Close Rolls, September 1249

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1249', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 199-204. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp199-204 [accessed 20 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1249

Pro Hugone le Porter.—Rex concessit Hugoni le Porter annum et diem, qui ad regem pertinent, de terris et catallis que fuerunt Willelmi le Toek', utlagati pro morte hominis, ita scilicet quod boscos, domos et gardina earundem terrarum extirpari faciat, secundum consuetudinem regni regis; et mandatum est vicecomiti Sumers' quod de omnibus terris et catallis que fuerunt predicti Willelmi in balliva sua eidem Hugoni plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est, exceptis terris et catallis que idem Willelmus habuit in libertate Bathoniensis episcopi de maritagio uxoris sue. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Septembris.

Pro Matillide de Lacy.—Mandatum est Johanni filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod omnia debita regi soluta de debitis, in quibus Walterus de Lacy regi tenebatur, allocari faciat ad Scaccarium, et diligenter in quirat quantum de predictis debitis regi restat solvendum, et de omnimodis demandis debitorum Matillidi de Lacy pacem habere permittat, donec aliud a rege receperit in mandatis. Teste ut supra.

Pro Johanne Silvestr'.—Mandatum est custodi foreste Norhumbr' quod in prefata foresta faciat habere Johanni Silvestr' unum cervum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto Walerand'.—Mandatum est custodi foreste de Dene quod in eadem foresta faciat habere Roberto Walerand' tres damos, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Roberto de Stopham quod in bosco de Bocholte faciat habere eidem Roberto Walerand' duos damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Simone de Weseham.—Simon de Weseham, appellatus de morte Radulfi filii Claricie, habet litteras vicecomiti Norf' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De austurco regis.—Mandatum est Johanni de Frethorn quod recipiat ad opus regis a Roberto de Tateshal' unum austurcum, quem regi dedit, et illum custodiat, donec aliud a rege habuerit mandatum. Teste (unfinished).

[m. 3.]

Pro Petro de Sabaudia.—Mandatum est Ricardo de Herterugg' quod austurcum regi mutatum, quem habet in custodia sua, liberet latori presencium ad opus Petri de Sabaudia. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Septembris.

Pro Willelmo de Trublevill'.—Mandatum est Johanni filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod in manerio de Balimacdon' assignet Willelmo de Trublevill' xxv. marcatas redditus pro annuo feodo suo xxv. marcarum quod percipit ad Scaccarium Lond', ita quod de residuo extente illius manerii per manum suam vel attornati sui singulis annis regi respondeat ad Scaccarium suum Dublin', quamdiu regi placuerit. Teste ut supra.

Pro Ademaro de Lezignan.—Mandatum est Johanni filio Nigelli quod in bosco regis de Shotovr', ubi ad minus nocumentum fieri possit, faciat habere Ademaro de Lezignan' xx. robora, et in bosco de Pancehal' xxxa robora, ad focum suum hac hyeme apud Oxoniam, de dono regis. Teste ut supra.

Pro leprosis de Ileford'.—Mandatum est ballivis de Havering' quod in forinseco bosco regis de Havering' faciat (sic) habere leprosis de Ileford' duo robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Valencia.—Mandatum est custodi foreste de Hatfeud' quod permittat Willelmum de Valencia vel homines suos capere xii. damas et tres damos vivos in predicta foresta ad instaurandum parcum suum de Clavering', de dono regis. Teste ut supra.

Pro Mereduc' filio Ricardi.—Mandatum est Henrico de Wingham quod de exitibus excaetarum regis, que sunt in custodia sua, faciat habere Mereduc' filio Ricardi xv. marcas, de dono regis; et rex faciet ei allocari. Teste ut supra.

De vinis regis cariandis.—Mandatum est Ernaldo Geraudon, camerario regis Lond', quod de vinis regis de prisa, que sunt in custodia sua, liberet maiori et vicecomitibus Lond' xxxa dolia vini, carianda quo rex eis injunxit. Teste ut supra.

Pro Reginaldo filio Petri.—Mandatum est custodi foreste regis de Den' quod in predicta foresta faciat habere Reginaldo filio Petri contra festum suum de uxore sua ducenda, decem damos, de dono regis. Teste rege apud Guldeford' xiiij. die Septembris.
Mandatum est Roberto Passelewe quod in foresta regis de Wichewud' faciat habere Reginaldo filio Petri ii. robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Lucia que fuit uxor Thurstani Dispensatoris.—Rex commisit Lucie que fuit uxor Thurstani Dispensatoris manerium de Ewelme, habendum in tenenciam, donec racionabilis dos ei fuerit assignata de terris que fuerunt predicti Thurstani; et mandatum est Henrico de Wengham et coeschaetori suo in comitatu Oxonie quod eidem Lucie de predicto manerio plenam seisinam habere faciant. Teste rege apud Windes' xviij. die Septembris.

Pro Agnete Spirewig'.—Rex ob reverenciam et veneracionem festi Exaltacionis Sancte Crucis, apud Guldeford, anno regni etc. xxxiii° remisit et perdonavit Agneti Spirewig' transgressionem quam fecit pro receptamento filii sui, unde rettata et incarcerata fuit apud Guldeford; et mandatum est vicecomiti Surr' quod ipsam Agnetem a carcere predicto deliberet, et eam quo voluerit libere abire permittat. Teste ut supra.

De cappis de samito ad opus regis.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod duas cappas de samito cum campanellis, quam (sic) fieri precepit, et quam dedit ecclesie de Sarr', regi sine dilacione habere faciat, ita quod eas rex habeat hac die Dominica proxima apud Windes'. Teste ut supra.

Pro Agatha que fuit uxor Rogeri de Monte Caniso.—Quia rex concessit Willelmo de Plessetis custodiam terre et heredum Rogeri de Monte Caniso, et idem Willelmus dum vixit non assignavit dotem Agathe que fuit uxor ipsius Rogeri de terris que (sic) tenuit in balliva vicecomitis Essex', mandatum est eidem vicecomiti quod de eisdem terris eidem Agathe racionabilem dotem suam sine dilacione assignet. Teste ut supra.

Pro Ademaro de Lezignan'.—Mandatum est Roberto Passel' quod in balliva sua, ubi ad minus dampnum fieri possit, capi faciat xx. damos ad opus Ademari de Lezignan', fratris sui, de dono regis. Teste rege apud Wind' xix. die Septembris.

Pro uxore Rogeri de Lokinton'.—Mandatum est Willelmo Luvel, venatori regis, quod de venacione, quam cepit in foresta regis de Dene ad opus regis, faciat habere uxori Rogeri de Lokinton' unum bonum damum, de dono regis, ita quod nichil decidat de numero [predicto cancelled] c. damorum. Teste ut supra.

De scutagio pro Matillide de Lacy.—Mandatum est vicecomiti Sussex' quod per sacramentum proborum et legalium hominum de comitatu predicto, per quos etc., diligenter inquirat qui tenuerit terras quas Matillis de Lacy modo tenet ad firmam, tempore auxilii regi concessi ad sororem regis maritandam, et tempore quo scutagium Wasconie cucurrit; et omnes illos, qui terras illas tunc temporis tenuerunt, distringat ad illud auxilium et scutagium reddendum; et quod idem vicecomes manuteneat et protegat ipsam Matillidem quantum permittitur a justicia. Teste ut supra.

Pro Matheo Bezill'.—Mandatum est Willelmo Luvel et Warnero, socio ejus, quod de centum damis, quos rex capi precepit ad opus suum in foresta de Den', faciat habere Matheo Bezill' duos bonos damos cum caudis levatis, ita quod nichil decidat de numero predicto. Teste ut supra.

De cera regis mittenda.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod una cum Andrea Poynant, clerico regis, eat ad Turrim Lond', et a garderoba regis extrahat unum miliare cere, et illud liberet eidem Andree, regi deferendum ad expensas suas (sic) regis, et claves quas rex ei mittit sub sigillo suo ei remittat sub sigillo suo per eundem Andream. Teste rege apud Wind' xxj. die Septembris.

De plumbo ad operaciones regis.—Mandatum est constabulario Turris Lond' quod de plumbo regis, quod habet in custodia sua, liberet custodibus operacionibus (sic) regis Wind' quatuor carratas plumbi ad operaciones regis ibidem inde perficiendas. Teste ut supra.

Pro Willelmo Benedicti.—Mandatum est Roberto Passel' quod in foresta regis de Wicchewod faciat habere Willelmo Benedicti, clerico regis, duas quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

Pro priore de Coventria.—Mandatum est custodi foreste de Kannoc quod in predicta foresta faciat habere priori de Coventria xx. quercus ad maeremium, ad fabricam ecclesie sue, de dono regis. Teste ut supra. [Cancelled] quia aliter in anno sequenti.

Pro episcopo Londoniensi.—Mandatum est custodi foreste de Braden' quod in eadem foresta faciat habere episcopo Londoniensi tres damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro fratre Thoma de Sancto Antonio.—Mandatum est custodi foreste de Axiholt quod in eadem foresta faciat habere fratri Thome de Sancto Antonio decem quercus [fusta cancelled] ad maeremium, ad fabricam capelle Sancte Marie, que fuit sinagoga Judeorum Londonie, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Sinago.—Mandatum est eidem quod in eadem foresta capi faciat duos damos, et eos habere faciat uxori Willelmi de Sinago, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodibus vinorum regis Suhampt' quod de vinis regis que sunt in custodia eorum faciant habere eidem uxori unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanna que fuit uxor Willelmi Pope.—Mandatum est vicecomiti Suhampt' quod de catallis que fuerunt Willelmi Popede Awelton', qui abjuravit regnum pro receptamento latrocinii, habere faciat Johanne uxori ipsius Willelmi unum quarterium frumenti, de dono regis. Teste [etc.].

Pro fratre fratris W. Bataille.—Mandatum est Johanni Walensi [custodi cancelled] ballivo parci de Havering', quod in eodem parco faciat habere fratri fratris Willelmi Bataille unam quercum ad unum postem inde faciendum, de dono regis. Teste ut supra.

De apris capiendis ad opus regis.—Mandatum est Willelmo Luvel et Warnero, fratri ejus, venatoribus, quod in foresta de Dene capiant xx. apros, ita quod octo vel x. illorum rex habeat apud Westmonasterium in festo Sancti Edwardi. Teste rege apud Wind' xxiii. die Septembris.
Et mandatum est custodi predicte foreste quod ipsos in eadem foresta dictos capros (sic) capere permittat. Teste ut supra.

De pictura Westmonasterii.—Rex injungit Magistro Johanni de Sancto Omero, quod garderobam camere regis apud Westmonasterium perpingi faciat, sicut pictura illius garderobe inchoatur; et quod faciat unum lectrinum ponendum in novo capitulo Westmonasterii ad similitudinem illius quod est in capitulo Sancti Albani, vel decentius et pulcrius, si fieri poterit; et ad hoc faciendum, colores et maeremium et necessarias liberaciones usque ad adventum regis Lond' ei inveniri faciat. Et custum ad hoc appositum, cum rex illud sciverit, reddi faciet. Et mandatum est abbati Westmonasteriensi, Edwardo filio Odonis et Philippo Luvel quod liberaciones et alia necessaria ut supra inveniri faciant. Teste ut supra.

Pro Fratribus Predicatoribus Bristolli.—Mandatum est ballivo Sancti Briavelli quod permittat Fratres Predicatores Bristolli sine impedimento cheminagii extrahere xii. quercus, quas comes Warr' eis dedit in dominico bosco suo, qui est infra forestam regis de Dene. Teste ut supra.

Pro Alano de Guldeford'.—Quia tempore quo rex concessit Alano de Guldeford' custodiam terre et heredis Roberti de Alneto, idem Robertus tantum habuit duas filias, et Geretruda uxor ipsius Roberti pregnans fuit, et postea peperit quendam filium, Robertum nomine, qui succedere debet patri suo in hereditatem, mandatum est vicecomiti Suff' quod custodiam predicti heredis eidem Alano sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Wind' xxiiij. die Septembris.

De operacionibus castri Dovor'.—Rex multo miratur et movetur quod vicecomes Kancie non solvit B. de Crioll', constabulario Dovor', xl. marcas ad operaciones castri Dovor', sicut ei pluries injunxit; unde mandatum est eidem vicecomiti quod easdem xl. marcas ei liberari faciat, sicut seipsum voluerit servare indempnem; et per sacramentum etc. inquirat qui venditores et emptores vinorum regis que ultimo vendita fuerunt apud Roffam tempore quo Nicholaus de Halo fuit vicecomes Kancie, et illos distringat ad precium vinorum ei sine dilacione reddendum, et denarios inde provenientes, quorum summam regi scire faciat, cum illos receperit, liberet eidem constabulario ad operaciones predictas faciendas. Teste ut supra.

Pro Aniano episcopo de Sancto Asapho.—Rex cepit homagium venerabilis patris Anniani episcopi de Sancto Asapho, et mandatum est Johanni de Grey, justiciario Cestrie, quod de omnibus terris et tenementis, que ad prefatum episcopatum pertinent, et que idem Johannes cepit in manum regis per preceptum suum, eidem episcopo plenam seisinam habere faciat. Et habeat litteras regis clausas de proteccione eidem Johanni directas sine termino. Teste rege apud Wind' xxvii. die Septembris.
Eodem modo scribitur Fulconi de Orreby de eodem, de seisina habenda de terris que fuerunt in manu sua. Teste ut supra.

De gaiola Norht' prestita Lincolniensi episcopo.—Mandatum est vicecomiti Norht' quod faciat habere episcopo Lincolniensi gaiolam regis in castro suo Norht' ad imponendum clericos suos prisones, de prestito regis. Teste rege apud Wind' xxviii. die Septembris.

De custodia abbacie Cestrie commissa.—Quia rex commisit Fulconi de Orreby abbaciam Cestrie vacantem custodiendam, ita quod de exitibus omnium terrarum ejusdem abbacie regi respondeat ad Scaccarium, mandatum est Thome de Stanford' et choescaetori suo in comitatu Noting' quod de omnibus terris et tenementis spectantibus ad predictam abbaciam in comitatu predicto eidem Fulconi plenam seisinam habere faciant. Teste ut supra.

Pro Artaldo de Sancto Romano.—Rex concessit Artaldo de Sancto Romano, clerico suo, custodiam terre et heredum Rogeri de Monte Caniso, una cum maritagio eorundem heredum, quam prius rex concesserat Willelmo de Plessetis, clerico suo, habendam et tenendam usque ad legitimam etatem predictorum heredum; et mandatum est Henrico de Wengham et coescaetoribus suis in comitatibus Essex' et Suff' quod eidem Artaldo de predicta custodia plenam seisinam habere faciant, ut predictum est, cum exitibus medio tempore perceptis. Teste rege apud Wind' xxx. die Septembris.

Pro priore de Merseya.—Quia datum est regi intelligi quod abbas Rotomagi in fata concessit, propter quod, pro fidelitate regi debita a futuro abbate, capi precepit rex in manum suam prioratum de Merseya, que est cella abbacie Rotomagi, et postea comperit rex suggesta ei de premissis veritate carere, mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Essex' quod capcionem predicti prioratus penitus remittant, et, si quid inde receperint, eidem prioratui restituant. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Willelmus Tuk', captus et detentus in prisona regis de Ivelcestria pro morte Matillidis sororis sue, unde rettatus est, habet literas regis quod ponatur per ballium, ita quod duodecim manucaptores habeant ipsum coram rege in crastino Sancti Edwardi apud Westmonasterium ad standum inde recto etc. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod non permittat gardinas ipsius Willelmi extirpari, vel pratum suum arari, vel alia bona sua devastari, donec aliud inde rex ei preceperit. Teste ut supra.
Et mandatum est similiter Hugoni le Porter quod devastacionem et extirpacionem ponat in respectum, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.