Close Rolls, January 1247

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1247', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 495-498. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp495-498 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image

1247.

De maeremio.—Mandatum est Roberto de Ros, justiciario foreste, quod permittat vicecomitem Noting' capere maeremium, quantum necesse fuerit ad quandam capellam faciendam infra curiam regis de Clipston', in boscis ejusdem manerii per talliam inter ipsum et forestarium regis factam de numero quercuum. Teste rege apud Gudeford' ij. die Januarii.

De perdonacione.—Rex perdonavit Hugoni filio Ranulfi de Saleb' iij. marcas et dimidiam, videlicet iij. marcas ad quas idem Hugo amerciatus fuit coram justiciariis qui ultimo itineraverunt in comitatu suo pro quadam diss[eisina], et dimidiam marcam ad quam amerciatus fuit pro defalta; et mandatum est vicecomiti Lancastr' quod ipsum Hugonem de predictis iij. marcis et dimidia quietum esse faciat. Teste rege apud Gudeford' iij. die Januarii.

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Gudeford' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere priori de Novo Loco unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Sibilla que fuit uxor Willelmi le Venur et Beatrix soror sua et Henricus filius Willelmi, capti et detenti in prisona regis apud Gudeford' pro morte predicti Willelmi, unde rettati sunt, traduntur in ballium per litteras directas vicecomiti Surr', quia rettati sunt de morte illa odio et atia etc. Teste rege apud Westm' v. die Januarii.
Johannes filius Ade, captus et detentus in prisona regis Ebor' pro morte Gilberti filii Madion', unde rettatus est, traditur in ballium etc. Teste ut supra.

De cccc. marcis ad expensas regis.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, et Edwardo de Westm' quod, de thesauro regis qui est in deposito apud Novum Templum London', faciant habere Petro Chaceporc, custodi garderobe regis, cccc. marcas ad expensas regis. Teste rege ibidem viij. die Januarii.

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis Cestr' quod de vinis regis que sunt in custodia sua facia[n]t habere Ricardo de Grey ij. dolia vini, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto de Rendenhal'.—Robertus de Rende[n]hal' reddidit regi per preceptum suum unum austurcum per quem finem fecit cum rege pro relevio suo de terris que fuerunt Warini de Rendenhal', patris sui, et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Robertum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Windes' xv. die Januarii.

Pro Rogero de Wyarvill'.—Rex remisit Rogero de Wyarvill' porcionem tallagii assessam super terram suam in manerio de Awelton', quam habet de dono regis, et mandatum est vicecomiti Sutht' quod ipsum inde pacem habere permittat. Teste ut supra.

Pro Huberto de Rully.—Quia Hubertus de Ruylly reddidit per preceptum regis Bertramo de Cryoyl quendam austurcum per quem finem fecit cum rege pro quodam mercato habendo apud manerium suum de Cattiwad', mandatum est baronibus de Scaccario quod pro predicto austurco ipsum Hubertum non distringant. Teste ut supra.

Pro abbate de Furneis'.—Quia abbas de Furneys ostendit regi quod Willelmus de Lancastr', dum fuit compos mentis sue, dedit ipsi abbati cum corpore suo quasdam terras et piscarias, sicut plenius continetur in carta predicti Willelmi quam idem abbas coram rege protulit, et quod fuit in pacifica possessione predictarum terrarum et piscariarum per viij. dies ante mortem ipsius Willelmi, mandatum est Roberto de Crepping' quod inspecta carta predicta diligentem inde faciat inquisicionem, et, si invenerit rem ita se habere ut predictum est, tunc permittat ipsos abbatem et monachos pacifica possessione sua inde gaudere, salvo jure cujuslibet. Teste ut supra.

[Pro Con]versis London'.—Mandatum est maiori et vicecomitibus London' quod plenam seisinam habere faciant magistro Conversorum London' ad sustentacionem eorundem Conversorum de omnibus terris domibus redditibus et possessionibus, que fuerunt Costantini filii Alulfi in civitate London', qui pro felonia quam fecit suspensus fuit, et de quibus terris domibus redditibus et possessionibus rex nuper eis dedit in mandato quod facerent inquisicionem, quam regi mittant sub festinacione. Teste rege apud Windes' xx. die Januarii.

[De da]mis datis.—Mandatum est custodi parci de Havering' quod faciat habere Galfrido de Childwyk iiij. damas et ij. damos vivos in parco de Havering' ad parcum suum de Childwik instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

[De vin]is datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis Westm' quod de melioribus vinis regis faciant habere Fulconi de Castro Novo j. dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Wind' xxv. die Januarii.

Pro electo Sar'.—Rex adhibuit assensum electioni facte de Willelmo de Eboraco, preposito Beverl', in episcopatum Sar'; et mandatum est Anketillo Malore, custodi ejusdem episcopatus, quod de omnibus terris et pos[ses]sionibus ad predictum episcopatum spectantibus, que fuerunt in custodia sua, ei plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Windes' xxix. die Januarii.
Et mandatum est per litteras patentes militibus liberis hominibus et omnibus aliis tenentibus de eodem episcopatu quod ei tanquam domino suo in omnibus que ad predictum episcopatum pertinent decetero intendentes sint et respondentes. Teste ut supra.

De j. casula.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod Lond' perquirat vel fieri faciat j. decentem casulam de albo samitto cum aurifragio competenti, et j. calicem precii c. solidorum, de dono regis, mittat usque Pontin' ad celebrandum divina in primo festo Beati Edmundi. Teste ut supra.

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Rading' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Johanni de Freborn' j. dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodibus vinorum regis de Brehull' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere uxori Walerami Teutonici j. dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

Pro hominibus de v. Portubus.—Rex vicecomiti Kancie, salutem. Scias quod xlij. homines nostri de Romenal' reddiderunt per preceptum nostrum dilecto et fideli nostro B. de Crioyll', constabulario nostro Dovor', viginti marcas ad operaciones in eodem castro inde faciendas, per quas ipsi finem fecerunt nobiscum pro curia sua de Shipweye ha benda. Et ideo tibi precipimus quod predictos homines nostros ea occasione non distringas. Teste [rege] apud Westm' iij. die Februarii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Sussex' super triginta marcas quas homines de Winch', Rya, et Hasting' reddiderunt eidem B. ad operaciones faciendas in eodem castro.

Pro Johanne de Dunton'.—Rex dedit Johanni de Dunton', sumettario garderobe sue, j. denarium de elemosina regis constituta in die de firma ville Winton', quem Thomasia que fuit uxor Rogeri de Bosco prius ha buit de dono regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ei denarium illum habere faciant. Teste ut supra.

De portubus maris claudendis.—Mandatum est Bertramo de Cryoyll' quod claudi faciant omnes portus maris qui sunt in custodia sua, ita quod nullus transfretet nisi sit nota persona de quo suspicio mali ha beri non possit, et etiam nisi securitatem debitam et consuetam prestiterit quod nichi[l] mali per eum regi aut regno machinabitur. Provideat etiam quod nullus in Angl' veniat per aliquem portuum predictorum nisi similiter sit nota persona de quo mali suspicio non habeatur et prestita securitate predicta; et, si aliqui alii quam tales in portibus predictis applicuerint, eos salvo custodiri faciat donec aliud de eis a rege receperit mandatum. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit abbati de Kenl' vj. marcas, videlicet iij. marcas ad quas ipse amerciatus fuit coram justiciariis nostris a pud Dublin', et iij. marcas per quas ipse finem fecit ad scaccarium nostrum Dublin' pro quodam brevi de attinctu habendo; et rex vult quod si predicte vj. marce regi fuerint solute quod ei de eodem scaccario reddantur. Et mandatum est. J. filio Galfridi, justiciario Hybn', quod ipsum abbatem de predictis vj. marcis, si regi non fuerint solute, quietum esse, et, si regi fuerint solute, eas eidem abbati reddi, faciat. Teste ut supra.

Wascon'.—Mandatum est Waltero de Arundell' quod de exitibus consuetudinis civitatis Burdeg' faciat habere Willelmo de Boell' xx. marcas quas mutuo dedit Gwidoni de Rocheford' ad expensas suas quas fecit in servicio regis in partibus transmarinis. Teste rege apud Westm' vij. die Januarii (sic).

De maeremio.—Mandatum est J. de Grey, justiciario Cestr', quod in foresta de Mara capiat maeremium ad constructionem domorum regis de Shotwik' et ad palicia circa eas facienda, et ad pontem ibidem relevandum. Teste ut supra.