Close Rolls, May 1252

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1927.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1252', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253, (London, 1927) pp. 216-220. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol7/pp216-220 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1252

Willelmo de Breus' pro rege.—Rex Willelmo de Braus', salutem. Audivimus nuper quod vos proposuistis vendere vel dare in escambium terrain vestram de Goher, quam de nobis tenetis in capite, super quo vos duximus rogandos quatinus, si eam vendere vel permutare velitis, nulli eam nisi nobis aliquatenus vendatis; firmiter etiam vobis prohibemus super omnia tenementa que de nobis tenetis ne terram predictam de Goher alii quam nobis vendatis, dum tamen tantum vobis dare pro ea voluerimus quantum alius. Teste rege apud Westmonasterium x. die Maii. Per Robertum Walleram.

De respectu milicie.—Rex dedit respectum Bernardo de Brus de se milite faciendo usque ad Natale- Domini; et mandatum est vicecomiti Roteland' quod ipsum interim propter hoc non distringat. Teste ut supra.

Pro magistro Johanne de Chishull'.—Rex vicecomiti Cantebr', salutem. Precipimus tibi quod non permittas quod aliqua vis laica inferratur dilecto clerico nostro magistro Johanni de Chyshull' vel hominibus suis in ecclesia sua de Iselham, sed ipsum Johannem, homines suos, res, redditus et omnes possessiones suas protegas et defendas. Et si aliqua violencia fuerit eis illata in ecclesia predicta et domibus ad eam spectantibus, statim eam ammoveas in propria persona (si fuerit necesse cancelled), et non permittas eos aliquorum impetu violento in ecclesia predicta molestari. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Maii.

Pro magistro Johanne de la Lade.—Mandatum est vicecomiti Cauntebr' quod de terris et tenementis Guarini le Chamber],' Alani de Caxton', Garini le Serjant, Thome Bissot, Willelmi Fabri, Batholomei (sic) le Clerc, Roberti le Paumer, Roberti Brennewater, Johannis filii Adam, Galfridi Telun, Galfridi le Forester, Johannis le For' et Rogeri Ban sine dilacione fieri faciat xxxviij. marcas, et eas habere faciat magistro Johanni de la Lade pro dampnis suis sibi adjudicatis coram Henrico de Bathonia, tunc justieiario regis, pro disseisina quam predicti fecerunt eidem magistro de tenementis in Caxton'. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Bed' quod de terris et catallis Nigelli de Radewell et Johannis filii ejus fieri faciat vj. marcas, et eas liberet ut supra.

Pro magistro Johanne de Chishull'.—Rex omnibus etc., salutem. Prohibemus vobis super personas vestras, terras et tenementa vestra, que habetis in regno nostro, ne divertatis vos ad ecclesiam de Iselham, ad perturbandum possessionem Johannis de Cheshull', persone ejusdem ecclesie, quem una cum omnibus hominibus, redditibus et possessionibus suis in nostram protectionem et defensionem suscepimus specialem, vel ad aliquem alium locum ad aliquid attemptandum contra pacem nostram; scituri indubitanter quod si secus egeritis, nos ad personas vestras, terras et tenementa vestra predicta ita graviter capiemus, quod vos et heredes vestros sentietis inperpetuum gravatos. Teste ut supra.

Archiepiscopo Cantuariensi pro rege.—Rex archiepiscopo Cantuariensi, salutem. Cum passagium nostrum juraverimus et statuerimus a festo Nativitatis Beati Johannis Baptiste proximo venturo in quatuor annos, et dominus papa nobis concesserit per litteras suas decimam ecclesiasticorum proventuum trium annorum in regno Anglie et aliis terris nostre dicioni subjectis, per triennium ante idem passagium colligendam, suffraganeos vestros ad nostram nuper presenciam convocatos rogavimus ut mandato apostolico, cujus transcriptum sub sigillo abbatis Westmonasterii vobis mittimus, liberaliter assentirent. Qui dixerunt se super predicto mandato sine vobis qui eorum estis honorabile capud nobis ad plenum non posse respondere. Quo circa paternitatem vestram, de qua specialiter confidimus, affectuose rogagus (sic) quatinus, cum hujusmodi negoscium (sic) exordium a vobis dependeat, dicte collectioni per triennium ante dictum passagium annuere velitis, litteras vestras patentes assensum vestrum testificantes super dicta collecta juxta mandatum apostolicum facienda tam nobis quam dictis suffraganeis vestris nobis transmittentes, rogantes eosdem ut vestra non expectata presencia dictum negoscium quod potissime desideratis expediri optato curent effectui mancipare. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Maii.

De viis custodiendis.—Mandatum est vicecomiti Kanc' quod custodiri faciat omnes vias et passus in singulis hundredis et vigilias in singulis villis a vespera usque mane ad custum tocius comitatus Kanc', et perturbatores pacis regis captos in prisona salvo custodiat, donec aliud habuerit in preceptis, cum ei constiterit per custodes viarum et alios qui illi fuerint. Teste ut supra.

Mandatum est S. Karliolensi episcopo quod in itinere suo in comitatu Leyc' essiona recipiat et defectus et capitula, et reservet omnia placita in suspenso usque ad octabas Sancte Trinitatis propter absenciam R. de Turkelby. Teste etc.

De terra replegianda.—Radulfus Athehide venit coram rege die Lune in crastino Pasche et petiit terrain Agathe que fuit uxor Hugonis le Waleys eidem Agathe replegiari, que etc. propter etc. versus Mabiliam que fuit uxor Johannis de Tadeham. Et mandatum est justiciariis de Banco. Teste rege apud Merton' xxj. die Maii.

Suhampt'.—Memorandum quod Bartholomeus de Draytun' venit etc. die Martis in septimana Pentecostes et petiit terram suam in Dreyton' sibi etc. que capta etc. propter etc. versus regem.

Wasconia.—Quia treugas initas apud Regulam inter Gaston' vicecomitem Beam', Amaneuum et (sic) de Lebretto et villas de Vasato et Regula et eorum valitores ex una parte et Willelmum Pigorelli tenenti (sic) locum comitis Leyc' in Wasconia pro parte predicti comitis ex altera rex prorogavit usque ad festum Assumpcionis Beate Marie proximo venturum, mandatum est predicto Willelmo quod treugas illas decetero teneri faciat in ballia sua.
Eodem modo mandatum est maiori et juratis Burdegale.
Et mandatum est eisdem et Willelmo Pigorell' quod Gallardo de Solio quod ei aut rebus vel possessionibus suis vel amicorum suorum nullam molestiam aud injuriam inferri permittant. Teste ut supra.
Et mandatum est R. Vasatensi episcopo ut supra Willelmo Pigorell'.

Johannes films Nicholai venit etc. die Martis proxima post festum Sancte Trinitatis

De terra replegianda'.—Radulfus filius Willelmi et Agnes uxor ejus et Ingusa filia Hugonis le Chaunceler venerunt etc. die Martis proxima post festum Sancte Trinitatis etc. et petierunt terram suam in Ceylmerys sibi etc. que etc. propter defaltam quam fecerunt versus Radulfum le Clerk et Godam uxorem ejus. Et mandatum est justiciariis de Banco. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Maii.
Johannes filius Nicholai venit etc. die Martis proxima post festum Sancte Trinitatis, et petiit terram suam in Masimton' sibi etc. que etc. versus etc. Matillidem que fuit uxor Ricardi Olifard. Et mandatum est ut supra. Teste ut supra.
Johannes de Cornhill' venit eodem die et petiit terram suam in Renham sibi etc. que etc. propter etc. versus Rogerum Pitte. Et mandatum est ut supra.

[m. 16d.] [Schedule.]

Henricus Dei gracia rex Anglie, dominus Hibernie, dux Normannie, Aquitanie et comes Andegavie, omnibus ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Licet Gaillardus de Solio, Willelmus Ernaldi, monetarii, Ernaldus Maysenger et Brunus in Chausat et plures alii, amici dicti Gaillardi de partibus Wasconie, per cartas et juramenta prestita sub incursione corporum et rerum suarum se astrinxerint dilecto et fideli nostro Simoni de Monteforti, comiti Leycestr', senescallo nostro Wasconie, super transgressionibus seu injuriis eis in terra nostra Wasconie irrogatis, apud nos vel alios querimonias suas deferre non debere; advertentes tamen periculum quod nobis et heredibus nostris per hujusmodi formam obligacionis posset processu temporis imminere, ipsum Graillardum et collaterales suos predictos et quosdam alios de partibus Wasconie pro quibusdam injuriis ibidem attemptatis, sicut intelleximus, ad nostram fecimus presenciam evocari, injungentes eisdem quod, non obstantibus predictis juramentis et obligacionibus, excessuum causas et injuriarum remedia sub verbis fidei nobis veraciter enodarent. Nolentes igitur ut quod pro defensione juris nostri et sue fidelitatis constancia in Angliam. venientes nobis ad mandatum nostrum concorditer retulerunt eisdem valeat a quoquam in dispendium seu gravamen retorqueri, predictarum cartarum obligaciones sub incursione rerum et corporum suorum dicto comiti factas et obligaciones mutacionis corporum de loco ad locum, et morandi quando et quantum et ubi voluerit, et eciam obligacionem de faciendo voluntatem suam de corporibus et rebus suis, et de non faciendo seu procurando aliquid contra eum vel amicos suos Burdegale vel alios, sub predicta incursionis pena et juramentorum vincula, cum in nostrum et heredum nostrorum prejudicium redundent, decrevimus non tenere, set ipsos et omnes ejusdem terre simili modo principaliter vel accessorie obligatos ab hujusmodi obligacionibus et aliis similibus quietos esse volumus et immunes, salvo tamen jure nostro et heredum nostrorum in omnibus aliis super illos. In cujus rei testimonium has litteras nostras eis fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Westmonasterium sextodecimo die Maii anno regni nostritricesimo sexto. Per regem et J. Mansell'.
Consimiles litteras habent Petrus Lamberti, Ruffatus Lamberti, Raymund Ernald' Marsen', et Thomas Faure.

[m. 16d.]

Pro hominibus de Wuttun'.—Rex Johanni de Hanebergh' et Petro de Legh', ballivis suis de Wodestok', salutem. Quia testificatum est nobis quod omnes tenentes nostri de manerio de Wutton' in communi concesserunt nobis c. solidos in auxilium parci nostri de Wudestok' claudendi, de quibus villani nostri ejusdem manerii reddiderunt nobis porcionem eos contingentem, et districti sunt per vos pro porcione contingente libere tenentes ejusdem manerii, sicut ex querela prefatorum villanorum intelleximus, vobis precipimus quod prefatos libere tenentes ad reddendum nobis sine dilacione porcionem eos contingentem de predictis c. solidis distringatis, villanos predictos pacem inde habere permittentes. Teste rege apud Merton' xxiiij. die Maii.

De predicacione crucis.—Rex archiepiscopo Eboracensi salutem. Paternitatem vestram rogamus quatinus per Fratres Predicatores et Minores, ac alios quos videritis idoneos, predicacioni crucis diligenter insistatis, prout melius videritis expedire juxta mandatum apostolicum vobis inde directum. Et redempciones votorum crucesingnatorum, necnon legata relicta, obvenciones et cetera omnia ex quacumque causa subsidio Terre Sancte deputata et deputanda, concessa et concedenda, que dominus papa a tempore crucesingnacionis nostre nobis concessit, per vos vel alios colligi et in loco competenti et securo deponi faciatis nobis assingnanda, sicut plenius in litteris apostolicis vobis et quibusdam aliis episcopis regni nostri directis continetur. Teste rege apud Merton' xxvj. die Maii.
Eodem modo scribitur Cantuariensi archiepiscopo, Herefordensi, Elyensi, et Dunolmensi, Norwycensi episcopis, et abbati Westmonasterii.

Pro magistro milicie Templi.—Memorandum quod dominus rex precepit quod attincta illa, quam Bartholomeus de Capella arramiavit versus Magistrum milicie Templi in Anglia in proximo adventu regis usque Windles', ponatur in respectum usque ad proximum adventum regis usque Windes' post festum Sancti Johannis Baptiste.

De terra replegianda.—Hugo le Curteys venit etc. die Jovis proxima post festum Sancte Trinitatis, et petiit dimidiam virgatam terre cum pertinenciis in Gamilingeye sibi et Margerie uxori ejus replegiari, que etc. versus etc. versus Robertum Avenel. Et mandatum est justiciariis de Banco. Teste ut supra.

De respectu milicie.—Rex dedit respectum Simoni de Maydewell' de se milite faciendo usque a Natali Domini anno etc. xxxvij. in unum annum; et mandatum est vicecomiti Wygorn' etc.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Norht', Buk'.