Close Rolls, May 1248

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1248', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 113-115. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp113-115 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, May 1248

Mandatum est ballivis regis de Elveyn, quod secundum quod judicialiter processum fuerit in ipsa curia de Elveyn inter Rogerum Boghan, petentem, et Oweyn filium Mereduc', tenentem, de terra supra montem de Elveyn, idem judicium ipsius curie plenius exequi faciant et teneri. Teste rege apud Wudestok' xx. die Maii.

Johannes Extraneus, nuper licenciatus a rege cum iter arriperet peregrinacionis versus Pontiniacum, constituit loco suo de licencia regis Rogerum de Piwelesdon' ad faciendum et recipiendum coram Egidio de Erdinton', Briano de Brampton', Willelmo de Hedleg' et Thoma de Rosshal', qui dati sunt arbitri inter ipsum Johannem et Thomam Corbet in crastino Sancte Trinitatis super transgressionibus inter ipsos pridem ortis id quod ab eis fuerit consideratum. Teste rege apud Wudestok' xxiij. die Maii.

Rex assignavit Robertum filium Henrici, clericum cambii sui apud Norhampton', et idem clericus invenit plegios de fidelitate Philippum de Couele, Albericum de Burton', Willelmum de Wyvill' et Adam Wolbern, maiorem de Grimesby, et mandatum est Willelmo Hardel, custodi cambii, quod officium illud ei habere faciat. Teste rege apud Wudestok' xxij. die Maii.

Quia rex audivit ex litteris Resi Junioris quod ipse in omnibus paratus est parere justicie in curia regis coram Nicholao de Molis in comitatu regis de Kaermerdyn, mandatum est eidem Nicholao quod si ipsum sic velle invenerit, tunc ipsum in nullo injuste vel contra legem et consuetudinem Wallie, quam rex tenere pepigit, vexet, set ipsum in omnibus secundum eandem legem et consuetudinem deduci faciat. Teste [unfinished].

Comes Glouc' et Hertford' attornavit loco suo Galfridum de Fanecurt et Radulfum de Cressy in omnibus loquelis tangentibus ipsum comitem de hereditate W. Marescalli, quondam comitis Pembr', unde unus heredum est.

[m. 9d.]

Concessum est a domino rege quod si inferatur injuria scolaribus Oxonie, quod fiat inquisicio per villas adjacentes et non tantum per ipsos burgenses super forisfacto et injuria scolaribus illata.

Concessum est quod si burgenses Oxonie inferant mortem scolaribus, vel seviant in eisdem, vel eis injuriam inferant, quod communitas per se puniatur et immercietur, et ballivi Oxonie per se et non cum communitate immercientur et puniantur, si in negligencia vel dolo inveniantur.

Concessum est a domino rege quod Judei Oxonie non recipiant a scolaribus pro libra in septimana nisi duos denarios, alioquin puniantur secundum constitucionem regni. Idem fiat secundum proporciones libre.

Consessum est a domino rege quod quocienscumque et quando maior et ballivi Oxonie debent jurare fidelitatem suam in loco suo communi, quod communitas Oxonie debet denunciare cancellario quod per se et aliquas electas personas intersit prestacioni juramenti maioris et ballivorum, si voluerit, quod ipsi conservabunt libertates et consuetudines universitatis Oxonie, alioquin non valeat prestacio juramenti ipsorum, set iterum prestetur secundum formam prescriptam. Si vero cancellarius interesse noluerit, nec per se nec per procuratorem, nichilominus procedatur ad juramentum.

Concessum est a domino rege quod duo aldermanni sint electi et deputati de illis qui pro tempore fuerint, secundum quod ordinati erant a domino W. de Eboraco ad exhibendam justiciam cum prepositi abfuerint, sub eadem pena qua prepositi tenentur, si in negligencia vel malicia inveniantur.

Concessum est a domino rege quod quilibet burgensis respondeat pro familia sua, ita quod si aliquis de familia sua inferat mortem vel gravem injuriam alicui clerico vel suis, respondeat pro familia sua, et ipsam exhibeat ut fiat de ea justicia, et nisi fiat, infligatur pena ad arbitrium domini regis.

Concessum est a domino rege quod quocienscumque debet fieri temptacio panis et cervisie a burgensibus, quod denuncietur die precedenti cancellario et universitati quod intersint temptacioni premissorum per cancellarium et alios electos, vel per aliquos ad hoc deputatos, si interesse voluerint, alioquin non valeat temptacio; si autem interesse noluerint, nichilominus procedatur.

Actum anno regni domini H. regis Anglie, filii regis Johannis xxxoijo.

Henricus de Bathonia, Alanus de Watsand', Willelmus de Wilton', Reginaldus de Cobbeham, et Willelmus Brito, assignati sunt justiciarii ad itinerandum ad communia placita in comitatu Kancie, et incipient iter suum apud Cantuariam in octabis Sancti Johannis Baptiste. Teste [unfinished].

Abbas Glaston' habet quietanciam de communi summonicione coram justiciariis in comitatu Berk'; et priorissa de Ambresbur', episcopus Londoniensis, prior Sancti Swithini Wintonie, et Eudo de Shelfhangr', Johannes de Cormailles, abbatissa de Wherewell', Ingelramus de Pratell', Ricardus Lungespe, Johannes de Bendeng'.

Mandatum est justiciario Hybernie quod permittat R. de Clar', comitem Glouc', unum heredum Walteri Marescalli, quondam comitis Pembr', habere easdem libertates et easdem consuetudines in terris suis in Hybernia, quales idem comes et predecessores sui habere consueverint, salvis regi iiij. principalibus libertatibus. Teste etc.