Close Rolls, April 1250

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, April 1250', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 354-356. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp354-356 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, April 1250

Rex vicecomiti Sussex', salutem. Precipimus tibi quod statim, visis literis istis, capias in manum nostram omnia catalla que fuerunt Cecilie de Boun mobilia, scilicet tam blada que habuit seminata in terra die obitus sui, quam omnia alia in cujuscumque manibus sint, sive in manibus executorum sive aliorum, et ea salvo custodias; ita quod predicti executores vel alii nullam eorundem bonorum habeant administracionem, donec debita predicte Cecilie que liquide per instrumenta et alia indicia poterunt probari, hiis quibus debentur reddantur. Et dic predictis executoribus ex parte nostra quod, si voluerint, sint coram nobis ab octabis Pasche in xv. dies, ubicumque tunc fuerimus in Anglia, ad audiendum per consideracionem curie nostre utrum de bonis illis satisfaciendum sit hiis quibus obligabatur, vel non; et ad videndum quibus ipsa Cecilia tenebatur. Et habeas ibi tunc hoc breve. Teste rege apud Merton' ij. die Aprilis.

Mandatum est vicecomiti Eboraci quod non implacitet vel implacitari permittat Henricum de Percy de aliquo libero tenemento suo in balliva sua, vel de aliqua libertate pertinente ad liberum tenementum suum, quia idem Henricus infra etatem est et in custodia regis. Et licet rex ei terram suam de gracia sua tradiderit infra etatem suam, non tamen secundum legem et consuetudinem regni sui respondebit de hujusmodi placitis, donec ad plenam pervenerit etatem. Teste ut supra.

Rex baronibus et justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis, salutem. Quia extenta quam fieri fecimus de terra que fuit Johannis de Karum, que est vadium Elye le Vesk, Judei Lond', circumventi fuimus et decepti, ut dicitur, eo quod per extentam illam terra illa non excedebat valorem xj. marcarum viij. solidorum et ix denariorum, que valet per annum plusquam xx. libras, ut postea audivimus; vobis mandamus quod per sacramentum proborum et legalium hominum per quos etc. diligenter fieri faciatis inquisicionem per vicecomites Buk' et Surr', qualem pro se et heredibus suis warantizare voluerunt, videlicet quantum terra illa valeat per annum in dominicis, villenagiis, et omnimodis exitibus terrarum. Et inquisicionem illam distincte et aperte factam nobis sine dilacione transmittatis. Teste rege apud Wind' viij. die Aprilis. Accepta ab eodem Judeo securitate de dimidia marca auri pro hoc brevi.

Norf'.—Henricus de Bathonia, Johannes de Gatesden', Magister Simon de Wauton', Gilbertus de Preston' et Willelmus de Wylton', constituti sunt justiciarii ad itinerandum ad communia placita in comitatu Norf', a die Sancte Trinitatis in tres septimanas. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Aprilis.

De summario.—Memorandum quod Johannes de Lessinton' recepit de abbate de Fontibus x. marcas, per manum fratris Thome de Shotend', ad quendam summarium emendum ad capellam regis.

[m. 13d.]

Rex vicecomiti Suff', salutem. Monstravit nobis Annora de Capella quod cum habuisset in custodia manerium de Lacford', cum Benedicto herede ejusdem manerii, qui infra etatem est, ut dicitur, predictus Benedictus, associatis sibi quibusdam aliis violenter se misit in seisinam ejusdem manerii, quasi plene fuisset etatis, et res et catalla predicte Annore que ibi invenit pro sue voluntatis arbitrio devastavit. Et cum ad nos super hoc fuisset ipsius Annore relata querela, nos ipsam Annoram de predicto manerio fecimus resaisiri, precipientes quod predictus Benedictus ad curiam nostram venisset ad probandam etatem suam; set predictus Benedictus interim subreptem impetravit a nobis quandam assisam nove disseisine, coram H. de Bathonia contra ipsam Annoram de predicto manerio, ac si per eam inde fuisset disseisitus; quam quidem assisam quidam miles, scilicet Willelmus Malherbe, sine waranto nostro cepit, ut dicitur, et predictam Annoram pro disseisina, que nulla fuit, condempnavit in xx. libris pro dampnis, et manerii predicti seisinam eidem Benedicto adjudicavit. Et ideo tibi precipimus quod, si ita est, predicte Annore seisinam suam rehabere facias, cum omnibus rebus et catallis suis, que ibi capta fuerunt. Et ita te habeas in hac parte quod ad te nos capere non debeamus. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Aprilis; per ipsum regem.

Mandatum est vicecomiti Norhumbr' et maiori de Novo Castro super Tynam quod non patiantur quod aliquis impediat Fratres Predicatores de Novo Castro, quin libere et in pace, quamdocumque voluerint, domos suas omnes et singulas de loco ad locum transferant, prout melius viderint expedire. Teste ut supra.

Rex audivit quod Willelmus filius Michaelis et quidam complices sui minantur Fratribus Predicatoribus Norhampt' de incendio et fractione domorum suarum, ad extrahendum inde fratrem Johannem de Norhampton'. Mandatum est vicecomiti et maiori Norhampt' quod predictum Willelmum ponat per vadium et salvos plegios, ita quod ab eodem sufficiens eis exhibeatur securitas quod nec per ipsum nec ipsius procurationem predictis fratribus occasione predicta dampnum aliquod vel violencia inferetur de premissis. Teste ut supra.

H. Eliensis episcopus habet quietanciam de communi summonicione in comitatibus Norf' et Suff' hac vice. Et mandatum est justiciariis itinerantibus [unfinished].

Robertus de Ros habet quietanciam de communi summonicione coram justiciariis itinerantibus in comitatu Linc' et coram justiciariis itinerantibus ad placita foreste in comitatu Eboraci.

Johannes de Crachal' habet quietanciam de communi summonicione coram justiciariis itinerantibus ad placita foreste in comitatu Eboraci hac vice.