Close Rolls, July 1247

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1247', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 521-527. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp521-527 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, July 1247

Mandatum est Ricardo de Munfichet quod in foresta regis Essex' extra parcum faciat habere abbati Westm' viij. damos, de dono regis. Teste rege apud Clarendon' vij. die Julii.
Mandatum est Roberto Passelewe quod in foresta de Rokingeham faciat habere A. comitisse Leic', sorori regis, x. damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Alicia que fuit uxor Mathei Peverel.—Mandatum [est] H. de Wingeham' et coexcaetatori suo in comitatu Norf' quod faciat habere Alicie que fuit uxor Mathei Peverel x. libratas terre cum pertinenciis in Meauton' in tenancianciam (sic) quousque dos ei fuerit assignata. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit priorisse de Eton' v. marcas per quas finem fecit coram justiciariis de Banco pro quodam cyrographo habendo inter ipsam et Galfridum de Armentar'; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsam inde quietam esse faciant. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo Passelewe quod in Nova Foresta faciat habere W. Sarisburiensi electo v. damos de dono regis una cum aliis v. damis quos rex ei prius dederat. Teste rege apud Clarendon' ix. die Julii.

De cervis datis.—Mandatum [est] Hugoni filio Roberti quod faciat habere Johanni Extraneo iij. cervos in balliva sua, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod in foresta de Blakemor' faciat habere W. Sarisburiensi electo v. damos nisi eos prius habuerit, de dono regis. Teste ut supra.

De faonibus.—Mandatum est Willelmo Passelewe quod in Nova Foresta capi faciat viij. faones masculos et xij. femellas, et eos liberet Johanni Maunsel vel ejus attornato ad faciendum inde quod rex ei injunxit. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Godefrido de Liston' quod in foresta de Windes' faciat habere Johanni de Ely ij. vetera robora ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Clarendon' xij. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham' quod in balliva sua faciat habere Waltero de Faucunberg' iiij. damos de dono regis pro x. quercubus quas rex ei dederat et quas nondum habuit. Teste ut supra.

Pro episcopo Hereford'.—Mandatum est ballivo de Fiscamp' quod non impediat episcopum Hereford' quominus fructus manerii de Chiltham habeat de anno etc. xxxj., occasione concessionis regis quam fecit abbati de Fiscampo de manerio predicto. Teste ut supra.

De maeremio.—Mandatum est R. Passelewe quod faciat habere vicecomiti Norht' maeremium ad quandam capellam ad opus regine faciendam in castro Norht', et ad aliam capellam ad opus ejusdem apud Geitinton' faciendam. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod in foresta de Haselberg' per visum forestar' et viridar' faciat habere ballivo de Selveston' maeremium ad cindulam inde faciendam ad domos regis de Selveston' cooperiendas. Teste ut supra.

Pro operationibus de Windes'.—Mandatum est Bernardo de Sabaudia quod de terris Normannorum que sunt in custodia sua faciat habere citra festum Sancti Michaelis custodibus operationum regis de Windes' c. libras ad easdem operationes; et rex eas ei allocari faciet. Teste rege apud Clarendon' xv. die Julii.

Pro quibusdam hominibus de Esingwaud'.—Quia rex accepit per inquisicionem quod vij. marce, quas Robertus Bon et sui participes de Heyton' regi reddere consueverunt per annum de incremento pro iij. carucatis terre in Esingwaud', reddi debent tam per alios tenentes regis de Esingwaud quam per ipsos Robertum et participes suos, mandatum est Thome de Staunford' quod decetero compellat ipsos tenentes ad participandum cum ipso Roberto et participibus suis de solucione regi facienda depredictis vij. marcis annuis, et ad respondendum ipsis de arreragiis que pro ipsis hucusque solverunt. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ade de Periton' quod in foresta de Braden' faciat habere Matheo Bezill' ij. damos, de dono regis. Teste ut supra.

De decimis dandis.—Quia rex dari facit decimas feni in omnibus dominicis suis, mandatum est ballivo de Meleburn' quod S. Karleolensi electo, persone ecclesie de Meleburn', de fenis ejusdem manerii decimas decetero habere faciat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Norf' et Suff' de decimis feni et molendinorum dandis Waltero de Rudham de manerio de Oreford'.

Pro Roberto de Gisn'.—Mandatum est vicecomiti Norht' quod Roberto de Gisgn' plenam seisinam habere faciat de custodia terre et heredis Roberti Walens' de Wulaveston', cui rex eam reddidit de voluntate regis. Teste rege apud Clarendon' xvj. die Julii.

Pro Wigorn' episcopo.—Mandatum est vicecomiti Wigorn' quod talem seisinam de placitis namiorum vetitorum habere faciat W. Wigorn' episcopo qualem habuit tempore quo ipsum inde disseisivit per preceptum regis. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Thome de Multon' quod faciat habere S. Karleolensi electo vj. cervos in balliva sua, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Norwic' episcopo.—Rex baronibus de Scaccario, salutem. Sciatis quod venerabilis pater W. Norwicensis episcopus liberavit per preceptum nostrum Wiberto de Kanc', custodienti exitus sigilli nostri, duodecim marcas apud Clarondan' (sic) quas debuit pro j. carta de duobus mercatis habendis, et ideo vobis mandamus quod ipsum inde quietum esse faciatis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est R. Passelewe quod faciat habere F. London' episcopo iiij. damos in foresta de Braden', de dono regis. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit Willelmo de Monte Acuto omnia amerciamenta ad que amerciatus fuit in itinere justiciariorum ad placita foreste in comitatu Sumers' tam de redemptionibus pro venatione quam de assisis nove disseisine et omnibus amerciamentis foreste; et mandatum est eisdem justiciariis quod ipsum inde quietum esse et ipsa amerciamenta a rotulis extrahi faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est R. Passelewe quod in Salceto faciat habere P. Chaceporc x. quercus, et in bosco regis de Pokesl' vj. quercus, ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

De vinis datis.—Mandatum est baillivo de Gillingeham quod faciat habere Galfrido de Langel' unum dolium vini de vinis regis que sunt ibidem.

De tradendo in ballium.—Mandatum est vicecomiti Wyltes' quod si Rogerus de Langeford', captus et detentus in prisona Sarr' pro transgressione foreste, invenerit ei duodecim etc., tune eum tradat etc. Teste rege apud Clarendon' xviij. die Julii.

Pro abbatissa de Pratellis.—Abbatissa de Pratellis fidelitatem regi fecit de omnibus terris et tenementis que ipsa tenere debet de rege in capite, et mandatum est Henrico de Wyngeham quod de omnibus terris et tenementis que cepit in manum domini regis per vacacionem abbacie de Pratellis, ei seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Radulfo Burnel.—Mandatum est Drogoni de Barentin, custodi Insularum, vel ballivissuis, quod faciat habere Radulfo Burnel singulis annis vij. quarteria frumenti que Robertus Legat habere consuevit, et que nunc sunt excaeta regis. Teste ut supra.

Pro heredibus Thome de Plumberg'.—Mandatum est custodi honoris de Redleg' quod de omnibus terris et tenementis, de quibus Thomas de Plumberg' fuit seisitus ut [in] dominico ut de feodo die quo obiit, Laurencio filio et heredi suo seisinam habere faciat, exceptis marisco de Ruggewerd' quem Laurencius filius Christiane tenet et mariscis de Beckenye et de Luvedun' quos Johannes de Watton' tenet ad terminum, ut dicit, et bosco de Langeleg' et xx. acris terre in Plumberg' et xx. acris terre et j. mesuagio cum pertinenciis in Rocheford', que Johannes filius Christiane tenet, de quibus predicti Laurencius, Johannes, et Johannes fuerunt in pacifica possessione ante mortem ipsius Thome, ut dicunt. Teste ut supra.

De terra reddenda.—Rex Petro de Sabaudia, salutem. Consultationi vestre videlicet utrum terram que fuit Roaldi filii Alani senioris filio primogeniti ipsius vel ejusdem filii avunculo reddere debeatis taliter respondemus quod eandem terram cum pertinenciis filio primogeniti audacter reddatis. De muliere autem que fuit uxor dicti Roaldi senioris dubium non est quin ipsa de prefata terra debeat habere dotem. Teste rege apud Merleberg' xx. die Julii.

Pro Willelmo de Valenc'.—Rex concessit Willelmo de Valenc' custodiam terrarum que fuerunt Roberti de Ponte Arch' que sunt in custodia regis ad se sustentandum in servicio regis, salvo Ele comitisse Warr' manerio de Neweton' cujus custodiam rex ei preconcesserat, et salva dote uxoris que fuit predicti Roberti de terris predictis. Et mandatum est Henrico de Wingeham quod eidem Willelmo de terris predictis seisinam habere faciat sicut predictum est, una cum bladis et instauro in ea (sic) inventis, que ad regem pertinent. Teste ut supra.
Rex concessit eidem Willelmo custodiam partis terrarum honoris Lancastr' in manu regis existencium ratione custodie filii et heredis Willelmi de Lindes' usque ad legitimam etatem heredis predicti. Et mandatum est Thome de Staunford' et Roberto de Crepping' quod de omnibus terris et tenementis que ipsum heredem jure hereditario contingunt de honore predicto, eidem Willelmo plenam seisinam habere faciant, una cum bladis et instauro in eis inventis, que ad regem pertinent. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit Magistro David carpentario xl. solidos qui ab eo exiguntur per sumonicionem Scaccarii de inbladatura cujusdam assarti, et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro Fratribus Predicatoribus.—Mandatum est J. de Pless' quod permittat Fratres Predicatores Wilton' habere cheminagium ad v. quercus que Rogerus de Sifrewast' eis dedit in balliva sua cariandas usque domum ipsorum fratrum. Teste rege apud Merleberg' xxj. die Julii.
Eodem modo scribitur Jacobo Hoes' de v. quercubus quas Willelmus Maudut eis dedit in balliva sua.

Pro Avicia de Columbar'.—Rex capi fecit in balliva Avicie de Columbar' de Chet vj. cervos per senescallos suos et vj. per venatores in itinere regis eundo et redeundo de Merleberg' usque Clarendon' anno etc. xxxj.; et mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Sutht' ad placita foreste quod ipsam de capcione illa quietam esse faciant. Teste ut supra.

[m. 5.]

De damis datis.—Rex R. Passelewe, salutem. Mandamus vobis quod faciatis habere dilecto nobis in Christo fratri R. de Saunford', magistro milicie Templi in Anglia, decem damos in foresta nostra de Den', de dono nostro. Teste me ipso apud Merleberg' xxj. die Julii anno regni nostri xxxj.

De maeremio.—Mandatum est Willelmo de Horsenden' quod in forestis de Melset et Graveling' faciat habere custodibus operacionum de Clarendon' maremium ad operaciones ibidem faciendas. Teste ut supra.
Mandatum est Willelmo Passelewe quod in Nova Foresta faciat habere custodibus operacionum de Clarendon' maremium ad viginti milia cindularum inde facienda ad predictas operaciones ibidem faciendas. Teste ut supra.

Pro Thoma de Chaurc'.—Rex cepit homagium Thome de Chaurces de terra que fuit Thome de Aufrinton' et que ipsum hereditarie contingit, et mandatum est vicecomiti Noting' quod de terra illa ipsi Thome de Chaurc' seisinam habere faciat. Teste rege apud Merleberg' xxiiij. die Julii.

Pro Walerico de Withil'.—Mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hybern', quod faciat habere Walerico de Wythil' singulis annis xxv. libras ad scaccarium Dublin', sicut illas percipere consuevit quamdiu fuerit in servicio regis in officio justiciarii. Teste ut supra.

De c. marcis regi mittendis.—Mandatum est Roberto Waleram' quod illas c. marcas quas recepit de exitibus episcopatus Menevensis sine dilacione regi mittat. Teste rege apud Wudestok' xxvij. die Julii.

Pro Willelmo Bataill'.—Rex dedit Willelmo Bataill' capellas regis Sancte Marie et Sancti Johannis Baptiste de Divis', et mandatum est constabulario Divis' quod ipsum in corporalem possessionem dictarum capellarum mittat per procuratorem suum. Teste rege apud Wudestok' xxix. die Julii.

Pro Simone de Ofham'.—Rex contulit Simoni de Ofham', capellano, decanatum Sancte Marie de Stafford' cum omnibus pertinenciis suis, et mandatum est vicecomiti Stafford' quod ipsum in corporalem possessionem ejusdem decanatus mittat per Magistrum Adam Wymer, procuratorem suum. Teste ut supra.

Wascon'.—Rex Waltero de Arundell', custodi insule de Olerun, salutem. Mandamus vobis quod de exitibus insule nostre de Olerun solvatis Willelmo de Boeles, senescallo nostro Wasconie, viginti et quinque libras Turronen' pro dilecto valetto nostro Ernaldo Cotin, quas idem senescallus noster de denariis nostris in Wasconia ei mutuo tradidit et plegia de eadem insula invenit, et eas vobis faciemus allocari. Teste ut supra.

De roboribus.—Mandatum est R. Passelewe quod in foresta de Brehull', videlicet in Pauncehal', faciat habere Aimaro de Lezinan xv. robora ad focum suum, et fieri faciat ad opus ejusdem lx. quarteria carbonum, et ea liberari vicecomiti Oxonie carianda quo rex ei precepit. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Clyfford' quod faciat habere Petro de Geneve quatuor damos in foresta de Dene, de dono regis. Teste rege apud Wudestok' xxx. die Julii.

De roboribus datis.—Mandatum est Willelmo de Sancto Audoeno, ballivo de Wudestok' quod faciat habere Fratribus ordinis Predicatorum Oxonie quatuor robora ad focum suum, et ea liberet vicecomiti Oxonie, karianda usque domum ipsorum Fratrum Oxonie, de dono regis. Teste ut supra.

Hybern.'—Mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod permittat M. comitissam Warenn' et alios heredes W. Mares', quondam comitis Penbrok', habere easdem libertates et consuetudines in terris suis Hybernie quales idem comes et predecessores sui habuerunt in eis, salvis regi iiij. principalibus libertatibus. Teste ut supra.

Pro Willelmo Playard et uxore ejus.—Quia rex accepit per inquisicionem quod iiij. acre terre cum pertinenciis in Rampton', que fuerunt Willelmi filii Henrici suspensi pro latrocinio, extiterunt in manu regis per unum annum et unum diem, et quod terram illam tenuit de Willelmo Playard et Alicia uxore ejus, mandatum est vicecomiti Noting' quod ipsis Willelmo et Alicie de dicta terra seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Petro de Hop' quod faciat habere Petro de Geneve iiij. cervos in balliva sua (foresta longa cancelled), de dono regis. Teste ut supra.

Hybernia.—Mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod faciat habere Margerie de Lascy pro dote sua que eam contingeret de castro de Blathac et pro parte ville de Droweda versus Midam singulis annis quamdiu vixerit de thesauro regis Hybern' iij.am partem l. marcarum quas Walterus de Lascy quondam vir suus percipere consuevit singulis annis ad scaccarium Dublin' pro castro predicto et pro parte ville de Droweda, et arreragia sua ei inde habere faciat. Teste ut supra.

Pro Halingratto.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod de denariis quos ei liberavit R. comes Cornubie, frater regis, solvat Halingratto balistario sexcentas marcas in partem solucionis debitorum in quo rex ei tenetur, retentis penes se litteris regis patentibus mutuum illud testificantibus. Teste ut supra.

Pro Roberto de Mares.—Rex dedit Roberto des Mares catalla ad valenciam xxx. solidorum que fuerunt Ricardi W'ltmain de Northasseb' fugitivi ad regem pertinencia, et mandatum est vicecomiti Northt' quod catalla illa ei habere faciat. Teste rege apud Wudestok' xxx die Julii.

De damis datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod faciat habere H. comiti Hereford' in foresta de Den' ij. damos, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Willelmo Passelewe quod in Nova Foresta faciat habere Nicholao de Mel' ij. damos, de dono regis. Teste ut supra.

Wallia.—Mandatum est J. de Grey, justiciario Cestrie, quod in loco competenti in balliva sua, ubi magis viderit expedire, assignari faciat Griffino Krek xl. solidatas et Ricardo le Brun xx. solidatas terre. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Valenc'.—Mandatum [est] vicecomiti Wigorn' quod illam partem terre, quam Johannes de Munchanesy habuit in manerio de Inteberg' cum pertinenciis, liberet W. de Valenc', vel certo nuncio suo litteras regis deferenti. Teste ut supra.