Close Rolls, April 1249

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, April 1249', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 151-157. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp151-157 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, April 1249

De execucione testamenti Gilberti de Saunford'.—Rex Henrico de Wengham, salutem. Mandamus vobis quod permittatis executores testamenti Gilberti de Sanford' liberam habere amministracionem de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti Gilberti, ad execucionem testamenti sui faciendam, accepta ab eis securitate quod de primis bonis nobis satisfacient de debitis, si que nobis debuit idem Gilbertus. Teste rege apud Westmonasterium quinto die Aprilis.

Pro Cristina que fuit uxor Ricardi de Cuthecumb'.—Rex vicecomiti Suht', salutem. Scias quod dedimus Cristine que fuit uxor Ricardi de Cuthecumb', suspensi pro felonia, id quod ad nos pertinet de terra que fuit predicti Ricardi, racione ejusdem suspencionis; et ideo tibi precipimus quod ei inde sine dilacione plenam seisinam habere facias. Teste ut supra.

De quarreatore inveniendo.—Mandatum est Edwardo filio Odonis de Westmonasterio quod faciat habere Reginaldo de Cobeham quendam quarreatorem ad inveniendum ei lapides ad portam castri Roffe reparandam. Teste ut supra.

Pro priore de Landa.—Mandatum est Roberto de Ros [Passel' cancelled] quod habere faciant priori de Land' quinquaginta cheverones in bosco suo infra forestam regis de Shyrewod' ad fabricam ecclesie sue, de dono regis. Teste ut supra.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Merleberg' quod faciant habere Robergie uxori Roberti filii Pagani unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Rogero de Mortuo Mari.—Rex memoriter tenet nuper mandasse J. filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod non disseisiret aliquem heredum W. Marescalli, quondam comitis Penbr', de terris eisdem heredibus proporcionaliter assignatis, de hereditate que fuit dicti comitis in Hybernia, nec ipsos distringeret ad aliquam recompensacionem alicui faciendam de predictis terris, donec aliud a rege receperit in mandatis; et quia, post suscepcionem litterarum regis, disseisivit Rogerum de Mortuo Mari de quibusdam terris ipsum contingentibus de hereditate predicti comitis, sicut rex audivit, mandatum est dicto J. quod dicto Rogero eandem qualem prius habuit seisinam habere faciat, et eundem in eadem seisina manuteneat, donec aliud a rege receperit in mandatis. Teste etc.

Pro Roberto de Quency et Elena uxore ejus.—Quia rex talliari fecit dominica sua, mandatum est vicecomiti Essex' quod habere faciat Roberto de Quency et Elene uxori ejus racionabile tallagium de hominibus de eis tenentibus in manerio de Writel', quod aliquando fuit dominicum regis. Teste rege, Petro Chaceporc et Thome de Newerc.

De ponendis per ballium.—Ricardus Bryd', Johannes filius ejus, et Willelmus filius Willelmi Thurkyl [habent breve regis de cancelled], capti et detenti in prisona regis de Huntedon' pro morte Nicholai de Flegg', unde rettati sunt, habent breve regis vicecomiti Hunted' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Merton' xj. die Aprilis.

De ponendo per ballium.—Willelmus Hamich', captus et detentus in prisona regis de Cantebr' pro verberacione Cecilie uxoris Edmundi Strut, unde idem et Cecilia ipsum appellant, habent (sic) breve regis vicecomiti Cantebr' quod ponantur (sic) per ballium. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Plessetis.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod de tota terra que fuit Rogeri de Monte Canisio in Stansted', in cujuscumque manu extiterit, sine more dispendio plenam seisinam habere faciat Willelmo de Plessetis, cui concessit rex custodiam terre et heredis predicti Rogeri, omnes ejusdem terre occupatores penitus amovendo, et ipsum Willelmum in pacifica seisina sua manutenendo. Et ita se gerat in hoc mandato regis exequendo ne pro defectu ejus graviter rex se capiat ad ipsum. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli, forestario regis de Brehull', quod in foresta regis de Brehull' faciat habere Aymaro de Lezygnan viginti quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

De bremiis datis.—Mandatum est constabulario de Merleberge quod in vivario regis de Merleberge faciat habere Aymaro de Lezygnan' sex bremias, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne Bone.—Mandatum est Johanni filio Galfridi, justiciario Hybernie, et thesaurario regis parcium illarum, quod de thesauro regis Hybernie faciat habere Johanni Bone ducentas et viginti quatuor libras et quatuordecim solidos pro centum magnis lestis allecis, et septem ab eo emptis ad opus regis, de quibus quinquaginta leste liberate fuerunt in lardario regis apud Westmonasterium, et quinquaginta et septem posite fuerunt apud Novum Templum Lond' ad elemosinas regis faciendas. Teste rege ut supra.

Pro mercatoribus Wasconie.—Mandatum est justiciario Hybernie quod si ei constiterit quod Fulco de Castro Novo fidejussores constituerit Martinum Kech', Johannem le Flemeng, et alios burgenses de Tristerdermod versus Willelmum Dornum et Jordanum Johannis, mercatores Wasconie, de xij. saccis lane eis reddendis, de quibus idem Fulco, dum superstes erat, eis satisfecit de quatuor saccis, et predicti burgenses post mortem dicti Fulconis de residuis viijto saccis lane, pro lxvque marcis eisdem mercatoribus pro predicto Fulcone satisfecerint, ut dicunt, tunc de cc. marcis, quas Ebulo de Geneve regi solvit per annum de exitibus terrarum que fuerunt Roberti de Mariscis et Walteri de Rydelesford', que fuerunt in custodia predicti Fulconis, dictam pecuniam dictis burgensibus reddi faciat. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Aprilis.

De quercu data.—Mandatum est Godefrido de Lyston' quod in foresta regis de Windles' faciat habere priorisse et monialibus de Ankerwik' unam quercum ad faciendum quendam batellum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Henrico filio Ricardi de Percy.—Rex concessit per cartam suam Henrico filio Ricardi de Percy, quod ipse et heredes sui imperpetuum habeant unum mercatum singulis septimanis per die (sic) Martis apud manerium suum de Setel', et quod habeant ibidem unam feriam singulis annis duraturam per tres dies, videlicet in vigilia in die et in crastino Sancti Laurencii, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad hujusmodi mercatum et feriam pertinentibus, nisi mercatum illud et feria illa fuit ad nocumentum vicinorum mercatorum et vicinarum feriarum; et mandatum est vicecomiti Eboraci quod predictum mercatum et feriam in pleno comitatu suo legi et decetero firmiter teneri faciat. Teste ut supra.

Pro Elena que fuit uxor Johannis de Cancell.—Mandatum est Henrico de Wengham et vicecomiti Norht' quod medietatem omnium catallorum que fuerunt Johannis de Cancell', et que Elenam que fuit uxor ejusdem Johannis contingit de parte sua, una cum tercia parte alterius medietatis catallorum que fuerunt prefati Johannis, quam prefate uxori ejus legavit in ultima voluntate sua, eidem Elene integre sine dilacione habere faciant, ne super hoc iteratus clamor ad regem perveniat, pro quo oporteat ipsum ad hoc aliter manum correccionis apponere. Teste ut supra.

De galiis eskippandis.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod de exitibus comitatus sui faciat habere sine dilacione Alano Burnel denarios ad galias regis exkippandas. Et cum rex sciverit quantum ei ad hoc liberaverit, breve suum de Allocate inde ei habere faciet. Teste ut supra.

Rex Roberto Passel' [unfinished].

De bosco scindendo.—Mandatum est Roberto Passel' quod per visum legalium hominum scindi faciat boscum monialium de Campeseye de Dyham, ita quod ex utraque parte vie latus transitus appareat et securus, et dicte moniales boscum prostratum habeant, et inde faciant quod voluerint. Teste ut supra.

De execucione testamenti Ricardi de Saunford'.—Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Salop' quod permitta[n]t executores testamenti Ricardi de Saunford' liberam habere administracionem de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti Ricardi, ad execucionem testamenti sui faciendam, accepta ab eis securitate quod quod (sic) regi satisfacient de debitis, si que idem Ricardus regi debuit. Teste ut supra.

[m. 10.]

De clericis liberandis.—Mandatum est vicecomiti Norf' et Suff' quod omnes clericos ordinatos qui sunt in prisonis regis de Norwico et Gyppewico, vel alias in ballia sua, liberet officiali Norwicensis episcopi, nomine ipsius episcopi, una cum terris et catallis suis in quorumcumque manibus fuerint, ita quod idem episcopus inde regi respondeat, si ad regem pertineant. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Aprilis.

De archiepiscopo Rothomagensi memorandum.—Memorandum quod Odo Rygaut, archiepiscopus Rothomagensis, venit coram rege apud Westmonasterium die Sabbati in crastino Sancti Georgii anno etc. xxxiij°, et fidelitatem regi fecit et sacramentum prestitit quod fidelis erit regi et heredibus suis, et si humanitus de rege contingat herede suo infra etatem existente, eandem fidelitatem servabit domine regine, custodi predicti heredis usque ad legitimam etatem predicti heredis. Teste ut supra.

De pannis ad opus regis.—Mandatum est ballivis de Staunford' quod, sicut se et omnia sua diligunt, sine dilacione faciant habere Willelmo de Plessetis ad opus regis sex pannos de scarletto, xij. de burnetto, et xij. de bludo de villa sua, ad liberacionem suam supplendam contra instans festum Pentecostes. Et cum rex custum inde sciverit, illud eis in firma ville sue faciet allocari ad Scaccarium suum. Teste ut supra.

De provisione boum et multonum.—Mandatum est Henrico, carnifici de Wyntonia, quod provideat ad opus regis de quinquaginta bobus et La multonibus grassis et x. braonibus, ita quod ipsos promptos habeat, sicut se ipsum et omnia que habet diligit, regi mittendos quando rex pro eis miserit; et rex, cum sciverit custum, illud ei reddi faciet. Teste ut supra.

Pro priore de Chartus'.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod terra prioris Chartus' in Menedep [Henton' cancelled] est extra regardum, quamvis sit infra metas foreste regis, mandatum est baronibus de Scaccario quod districcionem quam faciunt per summonicionem Scaccarii pro regardo de terra predicta penitus remittant. Teste ut supra.

Pro priore et canonicis de Finnesheved'.—Rex concessit priori et canonicis de Finnesheved' et eorum successoribus inperpetuum quod una cum assarto illo undecim acrarum, quod habent de concessione regis, habeant unam acram et dimidiam et unam rodam que per extentam de eisdem xj. acris factam easdem undecim acras excedere reperiebantur, quietas de regardo, vasto, et de omni consuetudine et demanda; et mandatum est baronibus de Scaccario quod sic fieri et irrotulari faciant. Teste ut supra.

Pro Ernaldo Cotin.—Rex concessit Ernaldo Cotin, vadletto regis, quod terram quam tenet de ballio regis in insula Oleron' dimittere possit ad firmam usque in sex annos completos; et mandatum est S. de Monte Forti, comiti Leic', quod sic fieri permittat. Teste ut supra.

Pro archiepiscopo Rothomagensi.—Mandatum est Willelmo Gulafr' quod quinquaginta marcas, que restant solvende de firma manerii de Kylum, habere faciat archiepiscopo Rothomagensi, de dono regis. Teste ut supra.

Pro magistro Willelmo salsario.—Rex concessit magistro Willelmo, salsario regine, quinque marcas, ad quas homines de manerio de Brechton', quod idem magister habet de ballio regis, talliati fuerunt, et mandatum est baronibus de Scaccario quod eidem magistro predictas v. marcas hac vice habere faciant, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Aprilis.

Pro archiepiscopo Rothomagensi.—Mandatum est H. de Wengham et coeschaetori suo in comitatu Suht' quod inquirant diligentur quos exitus perceperunt de manerio de Buterworth' (sic) post consecracionem O. Rotomagensis archiepiscopi, et id quod de predictis exitibus in manu habuerint, liberent eidem archiepiscopo, de dono regis. Et rex illud eis, cum sciverit summam, faciet allocari. Super hoc autem quod inde liberaverint ad Scaccarium regis regi certificent. Teste ut supra.

De escaetore substituendo.—Quia rex non vult quod Willelmus le Rus decetero intendat officio escaetarie sue una cum Henrico de Wengham in comitatu Norff', rex substituit Willelmum de Stalham una cum predicto Henrico ad excaetas suas in comitatu predicto custodiendas; et mandatum est vicecomiti Norff' quod in presencia dicti Henrici recipiat sacramentum ab ipso Willelmo de Stalham de excaetis regis et hiis que ad excaetas regis pertinent fideliter custodiendis. Teste ut supra.
Et mandatum est predicto Willelmo quod officio illi diligenter intendat. Teste ut supra.

Pro Roberto de Quarentom.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod per sacramentum proborum et legalium hominum, per quos rei veritas melius sciri poterit, extendi faciant terram Roberti de Quarentuem, que est vadium Jacobi filii Joscei, Vivi filii Isaac, Peytevini de Bedeford', et Isaac filii Peytevini, Judeorum Norht', quantum valeat per annum in omnibus terre exitibus, et secundum valorum ejusdem terre et quantitatem debiti in quo predictis Judeis tenetur, racionabilem finem et racionabiles terminos predicto Roberto habere faciant. Teste ut supra.

Pro episcopo Herefordensi de mercato et feria.—Rex concessit per cartam suam quod P. Herefordensis episcopus et successores sui, episcopi Herefordenses, imperpetuum habeant unum mercatum singulis septimanis per diem Veneris apud manerium suum de Ledebur' North', et quod habeant ibidem unam feriam singulis annis, duraturam per tres dies, in vigilia in die et in crastino Decollacionis Sancti Johannis Baptiste, nisi mercatum illud et feria illa sint ad nocumentum vicinorum mercatorum et vicinarum feriarum. Et mandatum est vicecomiti Hereford' quod predictum mercatum et feriam per totam ballivam suam clamari et decetero firmiter teneri faciat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Salop' de predicto mercato et feria clamandis ut supra.

Pro S. de Monte Forti, comite Leic'.—Quia rex accepit per inquisicionem quam a vicecomite Suff' fieri precepit, quod manerium de Sprouton' est de feodo Leyc', mandatum est eidem vicecomiti quod S. de Monte Forti, comiti Leyc', cui rex concessit omnes terras Normannorum que sunt de feodo suo, de predicto manerio plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro comitissa Lincoln'.—Cum Margareta comitissa Linc', que fuit uxor W. Marescalli, quondam comitis Pembr', dotata sit de terris que fuerunt ipsius comitis quondam comitis (sic) viri sui in Hybernia, scilicet de tercia parte predictarum terrarum integra per consideracionem curie regis, et assumpta sit illa tercia pars unde dotata est de porcionibus hereditatis predicte contingentibus Willelmum de Vescy et Agnetem uxorem ejus, Reginaldum de Moun et Isabellam uxorem ejus, Johannem de Moun et Johannam uxorem ejus, Agatham de Ferr', que est in custodia regis, Rogerum de Mortuo Mari et Matillidem uxorem ejus, unde prenotati participes suis porcionibus penitus sunt destituti, mandatum est J. filio Galfridi, justiciario regis Hybernie, quod omnes terras castra et omnia tenementa cum feodis omnibus pertinentibus, que fuerunt predicti comitis Marescalli in Hybernia, de quibus idem comes fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, excepta dote predicta que integra remaneat, partiri faciat sine omni dilacione per convenientes porciones inter omnes heredes predicti comitis Marescalli, ita quod unusquisque predictorum heredum secundum legem et consuetudinem terre Hybernie, et secundum magis et minus, suam habeat porcionem, eatenus se habens in hac divisione hereditatis et porcionum assignacione quod nulli predictorum heredum derogetur, et rex ipsum inde habere debeat merito commendatum; nec hoc mandatum regis exequi pretermittat occasione alicujus mandati regis quod ei inde prius direxerit. Teste ut supra.

Pro N. quondam Dunolmensi episcopo.—Mandatum est P. Chaceporc et Thome de Newerc, custodibus episcopatus Dunolmensis, quod si venerabilis pater N. quondam Dunolmensis episcopus recepit et tenuit sokas de Welleton', de Rykenhal', et de Clif et Herdewik' et Shotton', cum maneriis de Houeden', de Stocton' et de Esinton', tamquam menbra eorumdem maneriorum, ex assignacione provisorum suorum, que cepistis in manus nostras, ut dicitur, tunc ei seisinam suam sine dilacione rehabere faciatis. Et si quid inde ceperitis, id ei reddi faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Aprilis.

Pro archiepiscopo Rothomagensi.—Quia rex cepit fidelitatem Odonis Rotomagensis archiepiscopi de manerio de Binterworth' in comitatu Suht' [Ebor' cancelled], et ei reddidit predictum manerium, mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo quod eidem archiepiscopo, vel ejus certo procuratori, de predicto manerio et eidem adjacentibus plenam seisinam habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Aprilis.
Eodem modo mandatum est Thome de Stanford' et coeschaetori suo in comitatu Ebor', de manerio de Killum.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis in villa Sancti Albani quod faciant habere Laurencio de Sancto Albano unum dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Aprilis.

Pro P. Herefordensi episcopo.—Rex concessit et licenciam dedit P. Herefordensi episcopo quod curare possit fossata circa civitatem regis Hereford', et pisces in ea ponere ad opus suum, quamdiu vixerit, salvis regi et heredibus suis medio tempore piscacionibus in eisdem; et mandatum est vicecomiti Hereford' quod ipsum episcopum sic facere permittat. Teste ut supra.

De pannis ad opus regis.—Mandatum est maiori et probis hominibus Linc' quod, sicut se ipsos diligunt, capi faciant ad opus regis in villa sua sex bonos pannos de scarlatto et quatuor bonos pannos de morretto in grano, et illos cariari faciant usque London' contra instans festum Pentecostes, liberandos ibidem W. de Plessetis, custodi garderobe regis. Et custum et cariagium dictorum pannorum, cum rex illa sciverit, eis in firma ville sue faciet allocari. Teste ut supra.