Close Rolls, May 1247

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1247', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 510-515. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp510-515 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1247

De fructibus ecclesiarum custodiendis.—Mandatum est Thome de Staunford' quod fructus ecclesiarum episcopatus Karl', quarum sequestrum episcopus Dunholm' dicit ad se pertinere, vel eorum precium si venditi fuerint, salvo custodiat usque in unum mensem a festo Sancti Michaelis, ut interim sciatur utrum ad regem vel ad ipsum debeant pertinere. Teste rege apud Wodestok' j. die Maii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Norhumbr'.

Pro Henrico de Hasting'.—Mandatum est Elye le Latimer quod de manerio de Bluneham, quod Henricus de Hasting' commiserat Ide sorori sue, eidem Henrico plenam seisinam rehabere faciat. Omnia etiam catalla que per sacramentum proborum hominum inquirere poterit ipsum Henricum commisisse ipsi Ide cum manerio illo ipsi Henrico reddi faciat, et cetera omnia catalla que fuerunt ipsius Ide in eodem manerio ad opus regis retineat, donec aliud a rege habuerit preceptum. Teste ut supra.

Pro decano et capitulo Sancti Martini London'.—Quia rex concessit decano et capitulo Sancti Martini, London', per cartam regis quam inspexit, quod ipsi et homines sui quieti debent esse de omnibus amerciamentis, mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsos et homines suos de omnibus amerciamentis, que ab eis exiguntur ad opus regis, quietos esse faciant. Teste rege apud Wodestok' iij. die Maii.

Pro imperatore Costantinop'.—Mandatum est Willelmo Hardel quod de deposito regis ij. milia marcarum quod ha bet in custodia sua liberet thesaurario et camerariis quingentas marcas liberandas imperatori Costantinop', de dono regis.

De cervis et damis capiendis.—Mandatum est Ade Cok quod admittat Philippum de Candever' et Ricardum, fratrem ejus, ad capiendum in bosco de Graveling' vij. cervos ad opus regis. Teste rege apud Wodestok' iij. die Maii.
Mandatum est Avicie de Columbariis quod admittat Willelmum Luvel et Warinum fratrem ejus ad capiendum in balliva sua x. damos ad opus regis. Teste ut supra.

Pro Walens'.—Mandatum est J. de Grey, justiciario Cestr', quod Eynon filio Oweyn, Thuder' filio Edenet, et Wrennok filio Kenewerk' de omnibus terris et tenementis suis cum pertinenciis in Ros, Refoncleye, Reweniok', et Englefeld', de quibus ipsi seisiti fuerunt ut de feodo die qua guerra incepit inter regem et D. filium Lewelini, talem seisinam habere faciat qualem inde habuerunt die predicta. Teste ut supra.
Quia rex habet ij. obsides de fideli servicio Thuder' filii Edeneth', et adhuc quendam obsidem qui regi datus fuit a D. filio Lewelini qui jam defunctus est, mandatum est J. de Grey, justiciario Cestr', quod illum obsidem deliberet, et quo voluerit abire permittat. Teste rege apud Walingeford' vij. die Maii.

Pro Roberto de Tateshal'.—Mandatum est H. de Wingeham, excaetatori regis, quod de manerio Roberti de Tateshal' de Scaudebur' quod Johannes de Grey dedit ei in maritagium cum filia sua, et quod cepit in manum regis occasione serjancie regis alienate, eidem Roberto seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Simon filius Alexandri et Radulfus filius ejus, capti et detenti in prisona regis Ebor' pro morte Thome Badde et Imenie filie ejus, unde rettati sunt, traduntur in ballium quia etc. [Teste] ut supra.

[m. 8.]

Hybern', pro Ricardo de Burgo.—Rex J. filio Galfridi, justiciario Hybern', salutem. Sciatis quod reddidimus Ricardo de Burgo, tanquam illi qui plene etatis est, omnes terras et tenementa que fuerunt in manu nostra tempore quo ipse fuit infra etatem et in custodia nostra; et ideo vobis mandamus quod de omnibus terris et tenementis que commiseramus Stephano Lungesp' usque ad etatem ipsius Ricardi de hereditate sua ei plenam seisinam habere faciatis. Quia etiam idem Stephanus plus tenet in dotem uxoris sue de hereditate ipsius Ricardi quam ad eos pertinet habendum de hereditate predicta, vobis mandamus quod amensurata dote predicta eidem Ricardo id quod ad eum inde de jure pertinebit restituatis. Teste rege apud Rading' ix. die Maii.

Pro Hugone de Loges.—Rex baronibus Scaccarii, salutem. Quia Hugo de Loges monstravit domino regi quod a tempore quo disseisitus fuit de balliva de foresta domini regis de Kannok', de qua domino regi reddere debuit per annum decem marcas nomine firme, predicti barones nostri eam per sumonicionem Scaccarii domini regis distringi fecerunt pro predicta firma domino regi reddenda, licet predicta balliva adhuc in manu domini regis consisteret, et idem Hugo inde nichil habeat nec a tempore illo aliquid habuit, mandatum est quod si ita est ipsum Hugonem de cetero pro predicta firma distringi non faciant, set eum inde quietum esse, et ballivos domini regis, qui ballivam predictam a tempore predicto per preceptum domini regis habuerunt, pro firma predicta et arreragiis domino regi inde debitis sine omni dilacione distringi faciant. Teste ut supra.

Pro abbate de Bello Loco.—Quia constat domino regi per cartam domini J. regis patris sui quod abbas de Bello Loco Regis et homines sui quieti esse debent de omnibus amerciamentis, mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum abbatem et homines suos de omnibus amerciamentis quietos esse faciant. Teste me ipso ut supra.

Pro Ricardo le Fishere et aliis.—Rex propter paupertatem Ricardi le Fyschere, Ricardi filii Emme, Willelmi fratris ejus, Ricardi le Clerc, Henrici Coleman, Ricardi de Champeden', et Thome le Charet' remisit et quieta clamavit eis omnia arreragia que regi debuerunt de annuo redditu quem regi debebant pro terris suis quas de rege tenuerunt in Marleston' extra Cestr'. Et mandatum est J. de Gray, justiciario Cestr', quod eos pro arreragiis predictis non distringat set eos pacem habere permittat, et terras ipsas in manum regis capiat et comodum regi inde faciat. Teste me ipso apud Windles' xv. die Maii.

De vinis ad opus puerorum domini regis.—Mandatum est custodibus vinorum de Windles' quod faciant habere Johanni Selvestr' de vinis domini regis que sunt in custodia ipsius regis duodecim dolia vini ad expensas liberorum domini regis et familie sue commorancium in castro ibidem. Teste me ipso apud Westm' xix. die Maii.

De denariis liberandis in garderobam.—Mandatum est Willelmo Hardel quod de mille trecentis viginti et novem libris undecim solidis et octo denariis, quos receperunt per manum Magistri Gervasii de Persouere de exitibus terrarum que fuerunt W. Marescall', comitis Penbroch', in Hibern', liberet thesaurario et camerariis domini regis nongintos quater viginti sexdecim libras et quinque solidos liberandos Willelmo de Plessetis ad acquietandum quedam debita magne garderobe domini regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham' quod faciat habere Philippo Basset quatuor quercus in bosco de Neuton', de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Gosebek et uxore ejus.—Mandatum est vicecomiti Essex' et Hertfford' quod faciat habere Ricardo de Gosebec et Margarete uxori ejus plenam seisinam de omnibus terris et tenementis in balliva sua, de quibus ipsa Margareta seisita fuit die quo se permisit maritari eidem Ricardo, occasione cujus maritagii de eis fuit disseisita, quia predictus Ricardus satisfecit fratri nostro R. comiti Cornub' de transgressione illa quam fecit ducendo eam in uxorem, ad quem ipsius Margarete maritagium pertinebat. Teste me ipso apud Westm' xxj. die Maii.

Pro Ada de Eston'.—Mandatum est Johanni de Gray, custodi castri de Pecco, quod dilecto clerico suo Ade de Eston', persone ecclesie de Pecco, habere faciat decimas suas de herbagio vendito in parochia sua de Pecco sicut eas habuit tempore Warneri Engayne, quondam custodis domini regis ejusdem castri, et tempore vestro, per preceptum domini regis. Teste me etc. ut supra.

Pro abbate de Fiscampo.—Rex dedit et carta sua confirmavit abbati et monachis de Feschamp' manerium de Navesby in Linc' comitatu in partem eschambii pro villa (sic) de Winchels' et Rya quas habuerunt de dono et confirmacione predecessorum domini regis regum Angl' (pro cancelled) cum omnibus libertatibus in carta regis contentis quam fieri fecit eisdem. Et mandatum est H. de Wengham', vel escaetori suo in comitatu Linc', quod ipsos abbatem et monachos ponant per fratrem Elard' ballivum suum et Martinum socium suum in plenam seisinam dicti manerii cum suis pertinenciis. Teste me ipso apud Westm' xxj. die Maii.

De denariis ad operaciones de Wudestok'.—Mandatum est R. episcopo Linc' quod de bonis et catallis Andree de Viteri, rectoris ecclesie de Wutton', sine dilacione fieri faciat viginti marcas ad quas predictus Andreas amerciatus fuit coram Roberto Passelewe et sociis suis, justiciariis ultimo itinerantibus ad placita foreste in comitatu Oxon' pro transgressione foreste, et illas liberet Willelmo de Sancto Audoneo (sic), ballivo domini regis de Wodestok', ad operaciones ibidem. Teste me ipso apud Westm' xxij. die Maii.

Pro canonicis de Thorinton.—Rex concessit canonicis de Thorinton' quod custodiam terre que fuit Simonis de Perepund' in Aldwik', quam episcopus Cycestr' eis reliquid (sic) in testamento suo, que est vadium Samuelis filii Isaac, Judei de Norwic', sicut alie terre que fuerunt ejusdem Simonis sunt, habeant usque ad legitimam etatem heredis ipsius Simonis, ita quod non respondeant predicto Judeo de aliquo debito quod ei debetur de terra illa citra etatem predictam, set se capiat idem Judeus ad alias terras que fuerunt predicti Simonis que sufficiunt ad debita illa reddenda. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsis de terra illa seisinam habere faciant, non obstante aliquo precepto regis ei prius facto de seisina inde facienda predicto Judeo; et si quid inde ceperi[n]t, id eis reddi faciant. Teste ut supra.
Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod xxv. solidos iiij. denarios et obolum quos idem Judeus cepit de predicta terra ipsis habere faciant. Teste ut supra.

Pro abbate Westmonasterii.—Rex vicecomiti Wigornie, salutem. Quia concessimus per cartam nostram dilectis nobis in Christo abbati et monachis Westm', quod ipsi habeant et per manus ballivorum suorum capiant omnes fines et omnia amerciamenta sua et hominum suorum, de quacumque causa evenerint, coram quibuscumque justiciariis vel ballivis nostris, et eciam catalla fugitivorum et dampnatorum suorum, et annum et diem eorundem fugitivorum et dampnatorum, et eciam misericordias et fines comitatuum, et precipimus quod sine omni dilacione et inpedimento permittas ballivos ejusdem abbatis capere per manum suam omnes fines et amerciamenta sua et hominum suorum ad que amerciati fuerint coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu tuo ad placita foreste, simul et omnia alia amerciamenta et fines ad que quocumque tempore et coram quibuscumque ballivis nostris amerciati fuerint, et eciam catalla fugitivorum et dampnatorum suorum et annum et diem eorundem, et fines et misericordias comitatus tui, sicut predictum est, nec de cetero de hiis vos intromittas. Teste ut supra.

Hybern'.—Mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod faciat habere Fratribus Minoribus de Tristeldermet' xv. marcas, de dono regis. Teste rege apud Westm' xxv. die Maii.

Pro abbate de Bruera.—Rex dilectis et fidelibus suis forestariis et viridariis foreste sue de Wychewud', salutem. Sciatis quod concessimus dilectis nobis in Christo abbati et conventui de la Bruere quandam particulam bosci in foresta nostra de Wychewud' pro duabus carettis quas prius habuerunt in eadem foresta singulis diebus itinerantes. Et mandavimus dilecto et fideli Galfrido de Langeleh' quod per visum vestrum eidem abbati et conventui quandam particulam bosci in eadem foresta sicut ei injunctum est assignet; et ideo vobis mandamus quod eidem Galfrido fideliter ad hoc assistatis. Teste me ipso apud Westm' xxvj. die Maii anno regni nostri xxxj.

Pro Roberto, persona de Seyll'.—Rex baronibus de Scaccario, salutem. Quia constat nobis per inspeccionem rotulorum justiciariorum nostrorum ultimo itinerancium ad communia placita in comitatu Leic' quod Robertus, persona de Seylle, fuit amerciatus coram eisdem justiciariis nostris pro falso clamore ad xl. solidos et non ad xl. marcas, sicut continebatur in extractis missis ad Scaccarium nostrum de amerciamentis predictorum justiciariorum, vobis mandamus quod ipsum de cetero non faciatis distringi nisi pro xl. solidis de amerciamento predicto. Teste ut supra.

De j. robore dato.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod Elene que fuit uxor Willelmi de Dun faciat habere j. robur ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto de Pavely.—Quia testificatum est coram rege quod Robertus de Pavely solvit regi ad Scaccarium redditum de anno etc. xxx. assisum super assartum suum in West Pyrye, mandatum est baronibus de Scaccario quod de inbladatura ejusdem assarti que ab eo exigitur per summonicionem Scaccarii de eodem anno ipsum Robertum quietum esse faciant. Teste rege apud Westm' xxvij. die Maii.

Pro abbate de Shireburn'.—Rex escaetori suo Dors', salutem. Precipimus tibi sicut alias precepimus quod sine dilacione plenarie restituas abbati de Schireborn' omnia que cepisti de terris et tenementis ejusdem abbatis in manum nostram existentis (sic) a tempore quo primum mandatum nostrum recepisti de eisdem terris et tenementis eidem abbati reddendis. Teste rege apud Westm' xxvij. die Maii.
Eodem modo scribitur escaetori Devonie.

Pro abbate de la Bruere.—Rex Galfrido de Langeleg', salutem. Sciatis quod concessimus dilectis nobis in Christo abbati et conventui de la Bruere quandam particulam bosci in foresta nostra de Whycchwod' ad usus suos inperpetuum pro duabus caretis quas prius habuerunt itinerantes singulis diebus in eadem foresta; et ideo vobis mandamus quod assumptis vobiscum vicecomite nostro Oxonie et duodecim legalibus et discretis hominibus de comitatu Oxonie magis vicinioribus foreste nostre de Wichwud', et per eorum visum quandam particulam bosci in eadem foresta ad minus nocumentum ejusdem foreste et in loco magis conpetenti predictis abbati et conventui assignetis per certas metas et divisas. Mandavimus eciam vicecomiti nostro Oxonie quod ad diem et locum quos ei scire feceritis una cum predictis duodecim ad vos ad hoc accedat. Teste rege apud Westm' xxvij. die Maii.

Pro Aymaro de Lezinan.—Rex Roberto Puterel, salutem. Mandamus vobis quod de firma ecclesie de Farendon' et capellarum pertinencium ad eandem ecclesiam, que fuerunt S. Norm', unde nobis respondere debuistis, tam de firma illa quam de domibus et aliis, dilecto fratri nostro Ademaro de Lezeinnan vel ejus certo assignato decetero sitis penitus intendentes et respondentes. Teste rege apud Westm' xxvij. die Maii.

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis Sutht' quod faciant habere Magistro Ricardo coco j. dolium vini de prisa, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Curtenay.—Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Mandamus vobis quod non faciatis distringi dilectum et fidelem nostrum Johannem de Curtenay, qui finem fecit nobiscum pro custodia et maritagio terre et heredum Johannis de Nevil' et maritagio Hawisie que fuit uxor ipsius Johannis de Nevil' pro aliquo debito quod idem Johannes de Nevil' vel antecessores sui nobis vel antecessoribus nostris regibus Anglie debuerunt, quamdiu ipsi heredes infra etatem fuerint; quia, cum ad legitimam etatem pervenerint, ad eosdem heredes pro debito illo nos capiemus. Teste rege apud Westm' xxviij. die Maii.

[m. 7.]

Pro nutrice filie regis.—Rex concessit Isabelle, nutrici filie sue, liberacionem ij. denariorum in die quam Rogerus le Palefreyur percipere consuevit per manum vicecomitis Essex' de elemosina regis constituta, et mandatum est baronibus de Scaccario quod liberacionem illam eidem Isabelle habere faciant. Teste rege apud Westm' xxviij. die Maii.

De maeremio dato.—Mandatum est ballivis de Lugwrthin quod faciant habere procuratori Magistri Johannis Maunsel maeremium ad quandam bonam grangiam faciendam, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Stephano de Salinis.—Mandatum est Henrico de Wingeham et coexcaetatori suo in comitatu Sumers' quod viij. libras et x. solidos de exitibus terrarum que fuerunt Katerine de Monte Acuto, quos perceperunt dum rex retinuit terras illas in manu sua, faciant habere Stephano de Salinis, de dono regis. Teste ut supra.

Pro magistro milicie Templi et hominibus suis.—Quia rex accepit per inquisicionem quam a vicecomite Hereford' rex fieri precipit (sic) quod homines regis de Grosmund' tempore pacis de jure non consueverunt habere communam pasture in manerio de Tauros temporibus Walteri de Scudemor aut predecessorum vel heredum suorum, de quorum dono magister et fratres milicie Templi habent idem manerium, mandatum est vicecomiti Hereford' quod non permittat quod iidem homines regis de Grosmund' de cetero aliquam habeant communam pasture in eodem manerio cum predicto magistro aut hominibus suis ejusdem manerii. Teste rege apud Windes' j. die Maii (sic).

Pro Margeria de Lascy.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod custodia Amicie filie et heredis Roberti de Wudeston' pertinet ad Margeriam de Lascy, mandatum est Gladehus' que fuit uxor Radulfi de Mortuo Mari quod ipsam, quam penes se retinuit de mandato regis et Henrici de Wingeham, predicte Margerie liberari faciat. Teste ut supra.