Close Rolls, August 1243

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1243', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 69-70. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp69-70 [accessed 19 April 2024]

Image
Image

Close Rolls, August 1243

[m. 5d.]

Dominus rex rogat abbatem et capitulum Cysterciense quatinus regi liberaliter concedere velint quod abbates ordinis sui in potestate regis constituti de licencia et gratia sua competens auxilium regi impendant ad onera expensarum quibus dominus rex gravatur levius sustinenda, transmittendo domino regi per Willelmum de Plesseto litteras suas patentes super eodem negocio, dirigendas toto ordini tam in Anglia quam in Hybernia et Wallia constituto. Teste rege apud Burdegalam, xxj. die Augusti.

Mandatum est Eboracensi archiepiscopo, Karleolensi episcopo et W. de Cantilupo, quod loquelam que est inter Fluriam Juvenal et Nicholaum de Saunford' de intrusione facta in manerio de Periton' per ipsum Nicholaum, ut dicitur, ponant in respectum usque in quindenam post festum Sancti Michaelis anno etc. xxvij., eo quod loquela illa tangit Willelmum de Oddingesel', qui fuit in servicio regis in partibus transmarinis, et ad partes suas de licencia regis est reversus. Teste rege apud Burdegalam, xxij. die Augusti.

Rex W. Lungesp', Nicholao de Mol', senescallo Wasconie, et aliis fidelibus suis cum ipsis existentibus, salutem. Satis intelleximus ex verbis Johannis le Gras qui ad nos reversus est de rege Navarre, quod idem rex intendit tueri et manutenere Arnaldum Willelmi de Egremund' contra nos, dicens castrum Acris Montis esse de feodo suo. Nos vero, licet sciamus quod castrum illud sit de dominico et feodo nostro, nolumus quod gwerram eidem regi moveatis, castrum predictum obsidendo, antequam vobiscum et aliis fidelibus nostris de Wasconia, quos vocari fecimus quod sint ad nos apud Burdegalam die Martis in festo Sancti Egidii, inde tractatum habuerimus, ad quem diem volumus quod ad nos veniatis; verumptamen si ex responso Vasatensis episcopi et Ricardi de Clifford' quos ad dictum regem Navarre destinavimus, audieritis quod amicabiliter erga nos se gerere noluerit, et de castro predicto commodum et honorem nostrum quoquomodo facere possitis, id totum discretioni vestre, de qua multum confidimus omnino relinquimus, ut faciatis quod videritis expedicius inde faciendum tam nostro quam honori vestro conveniens; et super eo consulcius vobiscum deliberetis et bonum et sanum consilium habeatis, antequam aliquid attemptetis, de quo certi non fueritis quod ad bonum finem perducere possitis, et super eo prudentiores esse debetis, eo quod statum parcium illarum melius quam nos novistis. Teste rege apud Burdegalam, xxiij. die Augusti.