Close Rolls, February 1249

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1249', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 218-221. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp218-221 [accessed 20 April 2024]

Image
Image
Image
Image

In this section

Close Rolls, February 1249

1249.

[m. 13d.]

Memorandum quod in octabis Purificacionis Beate Marie apud Clarendon', coram domino rege et consilio suo, convenit inter Ricardum de Vernon et Helewisiam uxorem ejus ex una parte, et Radulfum de Levington' et Adam uxorem ejus ex altera, super proparte terrarum et tenementorum de quibus Johanna de Morevill', mater ipsarum Helewisie et Ade, cujus heredes ipse sunt, fuit seisita in dominico suo ut de feodo die quo obiit, necnon et proparte terrarum et tenementorum que iidem Ricardus et Radulfus tenuerunt de eadem hereditate in maritagio cum eisdem Helewisia et Ada, videlicet quod tota pars que ipsos Ricardum et Helewisiam, Radulfum et Adam contingebat in manerio de Kirkeosewold, de hereditate ipsius Johanne, integre cum advocacione ecclesie et cum omnibus pertinenciis suis remanebit eisdem Ricardo et Helewisie et heredibus ipsius Helewisie absque aliquo clamio ipsorum Radulfi et Ade et heredum ipsius Ade inperpetuum. Et similiter tota pars que ipsos contingebat de eadem hereditate in manerio de Hof integre et cum omnibus pertinenciis suis remanebit eisdem Ricardo et Helewisie et heredibus ipsius Helewisie absque clamio ipsorum Radulfi et Ade et heredum etc. imperpetuum. Et similiter medietas tocius terre et tenementi que ipsos contingebant de predicta hereditate in manerio de Burgo remanebit ipsis Ricardo et Helewisie et heredibus ipsius Helewisie absque aliquo clamio ipsorum [ipsius cancelled] Radulfi et Ade et heredum etc. imperpetuum, videlicet, illa medietas que per vicecomitem Cumbr', per preceptum domini regis, predictis Radulfo et Ade nuper fuit assignata, una cum feodo et servicio Willelmi de Hardredeshull' in Routheclive, et heredum Odardi de Wiketon', de toto tenemento quod tenuerunt de eadem hereditate et Simonis de Sabulis et Henrici de Terriby. Et similiter totus redditus qui fuit ipsius Johanne in civitate Karl'. Et ad seisinam suam inde habendam habeant ipsi Ricardus et Helewisia brevia ad vicecomitem Cumbr' et Westmer'. Et sciendum similiter quod tota pars que ipsos contingebat de eadem hereditate in manerio de Ayketon', integre cum advocacione ecclesie et cum omnibus pertinenciis, remanebit eisdem Radulfo et Ade et heredibus ipsius Ade imperpetuum, absque aliquo clamio ipsorum Ricardi et Helewisie et heredibus ipsius Helewisie. Et similiter tota pars que ipsos contingebat de eadem hereditate in manerio de Leysingby, integre cum omnibus pertinenciis suis, remanebit eisdem Radulfo et Ade et heredibus etc. absque aliquo clamio etc. Et similiter tota pars que ipsos contingebat de eadem hereditate in Blencreyk cum servicio libere tenencium, integre cum omnibus pertinenciis suis, remanebit eisdem Radulfo et Ade etc. absque aliquo clamio etc. Et similiter medietas tocius partis que ipsos contingebat in manerio de Burgo de eadem hereditate, integre cum omnibus pertinenciis suis, remanebit eisdem Radulfo et Ade etc. absque aliquo clamio etc. videlicet, illa medietas que prius per vicecomitem Cumbr' assignata fuit eisdem Ricardo et Helewisie, una cum feodis et serviciis Ricardi de Levington, Johannis de Deriton' et Ricardi de Swineburn', Roberti de Bampton', Gilberti Engayne et Roberti de Wyterik' de totis terris et tenementis que tenuerunt de eadem Johanna. Et ad seisinam suam habendam habeant brevia ad vicecomitem etc. Et hec conventio facta est inter eos, salvis utrique parti catallis et mobilibus ubique in proparte sua. Teste rege apud Clarendon' xvj. die Februarii anno etc. xxxiij°.

Rex Willelmo de Ferrariis, comiti Dereb', salutem. Monstravit nobis Th. de Ferrariis, frater vester, quod cum A. quondam Comitissa Derb', mater vestra et sua, castrum una cum manerio de Certesleg' ei ante mortem suam dedisset, et seisinam inde per tres dies vel quatuor habuisset, idem Th. post mortem dicte comitisse seisinam inde nobis reddidit, quam ad instanciam vestram una cum aliis terris nostris vobis reddidimus, salvo jure uniuscujusque. Et quia appropriastis vobis dictum castrum et manerium, et intencionis nostre fuit quando vobis seisinam reddidimus quod teneretis in dominico quod in dominico, et in servicio quod in servicio, tenere deberetis, vobis mandamus quod prefato fratri nostro de predictis castro et manerio talem ei seisinam habere faciatis qualem inde vobis reddidimus; scituri quod nisi feceritis, nos mandavimus vicecomiti nostro Stafford' quod vos summoneat ad certum diem quo coram nobis compareatis, prefato fratri vestro super premissis responsurus. Teste etc.

[m. 12d.]

Essex'.—Gilbertus Pecch' attornavit loco suo Walterum Petittru et Petrum de Bridebroc, vel alterum ipsorum, si ambo etc. in loquela que est coram rege inter ipsum Gilbertum et Willelmum filium Ricardi de placito warantie terre. Teste etc.

Ebor'.—Abbas de Bella Landa attornavit loco suo Rogerum de Gyseburn', monachum suum, et Rogerum de Elmet', ad lucrandum vel perdendum in loquela que est coram rege inter ipsum abbatem et Nye, cementarium, et alios de Halmeby, de transgressione facta eidem abbati.

Norf'.—Magister Johannes de Daggeworth' attornavit loco suo Simonem Fitele et Robertum Harding', vel alterum eorum, ad lucrandum vel perdendum in loquela que est inter ipsum Magistrum Johannem et Johannem de Kayly de placito quare vi et armis etc.

Sussex'.—Episcopus Ceycestrensis attornavit loco suo Willelmum de Kemesing' et Robertum de Vilers, vel alterum ipsorum, si ambo etc. in loquela que est coram rege inter abbatem de Fiscamo, querentem, et ipsum episcopum, quare non admisit ydoneam personam ad ecclesiam Sancti Clementis de Hasting'.

De providencia contra Pascha.—Scribitur Bertramo de Crioyl de gruibus et pavonibus, et Simoni de Sandwico et abbatibus de Rames' Burgo et Thorn' de cignis et gruibus.
Scribitur viecomitibus Lond' de xv. libratis panis, ballivis de Kingeston' de iiijor libratis, ballivis de Wautham de lx. solidatis, et ballivis de Hertford' de lx. solidatis panis. Et rex de custo et cariagio eis respondebit.

Norff'.—Radulfus de Saham venit ex parte Johannis de Bereford' die Veneris proxima ante Pascha Floridum apud Westmonasterium coram rege, et petiit terram ipsius Johannis sibi replegiari, que capta fuit in manum domini regis propter defaltam quam fecit versus ipsum regem.

Norf'.—Petrus de Suff' venit die Veneris proxima ante Dominicam Palmarum apud Westmonasterium, et petiit terram suam sibi replegiari, que capta fuit in manum regis propter defaltam quam fecit versus ipsum regem de placito terre.

Norf'.—Johannes de Bereford' venit coram rege die Sabbati in vigilia Pasche apud Westmonasterium, et petiit unum molendinum cum pertinenciis in Coleton' sibi replegiari, quod captum fuit in manum domini regis propter defaltam quam fecit versus ipsum regem.
Idem Johannes attornavit loco suo ad lucrandum vel perdendum Brianum filium suum in eadem loquela.

Norff'.—Prior de Theford' Canonicorum [Monachorum cancelled] venit coram rege apud Westmonasterium in vigilia Pasche, et petiit xxxvj. acras terre et dimidium molendinum cum pertinenciis in Huningham sibi replegiari, que capta fuit in manum domini regis propter defaltam quam fecit coram rege.
Idem prior attornavit loco suo Ricardum Trenchard in eadem loquela ad lucrandum vel perdendum.

Norf'.—Frater Willelmus de Steynl', monachus de Sautr', venit coram rege apud Westmonasterium in crastino Pasche, et petiit ex parte ipsius abbatis quinquies viginti acras terre in Huningham Thorp' sibi replegiari, que capte sunt in manum domini regis propter defaltam quam fecerunt coram rege.

[m. 11d.]

Radulfus de Franchevill' recognovit coram rege se fecisse cartam suam Roberto de Cantilupo per hec verba.
Sciant presentes et futuri quod ego Radulfus de Franchevill' dedi, concessi, et hac presenti carta mea confirmavi Roberto de Cantilupo, pro homagio et servicio suo, totam terram quam habui in villa de Karbodesham, cum edificiis, homagiis, serviciis, redditibus, pratis, et pasturis, et cum medietate advocacionis ecclesie Sancti Johannis ejusdem ville, et cum omnibus aliis pertinenciis suis sine aliquo retenemento, habendum et tenendum sibi et heredibus suis vel assignatis suis de me et heredibus meis, libere, quiete et hereditarie, faciendo inde servicium capitalibus dominis pro me et heredibus meis quod predicta terra debet, et mihi singulis annis sex marcas argenti ad tres terminos, scilicet ad Pascha duas marcas, ad festum Sancti Edmundi duas marcas, et ad festum Purificacionis Beate Virginis Marie duas marcas, pro omni servicio, consuetudine et demanda. Et ego Radulfus et heredes mei warantizabimus, defendemus et acquietabimus predicto Roberto et heredibus suis vel assignatis suis totam predictam terram cum pertinenciis suis, sicut predictum est, per predictum servicium contra omnes. Pro hac donacione, concessione warantizacione, defensione, et acquietacione, dedit mihi predictus Robertus sex viginti marcas. In cujus rei testimonium presenti carte mee sigillum meum apposui, hiis testibus, Reginaldo de Pavelhy, Roberto de Shotesdon', Henrico de Malo Lacu, Ada de Wygehal', Petro de Bukenham', Mattheo de Boenton', Warino de Pikenhal', et aliis.

Mandatum est vicecomiti Cornubie quod fieri faciat perambulacionem inter terram Ricardi Reskennier in Trenguyd' et terram Osberti de Treloscon in Treloscon, quia predicti Ricardus et Osbertus posuerunt se coram nobis etc.

Stafford'.—Rogerus, Coventrensis episcopus, tenens, ponit loco suo Robertum le Pestur et Gilbertum le Messager, ad lucrandum vel perdendum, versus Johannem de Alvredeston', de duabus virgatis terre cum pertinenciis, excepta una acra prati in Bekeleswik'.

Dereb'.—Idem episcopus attornavit loco suo predictos Robertum et Gilbertum in loquela que est in comitatu Dereb', per breve regis de recto, inter Willelmum Peyne, petentem, et ipsum episcopum, tenentem, de quatuor bovatis et uno mesuagio cum pertinenciis in Eyton'.

Quia in tradicione quam rex fecit J. de Grey, justiciario Cestrie, de terris suis in comitatu Cestrie ad firmam, intencionis regis fuit quod idem justiciarius debuit omnia onera ipsarum terrarum sustinere, et elemosinas constitutas in eis persolvere, mandatum est predicto justiciario quod, quamdiu habuerit firmam predictam, elemosinas debitas et consuetas, tam abbati Cestrie quam sanctimonialibus, leprosis et aliis, plene persolvat, ne pro defectu solucionis illius oporteat ipsos ad regem iteratum habere recursum. Teste etc.