Close Rolls, December 1249

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1249', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 243-251. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp243-251 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1249

De Galfrido de Childingwod' capiendo.—Quia constat regi per recordum rotulorum justiciariorum ultimo itinerancium in comitatu Suht', quod Galfridus de Childingwod', qui appellatus fuit de morte Hugonis de Wythyt', noluit inde stare recto coram eisdem justiciariis, set se contumaciter abstentavit, et quod in penam contumacie sue fuit inquisicio facta coram eisdem justiciariis utrum predictus Galfridus esset de morte illa culpabilis vel non; et per eandem inquisicionem indictatus fuit per indicia certa quod de eadem morte fuit culpabilis; pro quo postea captus fuit et in carcere detentus; et quia postea per falsam quorundam suggestionem precepit rex inde fieri inquisicionem per quam, ut dicitur, a prisona deliberatus est; mandatum est vicecomiti Suht' quod, si adhuc in prisona est, nullo modo deliberetur, set in ea bene custodiatur. Et si per ultimam inquisicionem traditus sit in ballium, iterum sine mora capiat eum et salvo custodiat in prisona regis, donec aliud inde habuerit preceptum. Teste rege apud Clarendon' primo die Decembris.

De libertatibus fratrum hospitalis de Ospreng'.—Quia rex concessit magistro et fratribus hospitalis de Ospreng' quasdam libertates et quietancias per cartam suam, quam rex nuper eis fieri fecit, mandatum est vicecomiti Kancie quod cartam illam in pleno comitatu legi, et libertates et quietancias in ea contentas eis firmiter per totam ballivam observari faciat. Teste rege apud Clarendon' xxx. die Novembris.

Pro hominibus de Merleberge.—Mandatum est Roberto de Grimmeshull', constabulario de Merleberge, quod in foresta regis, ubi ad minus nocumentum ejusdem foreste fieri poterit, reddi faciat probis hominibus de Merleberge buscam ad valenciam la xij. solidorum et quinque denariorum et oboli, pro busca ab eis capta ad opus regis in ultimo adventu regis ibidem. Teste rege apud Clarendon' secundo die Decembris.

Pro executoribus Gunnore de Mara.—Mandatum est H. de Wengham et coescaetoribus suis in comitatibus Oxonie et Wiltes' quod, accepta securitate ab executoribus Gunnore de la Mare quod regi satisfacient de debitis, si que regi debebat, permittant ipsos liberam habere administracionem de omnibus bonis et catallis que fuerunt ipsius Gunnore, ad execucionem suam inde faciendam. Teste ut supra.

De tradendo per ballium.—Hugo le Mulner, captus et detentus in prisona Hereford' pro morte Thome filii Reginaldi de Langef', unde rettatus est, habet litteras regis directas vicecomiti Hereford', quod ponatur per ballium, nisi indictatus vel appellatus fuerit de morte illa coram justiciariis ultimo itinerantibus in partibus illis, et propter hoc inprisonatus. Teste rege apud Clarend' tercio die Decembris.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Bere quod in predicta foresta faciat habere abbatisse de Tarente tria robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Artaldo de Sancto Romano.—Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Suff' quod omnes fructus manerii de Wenham que fuerunt Willelmi de Plessetis, racione custodie terre et heredis Rogeri de Monte Caniso, quam rex eidem Willelmo concessit, habere faciat Artaldo de Sancto Romano, cui rex concessit custodiam illam, eo quod predictus Willelmus regi tenebatur in pluribus debitis. Teste rege apud Clarendon' vj. die Decembris.

Pro hominibus regis de Salopia.—Quia rex non habet penes se rotulos de ultimo itinere Johannis Biset ad placita foreste in comitatu Salopie, per quos homines regis de Salopia dicunt se esse quietos de demandis quas G. de Langel' eis facit tangentibus forestam regis, mandatum est predicto G. quod [de] demandis illis eos pacem habere permittat quousque ad regem venerit, et cum ipso super hoc habuerit colloquium. Teste ut supra.

De providencia panis contra Natale.—Mandatum est ballivis Wintonie quod provideant de xx. libratis panis contra instans festum Natalis Domini, videlicet iiijor panes ad denarium. Et rex custum et cariagium inde acquietare faciet. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est ballivis de Andovr' de x. marcatis panis, iiijor panes ad denarium. Teste ut supra.
Et ballivis Suhamptonie de c. solidatis panis, iiijor panes ad denarium. Teste ut supra.

De galiis regis custodiendis.—Rex assignavit Willelmum Beaufiz, Henricum Buchard, Bricium le Paumer et Paganum le Paumer, ad galias regis que sunt in custodia Alani Burnel, servientis regis, custodiendas. Et mandatum est eisdem Willelmo, Henrico, Bricio et Pagano quod galias illas recipiant per cirographum inter ipsos et predictum Alanum factum de armamentis ad easdem galias spectantibus, et eas salvo custodiant donec rex aliud inde preceperit. Et custum quod ad ipsas custodiendas posuerint, cum rex illud sciverit, eis in firma ville sue faciet allocari. Teste rege apud Clarendon' ut supra.

De vinis capiendis ad opus regis et cariandis.—Mandatum est custodibus vinorum regis Suht' quod capiant ad opus regis xxv. dolia vini, et ea liberent ballivis Suht', carianda usque Wintoniam. Teste rege apud Clarend' iij. die Decembris.

De bissis datis.—Mandatum est Galfrido filio Warini quod in balliva sua faciat habere Simoni de Offeham, capellano regis, et decano Stafford', quatuor bissas, de dono regis. Teste rege apud Clarend' vj. die Decembris.

De denariis mittendis regi.—Mandatum est thesaurario et camerariis quod omnes denarios quos receperint ad Scaccarium regis, mittant regi ad expensas suas sine dilacione. Teste rege apud Clarend' viij. die Decembris.

De denariis liberandis ad opera regis.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod faciat habere Magistro Johanni de Sancto Odomero denarios ad operaciones regis que rex ei injunxit faciendas, et ad expensas suas; et cum rex sciverit quantum ei liberaverit, breve suum de Liberate eidem Edwardo inde habere faciet. Teste ut supra.

Pro Perone de Burgo et Joscelino socio ejus.—Rex concessit Peroni de Burgo et Joscelino socio ejus quod hac vice quieti sint de prisis regis c. doliorum vini in navi sua existencium Lond', salva regi debita et antiqua prisa sua ij. doliorum. Et mandatum est camerario Lond' quod ipsos de predictis prisis regis, ut predictum est, quietos esse faciat. Teste rege apud Clarend' xij. die Decembris.

De robis datis.—Mandatum est Magistro Willelmo de Kilkenni quod habere faciat Amalvino de Vareys et socio suo robas contra instans festum Natalis Domini, videlicet prefato Amalvino tunicam supertunicam et pallium. Teste ut supra.

Pro Guidone de Rocheford de torneamento.—Quia Guido de Rocheford non tulit arma in torneamento de Brackel', rex ei remisit omnem rancorem animi quem erga ipsum ab hoc conceperat; et mandatum est vicecomiti Devonie quod omnes terras et tenementa sua, que rex capi precepit in manum suam, cum exitibus medio tempore perceptis, eidem G. restitui faciat integre. Teste rege apud Clarend' xiij. die Decembris.

De coronatore substituendo.—Quia rex non vult quod Willelmus de Bykel', quondam coronator comitatus Devonie, intendat decetero officio coronatoris in eodem comitatu, mandatum est vicecomiti Devonie quod unum de discrecioribus et fidelioribus militibus ejusdem eligi faciat loco predicti Willelmi, qui prestito sacramento etc. Teste ut supra.

De fustis liberandis custodibus operacionum Westmonasterii.— Mandatum est constabulario Turris Lond' quod habere faciat custodibus operacionum Westmonasterii tria fusta, que iidem custodes eligere voluerint, ad operaciones regis faciendas. Teste rege apud Clarend' ut supra.

De roba data hostiario pape.—Mandatum est Magistro Willelmo de Kilkenni quod habere faciat fratri Willelmo, hostiario domini pape, xx. ulnas de bono russetto ad robam, videlicet ad tunicam supertunicam pallium et scapelorium, cum penulis agninis competentibus, de dono regis. Teste ut supra.

De stipendiis operariorum Westmonasterii.—Mandatum est thesaurario et camerariis quod pacari faciant operariis regis Westmonasterii stipendia sua usque ad Natale Domini anno etc. xxxiiijto. Et cum rex sciverit summam, breve suum de Liberate eis inde habere faciet. Teste ut supra.

De tradendo per ballium.—Johannes de Carleton', captus et detentus in prisona regis Linc' pro morte Willelmi de Slothebi, unde Alicia que fuit uxor ejusdem Willelmi eum appellat, habet breve vicecomiti Linc' quod ponatur per ballium, nisi etc. Teste ut supra.

[m. 18.]

De robis liberandis clericis de cancellaria.—Mandatum est Magistro Willelmo de Kilkenny quod clericis de cancellaria regis habere faciat robas suas contra instans festum Natalis Domini, sicut annis preteritis eas habere consueverunt contra festum predictum, et in rotulis regis de garderoba continetur. Teste rege apud Clarendon' xiiij. die Decembris.

De robis datis.—Mandatum est eidem quod habere faciat Ernaldo de Marthan' unam robam cum penula de bissis, et militi suo unam aliam robam cum furrura competenti, contra instans festum Natalis Domini, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod Martino Balistario et Martino socio ejus hac vice habere faciat robas, de dono regis hac vice. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Monte Revelli.—Rex concessit Willelmo de Monte Revelli sexaginta dolia vini que duci fecit in Angliam quieta de prisa regis; et mandatum est Ernaldo Geraudon, camerario Lond', quod predicta lx. dolia in pace sine prisa regis dimittat. Teste ut supra.

De custodia conversorum commissa.—Mandatum est abbati et Edwardo de Westmonasterio quod provideant aliquam honestum capellanum, cui committi possit custodia Conversorum Lond', et eidem custodiam illam ex parte regis committant. Teste rege apud Clarendon xv. die Decembris.

De custodia abbacie de Burgo commissa.—Significavit regi Henricus de Wengham quod, propter sui [proprii cancelled] corporis egritudinem qua detinetur, intendere non potest custodie abbacie de Burgo Sancti Petri, vacantis et in manu regis existentis. Et quia de Roberto Passelewe, archidiacono Lewensi, ad plenum confidit rex, ipsum rogat quod custodiam illam suscipere velit, talem ibi secundum industriam a Deo ei datam loco suo substituendo, qui de exitibus domus illius regi sufficienter respondeat. Teste ut supra.

De roba data Hamoni fratri de Heyles.—Mandatum est Magistro Willelmo de Kilkenny quod habere faciat fratri Hamoni de Heyles unam robam et unam capam de russetto, scilicet tunicam et pallium cum capa. Teste rege apud Clarendon xvj. die Decembris.

De eodem.—Mandatum est eidem quod habere faciat Willelmo Lungespeye, se quarto valettorum, robas contra instans festum Natalis Domini. Teste ut supra.

De robore dato.—Mandatum est Roberto de Stopham quod in bosco regis de Bocholt faciat habere Ade Cok' unum robur ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Porecestria quod in eadem foresta faciat habere abbati de Bello Loco decem quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Warnerum Luvel venatorem regis, usque Forestam Novam ad capiendum in ea quater xx. damas ad opus regis. Et mandatum est custodi ejusdem foreste quod ipsum ad hoc admittat, et ad eas capiendas ei consilium et auxilium impendat. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Willelmus de Bucour', captus et detentus in prisona regis Bristolli pro morte Roberti de Thokinton', unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Glouc' quod ponatur per ballium, sine clausula. Teste rege apud Clarendon xvij. die Decembris.

Pro Isabella de Merston'.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod si Isabella de Merston' invenerit ei salvos plegios de stando recto coram justiciariis ad primam assisam etc. de eo quod rettata est de furto aucarum et societate ejusdem furti, tunc ipsam Isabellam pacem habere faciat inde usque ad adventum predictorum justiciariorum, et catalla sua deliberari faciat eidem. Teste rege apud Clarendon xix. die Decembris.

De roba data.—Mandatum est Magistro Willelmo de Kilkenny quod habere faciat Emerico de Sunnevill' robam, de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Avicie de Columbariis quod de boscis regis que sunt in custodia sua faciat habere priorisse de Ambresbir' x. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

De lecto et roba datis Gastoni de Byarn'.—Mandatum est Magistro W. de Kilkenni quod venire faciat usque Wintoniam quemdam lectum pulcrum ad opus Gastonis de Biarn', videlicet quandam culcitram cum matracio et panno ad aurum, et quoddam coopertorium de grisio et scarletto cum pulcris lintheaminibus, et duo auricularia serica cum pulcro keverchevio; et similiter venire faciat ibidem ad opus ejusdem unam robam de bono scarletto, scilicet duas tunicas, supertunicam, capam et pallium, et capucium cum furruris competentibus, ita quod sint ibi in vigilia Natalis Domini. Teste ut supra.

De partu Johanne de Valencia.—Mandatum est domine Guillelme quod cum liberis regis moretur apud Wind', quousque domina S. Giffard redierit de domina Johanna de Valencia, sorore regis, de partu suo. Teste ut supra.

Pro Johanne de Warenna.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod talem seisinam habere faciat Johanni de Warenna, vel certo nuncio suo has litteras deferenti, de omnibus terris et tenementis suis in balliva sua qualem inde habuit quando ea cepit in manum regis, per preceptum regis, quia ipse torneavit sine licencia regis, et omnes exitus earundem terrarum, si quos inde ceperit, ei reddi faciat. Teste rege apud Clarendon xx. die Decembris.
Eodem modo vicecomiti Buk' ut prius.

De tradendo in ballium.—Robertus Edwini et Humfridus frater ejus, capti et detenti in prisona regis Sarr' pro morte Willelmi del Hurn', et Matillidis uxoris ejus, unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Wyltes' quod ponantur per ballium. Nisi etc. Teste rege apud Clarendon' xx. die Decembris.

De roba data.—Mandatum est Magistro W. de Kilkenny quod habere faciat Petro Thelebrech' unam robam contra instans Natale Domini, de dono regis. Teste ut supra.

De scindulis faciendis apud Clarendon'.—Mandatum est custodi Nove Foreste quod in prefata foresta faciat habere custodibus operacionum regis de Clarendon' maeremium ad xv. milia scindularum facienda ad domos regis de Clarendon inde cooperiendas. Teste ut supra.
Mandatum est Roberto de Stopham quod faciat habere custodibus operacionum regis de Clarendon maeremium ad operaciones inde faciendas apud Clarendon' quas rex eis injunxit. Teste ut supra.

De malefactoribus forestarum atachiandis.—Mandatum est vicecomiti Sumerset' quod sit in auxilium Ricardo de Wrotham ad atachiandum per corpora sua malefactores forestarum regis in comitatibus predictis (sic). Teste rege apud Wintoniam xxiij. die Decembris.

De coronatore substituendo.—Rex ad instanciam W. Wintoniensis episcopi concessit Hugoni de Ardern', quondam escaetori suo in comitatu Warr', quod alius substituatur loco ipsius Hugonis ad escaetas regis una cum Henrico de Wengham in comitatu predicto custodiendas. Et mandatum est predicto Henrico quod, predicto Hugone a predicto officio amoto, alium loco ipsius substituat, qui prestito sacramento illi officio decetero diligenter intendat; et nomen ejus regi scire faciat. Teste rege apud Wintoniam xxvij. die Decembris.

De damis capiendis ad opus regis et cariandis.—Mandatum est Roberto de Mares, custodi parci sui de Norht' [salutem cancelled] quod in predicto parco capiat ad opus regis xx. damas, et eas liberet vicecomiti Norht', cariandas usque Westmonasterium contra instans festum Sancti Edwardi. Teste ut supra.

De denariis liberandis ad firmandam terram Wasconie.—Rex illas d. marcas, quas barones de Scaccario recepturi sunt ad Scaccarium Pasche proximo futurum anno etc. xxxiiijto de tallagio quod rex assideri fecit super communitatem Judeorum Anglie, assignavit ad firmandam terram Wasconie, et ad tuicionem et defensionem ejusdem terre. Et mandatum est eisdem baronibus quod Ricardo de Havering', senescallo Simonis de Monte Forti, comitis Leyc', predictas d. marcas liberent sine aliqua difficultate ad predictum terminum Pasche deferendas predicto comiti ad firmandam terram Wasconie et ad defensionem ejusdem terre, sicut predictum est. Teste ut supra.

De attornato Licoricie Judee.—Mandatum est justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis quod recipiant Kokerellum filium Licoricie de Wintonia, Judee, tamquam clericum et attornatum ipsius Licoricie ad omnia negocia sua coram ipsis prosequenda. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Cantilupo, juniore.—Mandatum est vicecomiti Devonie quod terram W. de Cantilupo junioris, captam in manum regis occasione contencionis mote inter ipsum et Johannem de Munemuth', eidem Willelmo sine dilacione reddi faciat. Teste ut supra. Per W. Wintoniensem episcopum.

De ponendo per ballium.—Walterus de Bikenor' et Johannes filius ejus, Ricardus de Howic', Willelmus de la Lyth' et Johannes filius ejus, Robertus de Stofold', Odo de Denhurst', El' de Muchelwyc', Hamo de Stofold', Ricardus de Wophurst', Gervasius le Taylur, Willelmus le [Marscall' cancelled] Mercator, Robertus le Provost, Johannes de Martwic' et Walterus de Bolehith', capti et detenti in prisona regis de Guldeford' pro morte cujusdam pueri abortivi, unde apellati sunt, habent breve vicecomiti Surr' quod ponantur per ballium. Nisi etc. Teste ut supra.

Pro Warino de Monte Caniso de libertate sua.—Rex concessit Warino de Monte Caniso omnes libertates et quietancias prius concessas Radulfo de Monte Caniso, a vunculo ipsius Warini, cujus heres ipse est, per cartam Henrici regis, avi regis, quam rex inspexit, et quas ei postea per cartam suam confirmavit, sicut plenius patet per confirmacionem suam quam ei inde fieri fecit. Et mandatum est vicecomiti Kancie, quod predictam confirmacionem in pleno comitatu legi et concessas ei libertates et quietancias decetero firmiter teneri faciat. Teste ut supra. Postea habuit inde breve baronibus de Scaccario.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Norf' et Suff', Buk' et Bed', Norht', Berk', Glouc' et Wygorn', Essex', Hertford' et Surr'.

De damis datis.—Mandatum est Ade de Periton', custodi foreste de Braden', quod in predicta foresta faciat habere Willelmo de Valencia xv. damas et x. damos vivos ad parcos suos de Swindon' et Sopworth' instaurandos, de dono regis. Teste rege apud Wintoniam xxviij. die Decembris.
Mandatum est Avicie de Columbariis, custodi foreste de Cette, quod in predicta foresta faciat habere S. de Monteforti, comiti Leyc', xx. damas et x. damos vivos ad parcum suum de Hungreford' instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

De auro capiendo de Judeo.—Mandatum est vicecomiti Wygornie quod, sicut se ipsum et sua diligit, nullatenus omittat quin habeat in garderoba regis apud Westmonasterium in vigilia instantis festi Epiphanie Domini de Hake, Judeo Wygornie, tot denarios quot valet una marca auri, quam idem Judeus regi debet. Teste ut supra.

Pro Ada de Ireland' deliberando.—Mandatum est vicecomiti Hereford' quod si Adam Ireland', captus et detentus in prisona regis pro receptamento incendiariorum, invenerit ei salvos plegios de stando inde recto coram justiciariis ad primam assisam etc. tunc ipsum sine dilacione dimitti et deliberari faciat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Valencia.—Quia Thomas Longus de Bristollo, qui non est sane mentis, ut rex audivit, tenebatur Willelmo de Valencia in quadam summa pecunie pro quadam navi ab eo empta, et de aliis debitis, ut idem frater regis dicit, mandatum est baronibus et ballivis Bristolli quod non permittant quod aliqua fiat distractio vel amocio de bonis et catallis ipsius Thome, donec satisfactum fuerit predicto fratri regis de pecunia ei debita. Teste ut supra.

De providencia contra festum Sancti Edwardi.—Mandatum est vicecomiti Essex' et Hertford' quod, sicut se ipsum et omnia que habet diligit, emat ad opus regis in balliva sua, d. gallinas, sex cignos, xij. pavones, quatuor duodena fesantorum, octo duodena perdicum, lx. lepores, la cuniculos, v. braones cum capitibus bene coctis et bene succitis, et xij. capriolos, et duo milia ovorum, contra instans festum Sancti Edwardi; et hec omnia predicta cariari faciat usque Westmonasterium, ita quod ibi sint, ad ultimum, in vigilia festi predicti. Et cum rex sciverit custum, breve de Allocate ei inde fieri faciet. Teste rege apud Wintoniam xxviij. die Decembris.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Surr' et Sussex', de d. gallinis, sex cignis, xij. pavonibus, duabus duodenis fesantorum, quatuor duodenis perdicum, l. lepores, l. cuniculis, et quinque braonibus paratis ut supra, xij. capriolis, et mm. ovorum, contra festum predictum, etc. ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Kancie, de d. gallinis, sex cignis, octo pavonibus, duabus duodenis fesantorum, octo duodenis perdicum, xl. leporibus, xl. cuniculis, v. braonibus cum capitibus ut supra, xij. capriolis, et mm. ovorum, contra festum predictum, etc. ut supra.
Eodem modo mandatum [est] vicecomiti Middels' de ccc. gallinis, quatuor cignis, sex pavonibus, xii. fesantis, quatuor duodenis perdicum, quatuor braonibus cum capitibus ut supra, l. leporibus, et l. cuniculis et m. ovis, contra etc., ut supra.

[m. 17.]

Pro Ebulone de Montibus.—Rex dedit Ebuloni de Montibus manerium de Waleton'; et mandatum est H. de Wengham et coescaetori suo in comitatu Surr' quod de eodem manerio una cum exitibus inde perceptis a termino Sancti Michaelis proximo preterito anno scilicet regni etc. xxxiij° plenam seisinam habere faciant. Teste rege apud Wintoniam xxix. die Decembris.

De ponendo per ballium.—Reginaldus Tornehand', captus et detentus in prisona regis Eboraci pro morte Thome le Messer, unde appellatus est, habet breve vicecomiti Eboraci quod ponatur per ballium. Nisi etc. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Graveling' quod in eadem foresta faciat habere Petronille de Toeny tria robora ad focum suum. Teste (sic) de dono regis. Teste ut supra.

De redditibus prioris Sancti Johannis Jerusalem in Anglia mittendis in Terram Sanctam.—Rex vult quod, non obstante mandato suo quod prius fecerat de proventibus reddituum et terrarum domus ipsius Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, qui consueverunt transmitti in Terram Sanctam, retinendis quousque rex aliud inde mandaret, iidem proventus in eandem terram, sicut fieri consuevit, mittantur; et ita mandatum est fratri Roberto, priori predicti hospitalis, quod sic fieri faciat. Teste ut supra.

De scindulis ad domos regis Wintonie.—Mandatum est custodi terrarum que fuerunt Johannis de Bendeng', quod in bosco qui fuit predicti Johannis apud Winchefeld' faciat habere Magistro Gerardo, carpentario regis, xx. milia cindularum ad domos regis Wintonie cooperiendas. Teste ut supra.

Pro Petro Cayllau.—Rex concessit quod navis Petri Caillau, civis Burdegale, que nuper applicuit carcata vinis in portu Suhampton', hac vice quieta sit de prisa regis, salva regi prisa sua de duobus doliis, et salvis regi sex doliis de empto, si rex ea de eadem navi capere voluerit. Et mandatum est ballivis Suhampton' et Willelmo de Rupella quod ipsam navem de prisa regis hae vice quietam esse faciant, sicut predictum est. Teste [rege apud Guldeford secundo die cancelled] ut supra.

Pro Artaldo de Sancto Romano.—Rex dedit et concessit Artaldo de Sancto Romano custodiam terre quam Matillis de Clere tenuit de rege in capite in Bromelegh' cum omnibus pertinenciis suis, habendam et tenendam usque ad legitimam etatem heredis ipsius Matillidis. Et mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Surrie quod eidem Artaldo de predicta custodia cum pertinenciis sine dilacione plenam seisinam habere faciant, cum omnibus inde perceptis. Teste ut supra.