Close Rolls, February 1249

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1249', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 137-145. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp137-145 [accessed 12 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, February 1249

[m. 13.]

Pro Sibilla que fuit uxor Hugonis filii Roberti.—Mandatum est H. de Wengham et coexcaetori suo in comitatu Hereford' quod manerium de Brumfeld' assignari faciat Sibille que fuit uxor Hugonis filii Roberti in tenanciam dotis sue, donec omnes terre que fuerunt predicti Hugonis fuerint extente, et rex dotem suam de eisdem terris fecerit assignari. Teste rege apud Clarendon' v. die Februarii.

De relaxacione auxilii.—Quia prioratus de Ippilipenne exilis est et pauper, mandatum est vicecomiti Devonie quod nullum auxilium ad opus regis exigat a predicto prioratu. Et si quid ad opus regis ceperit, id sine dilacione reddi faciat. Teste ut supra.

De execucione testamenti.—Mandatum est Henrico de Wengham et coexcaetori suo in comitatu Salop' quod, accepta securitate ab executoribus testamenti Hugonis filii Roberti quod regi satisfacient de debitis, si que idem Hugo regi debebat, eosdem executores de bonis ipsius defuncti plenam administracionem habere faciant. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Hereford', et ballivis de Plimpton'.

Pro priore de Ferlegh'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod singulis annis habere faciant priori et monachis de Ferlegh' de firma manerii de Redlegh' xxij. solidos pro decimis piscariarum regis de Gern et Gerth, sicut illas percipere consueverunt per manum vicecomitis regis Glouc', dum predictum manerium fuit in custodia sua, una cum arreragiis que eis debentur de firma predicta. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli quod in foresta regis de Schotovere faciat habere Aymaro, fratri regis, x. robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Melkesham quod in predicta foresta faciat habere abbatisse de Lacok vj. robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De districtione relaxanda.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod pro aliquibus debitis Judeorum nullam districtionem fieri faciant in terris que fuerunt Elye Giffard, cujus heres est infra etatem et in custodia regine. Teste ut supra.

De austurcis liberandis.—Mandatum est Johanni de Frethorn' quod si habuerit duos austurcos mutandos, preter vij. austurcos regis qui mutandi sunt de feodo, tunc illos liberet Johanni filio Bernardi, cui rex reddidit feodum suum, mutandos ad opus regis. Teste ut supra.

De cera liberanda.—Mandatum est maiori et probis hominibus Wintonie quod sine dilacione liberari faciant Andree Poynant, clerico regis, quingentas libras cere ad opus regis, et rex respondebit eis de custu in primo adventu suo usque Wintoniam. Teste ut supra.

Pro Sibilla que fuit uxor Willelmi Paynel.—Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetoribus suis in comitatibus Sumers' et Devon' quod de terris et tenementis que fuerunt Willelmi Paynel assignari faciant Sibille que fuit uxor predicti Willelmi Paynel racionabilem dotem suam, accepta ab ea securitate quod non maritabit se sine licentia regis. Teste rege apud Clarendon' ix. die Februarii.

De execucione testamenti.—Mandatum est eisdem quod permittant executores predicti Willelmi liberam habere administracionem de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti Willelmi ad execucionem testamenti sui faciendam, accepta ab eis securitate quod regi satisfacient de debitis, si que regi debuit. Teste ut supra.

Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetoribus suis in comitatibus Buk' et Suhampton' quod permittant executores testamenti Alani filii Hamonis liberam habere administracionem de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti Alani ad execucionem testamenti sui faciendam, accepta ab eis securitate quod de primis bonis regi satisfacient de debitis que predictus Alanus regi debuit. Teste ut supra.

De vino dato. Mandatum est Willelmo de Plessetis, camerario regis, quod capi faciat unum dolium vini, et illud liberet Johanni le Enveyse, de dono regis. Teste ut supra.

Pro priorissa de Karro.—Quia rex accepit per inquisicionem quam per vicecomitem Norf' fieri precepit, quod Johannes le Bretun, qui abjuravit regnum regis propter feloniam quam perpetravit in Godefridum de Millers, tenuit de priorissa de Karro quater viginti et xvij. acras terre in Meltun' et unde rex dedit eidem priorisse omnia que ad regem inde pertinebant occasione felonie predicte secundum regni regis consuetudinem, mandatum est vicecomiti Norff' quod de prefata terra prefate priorisse, tamquam escaeta sua una cum catallis in ea inventis, sine dilacione plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.
Mandatum est vicecomiti Suht' quod committat Roberto. [Cancelled.]

De fustis datis.—Mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in prefata foresta regis faciat habere Henrico de Bathonia xx. fusta ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbatissa de Wilton'.—Rex concessit abbatisse de Wilton' quod per visum forestariorum regis capere possit c. fusta in dominico bosco suo in foresta de Savernak' ad maeremium inde faciendum; et mandatum est custodi foreste predicte quod ipsam permittat sine impedimento predicta fusta in eo capere. Teste rege apud Clarendon' x. die Februarii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi haie regis de Beskewode quod in predicta haia faciat habere Aude domicelle regine tres quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Waltero de Bradelegh'.—Mandatum est Willelmo de Horsenden' quod in foresta regis de Clarendon' faciat habere Waltero de Bradeleg' vj. furcas ad quandam grangiam faciendam, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanna Briwere.—Quia rex fecit talliari dominica sua, mandatum est vicecomiti Derb' quod faciat habere Johanne Bruere racionabile tallagium de hominibus suis tenentibus de ea in manerio de Cestrefeud' quod aliquando fuit dominicum predecessorum [regis] regum Anglie. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Sumers' de manerio de Milverton'. Teste ut supra.

Pro Ada de Bailol.—Quia rex inspexit cartam regis avunculi sui in qua fuit contentum quod idem dominus rex dedit Roberto filio Rogeri manerium de Eure cum pertinenciis et cum advocacione ecclesie ejusdem ville, et hoc significat rex episcopo Linc', ut non obstante reclamacione regis quam per litteras suas fecit super presentacionem factam ad prefatam ecclesiam per Adam de Bailol, que fuit uxor Johannis filii predicti Roberti, ad presentacionem ejusdem Ade ad eandem ecclesiam personam idoneam admittat. Teste ut supra.

Pro Engelramo de Fesnes.—Rex concessit Engelramo de Fesnes x. libras redditus, quas solvere consuevit abbas de Faveresham Roberto de Gisnes [advocato Bethun', cancelled]; et mandatum est predicto abbati quod illas solvat predicto Engeramo, sicut illas solvere consuevit predicto Roberto [advocato cancelled]. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Melkesham quod in predicta foresta faciat habere Waltero de Godarvill' duo robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De dote assignanda.—Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetoribus suis in comitatibus Essex' et Suff' quod de omnibus terris et tenementis que fuerunt Rogeri de Monte Kanyso in comitatibus predictis, Agathe que fuit uxor ipsius Rogeri racionabilem dotem suam assignari faciant. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Brehull' quod in predicta foresta faciat habere Radulfo filio Nicholai quatuor damas, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Waltero Bukerel.—Mandatum est vicecomiti Norhampton' quod coram ipso et coram coronatoribus regis Norhampton' faciat Walterum Bukerel, qui evasit a prisona regis Norhampton', et est in ecclesia Fratrum Predicatorum Norht', abjurare regnum regis Anglie secundum legem et consuetudinem terre regis. Teste rege apud Clarendon' xij. die Februarii.

Pro Adam Pollard.—Rex concessit Ade Pollard, vadletto de capella regine, liberacionem duorum denariorum in die quam Albredus Aloec percipere consuevit per manus ballivorum regis Wintonie, de elemosina regis constituta; et mandatum est baronibus de Scaccario quod liberacionem illam ipsi Ade habere faciant. Teste ut supra.

Pro Engelramo de Fesnes.—Mandatum est vicecomiti Norhampton' quod Engeramo de Fesnes de manerio de Gayton' plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro episcopo Sarrisburiensi.—Mandatum est Willelmo de Horsenden' quod in bosco de Gravelegh' faciat habere W. Sarrisburiensi episcopo xxx. caretatas clausture, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo de Ketstevene quod de terris et tenementis que fuerunt Thome le Bretun in Asewardeby, Waltero de Bromwic', vadletto regis, sine dilacione plenam seisinam habere faciant. Teste ut supra. [Cancelled, quia aliter inferius.]

Pro Johanne Luvel.—Quia rex talliari facit dominica sua, mandatum est vicecomiti Norff' quod habere faciat Johanni Luvel racionabile auxilium de hominibus suis de eo tenentibus in manerio de Docking', quod aliquando fuit dominicum regis. Teste rege apud Clarendon' xv. die Februarii.

De denariis liberandis in garderoba.—Mandatum est vicecomiti Sussex' quod de exitibus itineris justiciariorum regis ultimo itinerancium ad communia placita in comitatu predicto, liberari faciat sine dilacione in garderoba regis ccc. marcas, quas, cum illas liberaverit, rex eas ei faciet allocari ad Scaccarium suum. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Valencia.—Mandatum est Ele, comitisse Warr', quod Willelmo de Valencia, cui rex concessit omnes terras que fuerunt Roberti de Pontdelarche, liberet manerium de Newenton', quod ipsa comitissa tenuit de ballio regis, et in escambium ejusdem manerii rex commisit predicte comitisse manerium suum de Dymmoc in comitatu Glouc', habendum et tenendum ad sustentacionem suam quandiu vixerit sine marito, quod predictum manerium de Newenton liberet predicto fratri regis, sicut predictum est. Teste ut supra. Salvis predicte comitisse catallis suis et bladis seminatis in terris predicti manerii.
Et mandatum est [Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu cancelled] vicecomiti Glouc' quod predictum manerium de Dymmoc cum pertinenciis liberent predicte comitisse, sicut predictum est. Teste ut supra.

De lampredis.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod per visum Hurtaldi, servientis regis, emat ad opus regis omnes lampredas, alosas et salmones quos invenerit in balliva sua. Et cum rex sciverit custum, illud ei faciet allocari. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur ballivis Glouc' et ballivis de Newenham. Teste ut supra.

De ponendis per ballium.—Mandatum est maiori et vicecomitibus London' quod tradant in ballium Maynetum Ispin', Augugum Giberti et Gerardum Rikebald', cives et mercatores Florencie, ita quod eos habeant coram rege ad mediam quadragesimam, ubicumque tunc fuerit in Anglia, ad standum recto super hiis que eis obiciuntur de quadam summa pecunie; et quod habeat ibidem nomina illorum qui eos manuceperunt. Teste rege apud Clarendon' xvij. die Februarii.

Pro Waltero de Bromwiz.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri precepit quod due bovate terre et duo tofta cum pertinenciis que Thomas le Bretun tenuit in Asewardeby sunt escaeta regis, ita quod illa dare possit cui voluerit, eo quod predictus Thomas recessit a fidelitate regis et est ad fidem regis Francie, mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo de Ketstevene in comitatu Linc', quod Waltero de Bromwyz, vadletto regis, de predictis terra et toftis plenam seisinam sine dilacione habere faciant. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Parco.—Quia rex talliari facit dominica sua, mandatum est vicecomiti Linc' quod Ricardo de Parco habere faciat racionabile tallagium de hominibus suis de eo tenentibus in manerio de Skidebroc, quod aliquando fuit dominicum predecessorum regis regum Anglie. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Vernon et Warino nepote ejus.—Rex reddidit Radulfo de Vernon et Warino de Vernon, nepoti ejus, omnes terras et tenementa que fuerunt Warini de Vernon et Alde uxoris ejus, salvo regi jure suo, si quod regi competat in terris que fuerunt predicte Alde; et mandatum est Johanni de Grey, justiciario Cestrie, quod de omnibus terris et tenementis que fuerunt predictorum Warini et Alde, de quibus fuerunt seisiti ut de feodo die qua obierunt, predictis Radulfo et Warino plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Philippo de Stanton'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod, accepta bona securitate per sufficientes plegios a Philippo de Staunton', vicecomite regis Cantebr' et Hunt', quod reddet regi arreragia debitorum in quibus regi tenetur in quindena Pasche anno etc. xxxiij°, ipsum a custodia qua detinetur ad Scaccarium regis propter arreragia illa deliberari faciant. Teste ut supra.

Pro Engelramo de Feenes.—Rex cepit homagium Engelrami de Fenes de omnibus terris et tenementis que Robertus de Gisnes tenuit de rege in capite, et que idem Engelramus habuit de dono predicti Roberti, ita quod predictus Engelramus decetero tenebit de rege predicta terras et tenementa in capite eodem modo quo predictus Robertus prius ea tenuit, salvo jure regis et cujuslibet alterius in terris et tenementis predictis; et mandatum est vicecomiti Norht' quod de terris et tenementis predictis predicto Engelramo plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

[m. 12.]

Pro abbate de Keynesham.—Quia manifeste discussum fuit coram justiciariis regis itinerantibus ad placita foreste, quod abbas de Keynesham habere debet canes suos currentes ad wlpes et lepores in chacia regis extra Bristoll', et herbagium in propriis boscis in mense vetito, mandatum est constabulario regis extra Bristoll' quod [salvis regis feris et herbagio ejusdem chacie cancelled] permittat ipsum abbatem habere canes suos currentes in predicta chacia, sicut predictum est, et herbagium in propriis boscis in mense vetito. Teste rege apud Clarendon' xx. die Februarii.

Pro Johanne Mansell'.—Rex concessit per cartam suam Johanni Maunsell', preposito Beverlaci, omnes fines alienacionum factarum de terris pertinentibus ad serjantiam de Bilsinton', quam idem Johannes habet de dono heredum Hugonis quondam comitum Arundell', et quam rex ei per cartam suam confirmavit, una cum omnibus exitibus provenientibus de finibus predictis, scilicet a tempore quo dominus rex terras illas capi precepit in manum suam. Et mandatum est Henrico de Wengham quod predictos fines ei habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Johanne Talebot et Gerardo fratre ejus.—Rex dedit Johanni Talebot et Gerardo fratri ejus tallagium manerii de Sneyth, quod ad regem pertinet; et mandatum est Thome de Stanford' et Willelmo de Axemue quod tallagium per ipsos assessum de hominibus tenentibus in predicto manerio eisdem Johanni et Gerardo sine dilacione habere faciant. Teste ut supra.

Pro Magistro Vincentio.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod de bonis que fuerunt Murielle, Judee Oxonie, faciat sine dilacione habere Magistro Vincentio, doctori Aymari de Lezinan, eunti in nuncium regis ad curiam Romanam, xxxta marcas, de dono regis. Teste ut supra.

De pluribus ponendis per ballium.—Mandatum est maiori et vicecomitibus London' quod tradant in ballium Robertum filium Jordani, pelliparii, et uxorem ejus, et sororem uxoris sue, ita quod eos habeant coram rege ad mediam quadragesimam ad standum recto, una cum aliis quos rex tradi in ballium precepit super hiis que eis obiciuntur de quadam summa pecunie mercatorum. Teste ut supra.

Pro Magistro Vincentio.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod de debitis in quibus Muriella, Judea, regi tenetur sine dilacione faciat habere Magistro Vincentio, doctori Aymari, fratris regis, xxx. marcas, si in tanto regi teneatur predicta Judea; sin autem id quod infra summam predictarum xxx. marcarum fuerit, eidem Magistro habere faciat, de dono regis, et hoc cum festinacione, quia idem Magister jam est in procinctu itineris eundi in nuncium regis ad curiam Romanam. Teste ut supra.

De cappa facienda.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod fieri faciat unam capam chori de bono samitto, et unius coloris, cum lato aurifragio et magna nusca, ita quod rex illam dare possit ecclesie Sarisburiensi. Teste ut supra.

Pro Roberto le Noreys.—Rex commisit Roberto le Noreys omnes terras, tenementa et redditus que [fuerunt cancelled] Ricardus de Warneford' tenuit de rege in capite in balliva [sua cancelled] vicecomitis Suht', qui interrogatus est ad utlagandum, custodienda et habenda donec idem Ricardus utlagatus fuerit, vel ad pacem regis venerit. Et mandatum est vicecomiti Suhampton' quod eidem Roberto custodiam illam habere faciat. Teste rege apud Clarendon' xxiij. die Februarii.

Pro Aymaro de Lezinan.—Mandatum est custodibus vinorum regis Suhampton' quod de vinis retentis ad opus regis vel aliis faciant habere Aymaro de Lezinan quatuor dolia de melioribus vinis ad denarios suos. Teste ut supra.

Pro Johanne de Rures.—Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Leic' quod terram Johannis de Rures, quam ceperunt in manum regis, eidem Johanni reddant, si absque lesione juris regis fieri possit, vel regi significent causam quare terram illam eidem Johanni reddere non debeant. Teste ut supra.

Pro comite Warr'.—Mandatum est Willelmo de Horsenden' quod in foresta regis de Graveling' faciat habere Johanni de Plessetis comiti War', duo robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbate de Furneis'.—Mandatum est Rogero Gernet quod permittat abbatem de Furneis' capere maeremium et virgas in foresta regis de Lancastr' ad reparacionem et emendacionem piscarie sue de Lancastr', sicut ea retroactis temporibus capere consuevit. Teste ut supra.

De execucione testamenti.—Mandatum est H. de Wengham et coescaetori suo in comitatu Devonie quod permittant executores testamenti Walteri le Deveneys habere liberam administracionem de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti Walteri, ad execucionem testamenti sui faciendam, accepta ab eis securitate quod regi satisfacient de debitis, si que regi debuit idem Walterus. Teste ut supra.

Pro Emma que fuit uxor Walteri le Deveneys.—Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in in comitatu Devonie quod de omnibus terris et tenementis, que fuerunt predicti Walteri, assignari faciant Emme que fuit uxor predicti Walteri racionabilem dotem suam. Teste ut supra (sic), accepta ab ea securitate de heredibus predicti Walteri regi reddendis. Teste ut supra.

De scindulis faciendis.—Mandatum est J. de Monemuth', custodi Nove Foreste, quod in prefata foresta faciat habere custodibus operacionum regis de Clarendon' maeremium ad xx. milia scindularum inde faciendarum, ad domos regis de Clarendon' cooperiendas. Teste ut supra.

De rogo faciendo.—Mandatum est Willelmo de Horsenden' quod in foresta regis de Clarendon' faciat habere vicecomiti Wiltes' faggota ad quendam rogum faciendum ad operaciones regis de Clarendon'.
Teste rege apud Clarendon' xxv. die Februarii.

De quercubus ad operaciones.—Mandatum est eidem quod in bosco regis de Milset faciat habere custodibus operacionum regis de Clarendon' c. quercus ad operaciones regis de Clarendon' perficiendas. Teste ut supra.

Pro uxore Radulfi filii Nicholai.—Mandatum est vicecomti Norhampt', quod illud dolium vini quod nuper remansit post regem apud Selveston', habere faciat uxori Radulfi filii Nicholai, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est custodibus vinorum regis de Wodestok' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere uxori predicti Radulfi unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

De denariis liberatis in garderoba.—Marcellus Scissor et Willelmus Eustacii de Waltham, die Jovis proxima post festum Beati Mathie Apostoli, apud Clarendon' liberaverunt in garderoba regis P. Chaceporc, custodi ejusdem, x. libras et x. solidos, in quibus regi tenebantur pro vinis venditis apud Waltham; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsos inde quietos esse faciant. Teste ut supra.
Prior de Dunstaplia, die Veneris proxima post festum Beati Mathie Apostoli, apud Wintoniam liberavit in garderoba regis P. Chaceporc, custodi ejusdem garderobe, iiijor libras quas idem prior regi debuit de vinis regis venditis apud Dunstaplia; et mandatum est baronibus de Scaccario quod de predictis quatuor libris ipsum priorem quietum esse faciant. Teste ut supra.

De robore dato.—Mandatum est Willelmo de Horsenden' quod recluse de Bretford' faciat habere unum vetus robur ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.