13d.]

Mandatum est vicecomiti Norht' quod assisam nove disseisine, quam prior de Davintr' et Hugo de Capes arramiaverunt versus Johannem de Pelwurth' et alios de communa pasture in Baddeb', venire faciat coram Jerem' de Kaxton' et sociis suis apud Norht' die Dominica proxima ante Ascensionem.

[m. 12d.]

Quia rex accepit quod dominus papa modis omnibus intendit ad ordinandum de archiepiscopatu Ardmachan', rex dat potestatem Johanni filio Galfridi, justiciario Hybernie, potestatem [sic] concedendi capitulo Ardmach' vice regis licenciam eligendi et eciam elecioni facte hac vice consenciendi; unde mandatum est eidem justiciario quod, accepta de hoc a predicto capitulo per litteras suas patentes cautela, quod alias non cedet in prejudicium regis.

Et hoc significatum est eidem capitulo ut ab ipso licenciam petant eligendi.

[m. 11d.]

Florencia uxor Matheo (sic) de la Mar' attornavit Ricardum de Leyr' de placito terre versus regem.

[m. 10d.]

Mandatum est Rustano de Solio quod in propria persona sua sit in Anglia ad regem in quindena Sancti Michaelis responsurus de castro de Belyn' et terra quadam in Murmesan' unde Galfridus Ridel de Blavia queritur se fuisse injuste disseisitus per Henricum de Trublevill', quondam senescallum Wasconie, et unde restitutionem sibi petit fieri. Teste (unfinished).

Mandatum est vicecomiti Surr' quod fieri faciat perambulationem inter terram F. Lond' episcopi in Stok' et terram magistri milicie Templi in Anglia in Merewe, quia etc.

[m. 8d.]

Monstravit regi Willelmus filius Roberti le Venur de Oxenewude, qui plene etatis est, quod cum esset in custodia regis et postea in custodia Galfridi Esturmi ex dono Ade Esturmi, cui rex custodiam illam dedit, Avicia de Columbariis petiit partem ballive sue in Huppingescumb' versus eum et predictum Galfridum custodem suum, et, per defectum predicti custodis, ejusdem partis seisinam recuperavit, propter quod idem Willelmus seisinam illius partis ballive sue recuperare non potest; mandatum [est] justiciariis itinerantibus ad placita foreste quod faciant inquisicionem de seisina quam predictus Robertus le Venur, pater ipsius Willelmi, habuit in eadem parte predicte ballive, et si invenerint ipsum anno et die quo obiit inde fuisse seisitum, tunc ipsi Willelmo eandem seisinam habere faciant. Teste rege apud Winton' x. die Julii per Galfridum de Langel'.

Monstravit regi Mabilia Bacun quod cum habuisset in bosco de Huppingescumb' seisinam de communa pasture quolibet anno a festo Sancti Michaelis usque ad Pascham, et iij. liberaciones de mortuo bosco per annum in eodem bosco pro quibus reddit v. solidos per annum, Avicia de Columbariis eam de predicta pastura et aliis predictis eisiamentis in medietate ejusdem ballive disseisivit; mandatum est justiciariis assignatis ad placita foreste quod inde faciant inquisicionem, et si invenerint dictam Mabiliam habuisse predictam seisinam in predicta parte, sicut in alia medietate ejusdem etate [sic] ejusdem bosci, et ea usam fuisse usque ad tempus quo predicta Avicia eandem partem recuperavit, tunc eidem Mabilie seisinam quam prius habuit inde habere faciant. Teste ut supra, per Galfridum de Langel'.

Mandatum est vicecomiti Berk' quod fieri faciat perambulationem inter terram Bartholomei Pecche in Yeling et terram Walteri de la Wyle in la Wyle, ita quod perambulatio illa fiat, etc.

Mandatum est vicecomiti Devon' quod fieri faciat perambulationem inter terram Willelmi de Cantil' junioris in Lodeswell' et terram Ricardi de Cumb' in Helsfled', ita etc.

Essex'.—Robertus Passelewe constitutus est justiciarius ad assisam nove disseisine capiendam apud Chelmereford' ad diem etc. quam Walterus le Chaumberleg' arramiavit versus Walterum filium Bern' de tenementis in Lachindon'.

Communia placita summonita sunt in comitatibus Norhumbr', Westmerel', Cumberl' et Lancastr' ad dies et locos etc. coram Rogero de Thurkelb', Gilberto de Preston', Henrico de Bratton', Hugone filio Willelmi, Magistro Simone de Wauton' et Johanne de Cobeham'.
Et mandatum est archiepiscopis etc. quod eis ad hoc intendentes sint et respondentes.

[m. 7d.]

Mandatum est vicecomiti Sutht' quod fieri faciat perambulacionem inter terram Willelmi de Sinago in Sutton' et terram Hugonis de Ingeham in la Welle. Ita etc.

Margareta comitissa Linc' attornavit Galfridum de Appelb' vel Radulfum de Astin ad dotem suam petendam versus heredem comitis Marescalli.

Rex vicecomiti Sumers' et Johanni de Aura, excaetatori suo in comitatu illo, salutem. Ostendit nobis Cecilia que fuit uxor Benedicti de Bere quod, occasione captionis terre que fuit Roberti de Novo Burgo, qui de nobis tenuit in capite, in manum nostram, terram quam ipsa tenuit in dotem de dono predicti Benedicti quondam viri sui, eo quod fuit de feodo predicti Roberti, in manum nostram cepistis; et ideo vobis mandamus quod, si ita est, eidem Cecilie talem seisinam qualem prius habuit de dote sua habere faciatis. Teste rege apud Merleberg' xxvij. die Julii.

Rex vicecomiti Norht', salutem. Precipimus tibi quod in singulis bonis villis ballive clamari facias quod omnes illi qui de nobis tenent in capite et servicium nobis debent, sicut tenementa sua que de nobis tenent diligunt, prompti sint et parati a sero usque ad mane ad eundum nobiscum cum equis et armis in servicium nostrum quo preceperimus clamari; et facias etiam ex parte nostra firmiter prohiberi quod nulli Judei, sicut corpora sua diligunt, decetero capiant in vadium libros calices vel aliqua alia ornamenta ecclesiastica, quia, si contra hanc inhibitionem nostram id attemptare presumpserint, omnia catalla sua nobis incurrentur et nichilominus ad corpora eorum graviter nos capiemus. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Kanc', salutem. Cum Magister G. de Fering' nobis promiserit coram R. comite Cornub' fratre nostro se stare ordinacioni W. de Ebor' et J. Maunsel super portionem quam idem Magister habebat in ecclesia Henrici de Wingeham de Elham, per quam ordinationem remanente eidem clerico nostro portionem predictam, nos eidem magistro providere teneamur in l. vel lx. marcatis redditus qui, licet litteras nostras patentes misissemus de provisione illa prout ordinatum fuit ei facienda, idem magister ordinationem illam, prout intelleximus, non intendit observare; tibi precipimus quod predictum clericum nostrum et suos in dicta ecclesia de Elham, et maxime in portione que fuit predicti Magistri Galfridi in eadem, manuteneas et defendas, non permittens quod ab eodem Magistro G. vel aliquo alio ei molestia vel gravamen inferatur. Teste (unfinished).

Mandatum est vicecomiti Ebor' quod quia Magister Innocencius, qui est in balliva sua, suspectus est de morte Guidonis de Arrecio nuper interfecti Lond', sicut regi retulit nepos ejusdem Guidonis, eo quod predictus Innocencius omnes proventus et exitus reddituum ipsius Guidonis in Anglia quasi procurator ejus recepit, et ei inde non satisfecit, et quia Magister Bernardus le Cornwaleys et Robertus frater ejus suspecti sunt de eadem morte, eo quod de quadam porcione ecclesie de Denecastr' contentio fuit inter eundem Guidonem et ipsum Bernardum, et lata sentencia contra eundem Bernardum, et dictus Robertus, frater ipsius Bernardi, minatus est in presencia domini pape quod idem Guido nunquam ejusdem porcionis possessione gauderet, ipsos Innocencium, Magistrum Bernardum et Robertum capiat, et sub salvo conductu, ad expensas ipsorum Innocencii, Bernardi et Roberti, eos duci faciat usque Turrim London' liberandos constabulario ejusdem Turris.

Et mandatum est eidem constabulario quod eosdem Innocencium, Bernardum et Robertum recipiat, et salvo in prisona regis custodiat, donec aliud a rege habuerit mandatum.

Et mandatum est domino Ebor' archiepiscopo quod quia Magister Innocencius, procurator Guidonis de Arrecio, qui nuper interfectus fuit London' omnes proventus et exitus reddituum ejusdem Guidonis recepit, et nichil inde respondit eidem Guidoni vel alii, et preterea, cum idem Innocencius regi suspectus sit de morte ejusdem Guidonis, omnia bona ipsius Innocencii in provincia sua sequestrari faciat et salvo custodiri, donec aliud a rege habuerit mandatum.

Et mandatum est W. de Haverhull, thesaurario, maiori et vicecomitibus Lond' et constabulario Turris Lond' quod, occasione mortis Guidonis de Arrecio nuper interfecti London', non arestent Hugolinum, nepotem ejusdem Guidonis, quia rex ipsum quasi non suspectum de morte illa deliberavit, et quod bibliothecam que fuit ipsius G. et alia bona sua per mortem ejus distracta, si ea per inquisicionem vel alio modo habere poterunt, salvo custodiant donec aliud habuerint mandatum.

Mandatum est vicecomiti Sussex' quod non permittat quod Willelmus Bardulf fuget vel bestias capiat in forestis vel chaciis que fuerunt W. quondam comitis Warenn' in balliva sua, in quibus idem Willelmus fugare vel bestias capere non consuevit vel debuit tempore ipsius comitis, et omnes homines et canes ipsius Willelmi, quos in predictis forestis vel chaciis inveneris, sine dilacione capiat et salvo custodiat, donec aliud a rege habuerit mandatum. Teste rege apud Wudestok' xxvj. die Augusti.

Mandatum est Magistro H. de Mortuo Mari, officiali Cantuar' archiepiscopi, quod licet provisiones domini pape, per quas mandat provideri clericis in regno Anglie, odiose sint in Anglia, tamen concedit rex ad instanciam clericorum suorum Guidonis de Russillon' et Guidonis de Palude quod hac vice provideat Hugoni Russhet, clerico, auctoritate summi pontificis domino archiepiscopo Cantuar' et ipsi officiali commissa, ita quod illa licencia regis in consequenciam non trahatur. Teste rege apud Wudestok xxvij. die Augusti.

Mandatum est vicecomiti Suhampt' quod Henricum de Lyndes' et Egidium Cocum, qui manent apud Winton', quos Johannes de Haddinton' probator appellat de societate latrocinii, capiat caute et illos in prisona regis salvo custodiat, donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Wudestok' xxviij. die Augusti.

Mandatum est maiori et vicecomitibus Lond' eodem modo de Rogero Sloward, viro Matillidis la Lavendere, qui manet ex opposito ecclesie Beate Marie in Piscaria Lond', quem idem probator appellat.
Eodem modo vicecomiti Norhampt' de Johanne Dayrel, qui manet apud Hotton' juxta Norhampt' et uxore ejus, quos idem Johannes appellat.

[m. 5d.]

Rex vicecomiti Warr', salutem. Cum racione nostri regiminis ecclesiarum et libertatum ipsarum dati simus a divina clemencia ex debito defensores injurias violencias, a quibuscunque personis occasione quacumque illatas eisdem, habemus cum industria propulsare et justicia racionabiliter vindicare, hinc est quod cum alias tibi preciperimus ut vim laicam inventam in ecclesia Sancti Michaelis de Coventr' in ipsius prejudicium et dilecti clerici nostri R. de Leyc', quem ad predictam ecclesiam Sancti Michaelis presentavimus, et quem in possessionem ejusdem a domino papa delegati judices induxerunt, ne ecclesia illa formam castri assumeret, amoveres tanquam in perniciem libertatis ecclesiastice introductam, ut vim laicam invencio non valens aliter amovere nisi specialiter per ingressum, qui tibi clausis ecclesie hostiis non patebat pro ingressu fractionem hostii quam fecisti cujus forsan occasione fractionis et ingressus preter intencionem nostram et tuam aliqui lesi fuerunt ut nostro pareres mandato ratam coram Coventr' et Lychefeld' episcopo habuimus et habemus plurimum et acceptam tanquam nostro nomine regaliter expeditam, quia vero occasione hujus fractionis et ingressus dicto R. rectori ecclesie predicte nichil de jure ab aliquo potest vel poterit imputari, quia dictum factum non suum set nostrum fuisse penitus protestamur, et quia dictus episcopus tam dictum R. et suos quam omnes illos qui tecum fuerunt tunc temporis nominatim de facto excommunicacionis sentenciam innodavit, videntes ipsam in prejudicium regie dignitatis verum pocius ecclesiastice libertatis latam fuisse, tibi precipimus quod monitis et precibus inducas episcopum diligenter ut dictam sentenciam quantocius studeat revocare: quod si noluerit facere, sciat ipse, et hoc sibi dicas, quod ad ipsius baroniam manum nostram quamcito nos super hoc certificaveris, extendemus, racione namque baronie juramento de conservandis terrenis honoribus dignitatis regie est astrictus; quia magis offendere vel vituperare non posset quam per suas excommunicaciones subtrahendo subditos fideles nostros a nostrorum preceptorum execucione, cum alias nostra jurisdictio non valeat explicari nisi sint qui nostris mandatis pareant, ut tenetur; super transgressionem vero juramenti altissimum ultorem poterit expectare. Taliter hoc preceptum nostrum adimplens quod regie dignitati pro defectu tui nichil debeat deperire, propter quod reputemus merito nos offensos. Teste me ipso apud Wodest' xxvj. die Augusti anno regni nostri xxx.

Per eadem verba, mutatis competenter mutandis, scriptum fuit episcopo Linc' usque ad hoc verbum, studeat revocare; et postea per hec verba;—hoc autem vobis significamus ut illius facti intellecta plenius veritate, si forsitan dictus episcopus vobis denunciaverit dictum R. clericum nostrum excommunicacionis sentenciam innodatum, ei propter hoc nullam molestiam inferatis, nec publicari illam sentenciam faciatis, presertim cum minus juste sit lata et non de jure, licet de facto contra defensionem libertatis ecclesiastice quod ex premissis apparet etc. in prejudicium regie dignitatis. Teste ut supra.

Rex prioribus de Thurgarton' et de Derl' et archidiacono Stafford', salutem. Monstravit nobis Radulfus de Leycestr', rector ecclesie Sancti Michaelis de Coventr', quod cum decedente (fn. 1) H. de Pateshull', quondam Coventr' et Lych' episcopo, dicta ecclesia Sancti Michaelis tam de jure quam de facto vacaret, sicut per inquisicionem quam inde fieri fecimus nobis constitit et constat [evidenter cancelled] manifeste, licet Magistri A. de Ho quondam archidiaconus Coventr', Th. de Wymundeham et Petrus de Radenour', archidiaconus Salop', post mortem ipsius episcopi de ecclesia ipsa sic duxerint ordinandum, videlicet quod triginta marce de eadem ecclesia cederent in usus commune (sic) canonicorum Lychefeld', et alie triginta marce in usus monachorum Coventr', et residuum ejusdem ecclesie in usus vicarii qui pro tempore deserviret eidem, nos fraudem illam dignitati regie factam usque ad tempus oportunum dissimulare volentes, et invenientes per inquisicionem predictam ecclesiam illam esse vacantem, prefatum R. clericum nostrum ad dictam ecclesiam vacantem, racione episcopatus Coventr' et Lychesf' vacantis et in manu nostra existentis, duximus presentandum, qui quidem R. vicario per dictos magistros ad deserviendum illi ecclesie assignato possessioni ejusdem tunc incumbente ad judices delegatos litteras apostolicas impetravit, per quas possessionem dicte ecclesie sentencialiter est adeptus, et quia collaciones tam ecclesiarum parochialium quam prebendarum spectantes ad episcopum ipso superstite, ad nos spectant sede vacante, et manifeste derogaretur dignitati nostre si ecclesia predicta, quam post mortem predicti episcopi vacantem invenimus, a prefato clerico nostro cui eam racione regie dignitatis contulimus eum caret, vobis prohibemus ne in causa illa decetero procedatis. Teste ut supra.
Eodem modo scriptum est decano et capitulo Lychesfeld' ne prosequantur, et judicibus Hereford' per eadem verba, et Henrico de Crek, presbitero, ne prosequatur, ut supra continetur.

[m. 4d.]

Communia placita comitatus Leic' summonita sunt in comitatu Leic' coram Rogero de Thurkelb', Gilberto de Preston' et sociis suis in crastino Sancti Martini.

[m. 3d.]

Ricardus de Bek attornat Johannem de Cochull' loco suo versus Galfridum Tregoz in placito quod est coram rege de injusta exactione quam ei facit.

Rex vicecomiti Wiltes', salutem. Precipimus tibi quod per totam ballivam tuam clamari, et ex parte nostra firmiter prohiberi, facias quod nullus eat ad riveandum in ripariis nostris que in defenso fuerunt tempore Henrici regis avi nostri, et scire facias omnibus de balliva qui ab antiquo solent et de jure facere debent pontes ad riparias illas quod provideant sibi de pontibus faciendis, ita quod prompti sint et parati in proximo transitu nostro per partes illas. Teste (unfinished).

Monstravit regi Robertus de Gisn' quod cum emisset ab executoribus testamenti Roberti le Waleis blada et carucas que fuerunt ipsius Roberti in Wulaweston, unde rex concessit custodiam W. de Haverhull', thesaurario suo, si ad regem pertineret, et unde [idem W. triturari facit cancelled] custodiam idem Robertus clamat tanquam ad se pertinentem de jure, idem W. occasione ejusdem concessionis blada illa triturari facit et vastari; et mandatum est eidem W. quod si idem Robertus blada illa emerit et carucas, tunc de bladis illis vel carucis nichil amplius se intromittat, blada si qua inde triturari fecit aut vastari, et carucas si quas ammoverit, eidem Roberto reddi faciat, nec aliquid de custodia illa capiat citra quindenam Sancti Michaelis quem diem rex ei assignavit ad respondendum de eadem custodia. Teste rege apud Wind' xxiij. die Septembris.
Et mandatum est vicecomiti Norht' quod nisi ipse id faciat idem vicecomes mandatum illud exequatur.

Ricardus Syward attornat Hugonem de Sancto Philiberto contra Bartholomeum de Saukevill' et Albredam uxorem ejus in placito terre quod est coram rege.

[m. 2d.]

Memorandum quod Stephanus de Glamesford', clericus H. de Veer, comitis Oxon', venit coram rege apud Windleshour' die Veneris in vigilia Sancti Michaelis anno etc. xxx. et petiit terram ipsius comitis in Gelham sibi replegiari que capta est in manu domini regis propter defaltam quam idem comes fecit versus [ipsum dominum regem de placito predicte terre cancelled] Rogerum de Tazseinz coram domino rege.

[m. 1d.]

Mandatum est vicecomiti Wigorn' quod, sicut corpus suum diligit, clamari et ex parte regis prohiberi faciat quod nullus de cetero cariari faciat aliquam navem cum blado in balliva sua ducendam ad partes transmarinas sine speciali precepto regis. Teste.
Eodem modo scribitur ballivis v. Portuum.

De feodis comitis Marescalli.—Servicium feodorum duorum militum que Simon filius Simonis tenuit de Waltero Maresc', quondam comite Pembr', in Mertlesham, et servicium feodi unius militis quod Hamo Passelewe tenuit de predicto comite in Barwe in comitatu Suff', et servicium feodi unius militis quod Hamo Pecch' tenuit de predicto comite in Bridebrok' in comitatu Essex', et servicium feodi unius militis quod Simon filius Simonis tenuit de predicto comite in Stagenho in comitatu Hertford', et servicium feodi unius militis quod Hamo Pecch' tenuit de predicto comite in Caveley, et servicium feodi dim' militis quod Hamo Passelewe tenuit de predicto comite in Folberne in comitatu Cantebr', et servicium feodorum duorum militum que Radulfus Bluet tenuit de predicto comite in Hentun' Bluet, et servicium feodi unius militis quod Philippus Denebaud tenuit de predicto comite in Hentun' Sancti Georgii, et servicium feodi unius militis quod Thomas Aswy tenuit de predicto comite in eadem villa, et servicium feodi unius militis quod Galfridus de Lavertun' tenuit de predicto comite in Laverton' in comitatu Sumers', assignatum est Matillidi, comitisse War', sorori et uni heredum predicti comitis in partem suam.
Servicium feodorum iiij. militum que Nicholaus filius Martini tenuit de eodem comite, et servicium feodi unius militis quod Ricardus Harang' tenuit de eodem comite, et servicium feodi unius militis quod Walterus filius Gilberti tenuit de eodem comite, et servicium feodi unius militis quod Philippus Besther tenuit de comite, et servicium vicesime partis feodi unius militis quod Adam de Angulo tenuit de eodem comite in balliva Roberti Waleraund' de Havereford' assignata sunt eidem comitisse etc.

Footnotes

  • 1. decendente in MS.