Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1927.
This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.
'Close Rolls, Feburary 1253', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253, (London, 1927) pp. 445-452. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol7/pp445-452 [accessed 24 April 2024]
Close Rolls, Feburary 1253
De inquisicione facienda.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod
diligenter inquirat per sacramentum etc. quantum terre Philippus de
Wyvelesby teneat in ballia sua et quantum alibi, et quantum valeat per
annum in omnibus exitibus; et, si non habeat xx. libratas terre, tunc
ipsum ad se militem faciendum non distringat. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Februarii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Linc'.
[m. 19d.]
De attornato.—Memorandum quod Johannes filius Alani attornavit loco suo Johannem Baudrey ad recipiendum partem suam de terris que fuerunt comitisse Cestr'.
De respectu milicie.—Mandatum est vicecomiti Kanc' quod non
distringat Rogerum de Gatesden' ad se militem faciendum, quia super
hoc perpetuo rex de gracia sua quietavit. Teste.
Rex dedit respectum Johanni Tid de se milite faciendo usque ad
miliciam Eduuardi filii regis. Et mandatum est vicecomiti Linc'. Teste
etc. apud Westmonasterium primo die Februarii.
Eundem respectum habet Willelmus Marmun (sic). Et mandatum
est vicecomitibus Norhampt', Linc', Glouc', Sussex'.
Adam de Hakkebech' habet respectum de milicia sua usque a die
Pasche anno etc. xxxvij° in duos annos sequentes. Et mandatum est
vicecomiti Linc' etc. et vicecomiti Norff'.
Eodem modo habet Robertus de Lacy respectum de milicia sua usque
ad miliciam Edwardi filii regis. Et mandatum est vicecomiti Salop'.
De quodam recordo mittendo usque Westmonasterium.—Mandatum
est magistro Simoni de Walton' et sociis suis, justiciariis itinerantibus in
comitatu Northampt', quod recordum loquele que fuit coram eis per breve
regis inter Robertum de Veteri Ponte, petentem, et abbatissam Sancte
Marie de Pratis extra Norhampt', tenentem, de medietate manerii de Hardingesthorn' cum pertinenciis venire faciant coram justiciariis apud Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas cum omnibus brevibus et
adminiculis loquelam illam tangentibus; et hoc nullatenus omittant.
Teste rege apud Westmonasterium iij. die Februarii. Per ipsum regem et
plures de consilio suo.
Eodem modo mandatum est eisdem de recordo loquele que fuit
coram eis inter Saherum de Sancto Andrea, petentem, et Radulfum de
Kames', deforciantem, de custodia terre et heredis Willelmi de Dyve in
Corby. Teste ut supra. Per ipsum regem et plures de consilio suo.
Quia Rogerus (fn. 1) de Gosebec fecit regem securum per Gilbertum de Gosebec et Rogerum de Reymes de comitatu Suff' de emenda regi facienda de transgressionibus factis in foro suo de la Stowe, mandatum est vicecomiti Suff' quod forum predictum eidem Ricardo (sic) liberet donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Merton' v. die Februarii.
De terra replegianda.—Petrus de Barue venit coram rege die Mercurii proxima post Purificacionem Beate Marie et petiit terram suam in Bulchuch' sibi replegiandam, que capta est in manum regis propter defaltam quam idem Petrus fecit coram justiciariis itinerantibus apud Norhampt' versus Alanum de Farneham et Margeriam uxorem ejus.
De attornato.—Willelmus de Hashetona attornavit coram rege Robertum Mutona et Ricardum de Capiland', vel alterum eorum, si ambo interesse non possint, ad lucrandum vel perdendum in loquela que est coram rege inter ipsum Willelmum et Hugonem Wamstrag', Thomam filium ejus et Walterum Cole de placito transgressionis.
Pro P. Herefordensi episcopo.—Rex vicecomiti Heref' salutem.
Datum est nobis intelligi quod quidam de balliva tua, eques et pedes,
armati incedunt sine waranto insidiantes P. Herefordensi episcopo et
hominibus suis ad perturbacionem pacis nostre. Et ideo tibi precipimus
quod, convocatis coram te et custodibus placitorum corone nostre hominibus singulorum hundredorum comitatus tui, ipsos ad arma jurari facias
et statim cum dicti malefactores comperti fuerint, sive in libertate sint
vel extra, clamor et hutesium super eos leventur ad ipsos capiendos: et
siquis ex eis capiatur, salvo custodiatur in prisona nostra donec aliud
inde preceperimus. Et in singulis villis vigilias fieri facias. Et scire
facias omnibus illis qui libertatem habent quod similiter fieri faciant in
omnibus sicut predictum est, et similiter toti comitatui: quod si non
fecerint, nos libertates suas in manum nostram capiemus et servientes
nostros ad arma mittemus, qui sumptibus suis et totius comitatus pacem
nostram conservabunt in premissis. Et tu tam curiose te habeas in hoc
facto ne pro defectu tui pax nostra infirmetur pro quo ad te et tua nos
graviter capere debeamus. Teste rege apud Windes' xix. die Februarii.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Glouc', Wygorn' et Salop'.
Willelmus de Hareuuecurt venit coram rege die Jovis proxima ante diem Cinerum et petiit terram suam in Ayleston' sibi etc. versus Adam de Braundeston'. Et mandatum est justiciariis de banco.
Pro Simone de Dodinton' de Kanc'.—Rex vicecomiti Kanc' salutem.
Certum est et nulli sapienti de regno nostro dubium quod terrarum que
tenentur in socagio vel gavelikend' nulla pertinet ad dominos earundem
terrarum custodia, set solummodo ad parentes propinquiores ex illa parte
qui ad successionem hereditariam aspirare non possunt: unde defuncta
Alicia uxore quondam Nicholai de Tuytham, que predicta racione custodiam habuit terre et heredum ipsius Nicholai ut eis propinqua, licet
ipsa aliquid dederit ballivis archiepiscopatus Cantuariensis dum esset
archiepiscopatus in manu nostra, et priori Sancte Trinitatis Cant' ne sibi
de predicta custodia nocerent, non tamen debuit aud de jure potuit dicta
custodia post mortem ipsius Alicie Waltero le Butiller, posteriori viro suo
et victrico puerorum, devolvi: qui, ipsa Alicia uxore sua mortua, postquam
Simon de Dudinton' frater Alicie predicte per judicium curie venerabilis
patris B. Cantuariensis archiepiscopi de Wengham recuperavit seisinam
custodie predicte sicut heredibus ipsis propinqus, et per ballivos ipsius
archiepiscopi in eandem seisinam fuit inductus, impetravit breve nostrum
per veri suppressionem continens quod dictus Simon eum vi et armis
ejecit a libera custodia sua terre et heredum ipsius Nicholai in Stapele
et Godwyneston'; pretextu cujus brevis justiciarii nostri, de violencia
tantum cognoscentes et seisina, et non de proprietate, que in hoc casu
ita vicina fuit seisine quod ab ea ut intelligimus non debuit separari, eo
quod heredes ad etatem suam appropinquarunt, eidem Waltero seisinam
custodie et dampna et ipsam custodiam usque ad legitinam etatem
heredum adjudicaverunt: pro quo predictus Simon, sentiens se preter
racionem gravari, ad nos accessit usque Gillingham conquerens se graviter
de predictis, et nos pensatis et intellectis gravaminibus suis eum mandavimus per consilium nostrum in seisinam predicte custodie reinduci. Et
postea, sicut nobis relatum est, per quoddam breve, quod emanavit a
predictis justiciariis sine consensu nostro, ejectus et iterum attachiatus
fuit idem Simon ad respondendum de ultima seisina quam habuit per
preceptum nostrum, et sic justiciarii nostri innitentes consideracioni sue
priori de seisina et dampnis nullam habere volentes mencionem de proprietate contigua seisine predicte, eidem Waltero seisinam illam et
dampna iterum adjudicarunt. Nos vero ad gravissimam ipsius Simonis
multoties replicatam querelam, cum nostrum sit facta omnium justiciariorum nostrorum emendare, meliorare et retractare, si necesse fuerit,
tibi precipimus quod eidem Simoni de custodia terre et heredum ipsius
Nicholai infra etatem existencium cum bonis et catallis ad eosdem heredes
spectantibus sine dilacione plenam seisinam habere facias ut heredum
propinquiori. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Marcii anno
etc. xxxvij. Per ipsum regem et R. de Sotindon'. Et sciendum quod
Robertus de Sotindon' manucepit respondere pro hoc brevi coram rege
si necesse fuerit quod sit secundum justiciam.
Quia rex vult quod contenciones mote inter Walterum le Butiller
et Simonem de Dudinton' super custodiam terre et heredum quondam
Nicholai de Tuith' terminentur, unde pridie plenam seisinam rex concessit
dicto Simoni, mandatum est vicecomiti Kanc' quod venire faciat coram
rege in quindena Pasche proximo futuri, ubicunque rex fuerit in Anglia,
predictos Walterum et Simonem justiciam inde recepturi (sic). Et interim
non permittat quod dictus Simon faciat inde vastum vendicacionem etc.
(added in margin) de domibus etc. ad custodiam illam pertinentibus,
quia rex vult quod omnia interim in pace consistant. Teste. Per regem.
Rex majori et communitati Lond' salutem. Quia confirmavimus per litteras patentes Willelmo Lungesp' et Henrico de Wengham concessionem quam eis fecistis ad instanciam nostram de quadam venella obstruenda subtus domum ipsius Willelmi prope pontem de Flete et eciam subtus domum ipsius Henrici ibidem, quam tenet de abbate Cyrencestr'; ita quod nec vos occasione concessionis vestre nec prefati Willelmus et Henricus occasione illius obstruccionis nomine purpresture coram justiciariis nostris itinerantibus ad communia placita apud Turrim Lond' occasionemini; vobis mandamus quod cum qua celeritate poteritis terram quam emistis loco predicte venelle ad publicam stratam inde faciendam aperiri faciatis, ita quod occasione illius terre non aperte vicini homines domuum predictarum dampnum aut gravamen incurrant. Teste ut supra. Per Henricum de Wengham.
De litteris directis domino pape.—I. Dei gracia summo Pontifici H. Dei gracia rex Anglie etc. salutem. Non ignorat Sanctitas Vestra quod cum dominus J. rex pater noster vitam excessit presentem, nobis adhuc infra adultam etatem existentibus, sub alis sedis apostolice defensi fuimus contra multorum inimicorum incursus et tunc caractere crucis insigniti, quem postea consilio quorundam ab humeris nostris deponentes meruimus a voto crucis ad tempus absolvi. Set jam non inmemores horum que tunc nobis acciderunt crucem de novo saluberrimo voto sicut Sanctitati Vestre non est incognitum humeris nostris assumpsimus. Verum, cum non sit tantum unius principis opus negocium crucis ut tanta res expostulat adimplere Sanctitatem Vestram cum omni mentis affectu devotissime rogamus quatinus generaliter per cetera regna Christicolarum crucis negocium sollempniter predicari simul et passagium nostrum quod statutum est a festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste proximo futuro in tres annos per predicatores publicari faciatis: principes eciam et alios Christianos crucesignatos modis quibus expedire videritis moneri jubeatis et induci quod ad terminum predictum secundum votorum suorum exigenciam proficiscantur ad impendendum una nobiscum negocio crucis subsidium desideratum. Nos eciam per crucifixi misericordiam totis viribus mentis et corporis ceterisque admuniculis secularibus iter nostrum preparabimus ad exequendum predictum negocium crucis ad excellenciam honoris ipsius cujus amore crucem bajulamus. Ceterum, cum soli non valeamus sine ceterorum fidelium auxilio votum crucis ut deceret expedire, per quam durum nobis esset quod gens nostra propria crucesignata se diverteret alias quam nobiscum personaliter in Terram Sanctam; precipue cum de gente propria majorem geramus fiduciam quam aliena: super predictis igitur tam Sancte Terre quam nobis solita clemencie vestre providencia salubriter prospicere non omittat. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Januarii.
De denariis ponendis apud Novum Templum Lond'.—Mandatum est majori et vicecomitibus Lond' quod d. marcas, quas cives Lond' regi reddere tenentur ad Pascha proximo futurum de tallagio suo m. marcarum, sine dilacione colligi, et eas salvo deponi faciant apud Novum Templum Lond' liberandas ad mandatum regis comiti Leyc'. Teste rege apud Windes' xij. die Februarii.
De potestate data ad assisam capiendam.—Rex dedit potestatem abbati de Sancto Edmundo assingnandi justiciarios ad capiendum assisam nove disseisine quam Berta de Wauncy arramiavit versus Stephanum de Lavardin, Hugonem Rundel et Stephanum de Lavardin, clericum, de tenemento in villa Sancti Edmundi. Et mandatum est eidem abbati quod assisam illam capi faciat. Teste ut supra.
De respectu milicie.—Rex dedit respectum Willelmo filio Roberti de Kavereswell' de se milite faciendo a Pascha anno etc. xxxvij. usque ad finem vj. annorum proximo sequencium: et habet inde litteras patentes. Teste ut supra.
Hibernia.—Rex J. filio Galfridi, justiciario Hibernie, salutem. Mandamus vobis rogantes quatinus instetis diligenter et procuretis versus thesaurarium et camerarios nostros Dublin' ut cc.iiijxx iij. libras xix. solidos et iiij. denarios, in quibus tenemur Johanni de Gisorc', civi nostro Lond', pro pluribus particulis vinorum ab eo emptorum ad opus nostrum. Teste ut supra. Per R. Waler'.
Pro priore de Coventr'.—Mandatum est vicecomiti Warr' quod non permittat quod Galfridus de Langel', racione commune quam habet ad terminum vite sue per cartam Rogeri de Monte Alto in bosco prioris de Coventr' in Coventr' ad omnia necessaria sua apud manerium suum de Pynele, faciat vastum, vendicionem, vel exilium de eodem bosco ad exeredacionem domus de Coventr'. Teste ut supra.
[m. 18d.]
De litteris directis domino Pape.—Sanctissimo in Christo patri I. Summo Pontifici, H. rex Anglie, salutem. Ecclesie Romane matri nostre et precipue pie paternitati vestre quantas potest humana devocio referimus graciarum acciones de eo quod Ricardum comitem Cornubie pre ceteris mundi magnatibus eligistis ad culmen regni Sicilie, quod inter cetera regna magnum esse cognovimus; censentes nos in ipsius exaltacione non mediocriter honoratos. Verum, cum venerabilis vir, magister Albertus, notarius vester, nos ex parte vestra curiose sollicitaret quod ipsius fratris nostri negocio circa predictum regnum adquirendum consilium et auxilium impenderemus, non immemores omnium bonorum et graciarum specialium, que multotiens ab ecclesia Romana suscepimus, ut filii grati et devoti acceptamus quod a clero regni nostri prefato comiti vel heredi suo negocium adquisicionis ejusdem regni prosequenti competens auxilium inpartiatur. Salva nobis per omnia gratia vestra concessa et, si placet, concedenda ad negocium Crucis quod assumpsimus exequendum. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Januarii.
De compoto reddendo.—Rex providit quod Rogerus Scissor reddat compotum suum ad scaccarium regis de tempore quo habuit custodiam magne garderobe regis una cum Johanne de Sumercot' et Ricardo de Shireburn' sociis suis ad hoc assignatis; et quod incipiat reddere compotum illum ad idem scaccarium prima die Lune Quadragesime proximo futura. Et mandatum est predicto Rogero quod ad diem illum sit ad predictum scaccarium ad predictum compotum coram baronibus ejusdem scaccarii reddendum, quibus rex mandavit quod compotum illum audire tunc incipiant. Et mandatum est predictis sociis quod tunc sint ibi, parati ad respondendum secum de custodia predicta de tempore quo ad hoc fuerunt socii sui. Teste rege apud Merton' vij. die Februarii. Per regem.
De hominibus de Jernem' et Wincheles'.—Mandatum est Bertramo
de Cryoill', custodi Quinque Portuum, quod in propria persona sua eat
usque Wincheles', aut aliquem de suis illuc mittat, qui assumpto secum
vicecomite Surr' et Sussex' sciat et possit homines regis de Gernem'
ibidem imprisonatos cum navibus et catallis suis per homines de Winchels'
arrestatatis deliberare, sicut rex alias precepit. Et quia ballivus
de Winchels' et homines ejusdem ville in contemptum mandati regis
ipsos detinent sub acriori et artiori custodia quam prius, mandatum est
eidem Bertramo quod, predictis prisonibus cum navibus et eorum catallis
deliberatis et acceptis salvis plegiis a dictis hominibus de Winchels',
securus sit de ipsorum corporibus coram rege habendis una cum ballivo
de Winchels' ad diem eis prefixo (sic) in priori mandato regis, ad respondendum regi de contemptu et transgressione predictis. Per regem.
Et mandatum est vicecomiti Surr' et Susex' quod, cum requisitus
fuerit ab eodem Bertramo, occurrat ei aut certo attornato suo ad diem et
locum quas ei scire faciet ad deliberandum homines predictos cum
navibus et catallis suis. Et si necesse fuerit, assumat secum potenciam
comitatus sui ita quod pro defectu vicecomitis deliberacio illa infecta
non remaneat. Teste ut supra.
Justiciariis de Banco.—Mandatum est justiciariis de banco quod in loquela que est coram eis inter Robertum le Sauvage et Johannem de Gatesden' de manerio (fn. 2) Brawatr' cum pertinenciis secundum justiciam procedant ad judicium. Teste ut supra. Per J. Maunsell'.
De procuratore constituto.—Quia episcopus Norwycensis per litteras suas patentes constituit Willelmum de Castr', clericum, procuratorem suum ad requirendum et recipiendum Johannem de Elmham', clericum sue dyocesis detentum apud Neugate, mandatum est vicecomitibus Lond' quod ipsum Johannem prefato Willelmo, cum ipsum petierit, liberari faciant. Teste ut supra. Per regem.
De terra replegianda.—Willelmus Bendel venit apud Windes' die Dominica proxima post festum Sancti Valentini et petiit terram suam in Suttun' Giffard' sibi versus Matillidem que fuit uxor Mathei le Venur. Et mandatum est justiciariis de banco.
De respectu milicie.—Willelmus de Middelhop' habet respectum de milicia sua a Pascha anno etc. xxxvij. usque ad finem trium annorum proximo sequencium; et mandatum est vicecomitibus Salop' et Wiltes'. Teste rege apud Wind' xvij. die Februarii. Per regem.
De prohibucione facta ne kidelli teneantur in aqua Sabrine.—Mandatum
est vicecomiti Glouc' quod una cum constabulariis Glouc' et Sancti
Briavelli eat per aquam Sabrine et omnes kidellos per eandem aquam,
quicunque eos habeat, capiat in manum regis, et firmiter prohibeat
ex parte regis ne aliquis hujusmodi retibus, scilicet kidellis, decetero
utatur per eandem aquam Sabrine, et non permittat quod aliquis habeat
batellos, vel retia, vel borittos ad nocumentum piscariarum regis in aqua
Sabrine, quas rex commisit prefato constabulario Glouc' custodiendas,
vel alibi sine waranto et aliter quam habere debet et habere consuevit
temporibus predecessorum regis regum Anglie, set piscarias predictas
salvo custod[iat et] defendat in eadem libertate qua custodiri solent
temporibus predictis. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est abbati de Persor' quod firmiter prohibeat ex parte regis ne kidelli etc. ut supra. Per regem.
De quibusdam imprisonandis.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod Germanus capellanus de Dalby et alii in brevi nominati insultum fecerunt hominibus Henrici de Shefton' in ecclesia de Tiverington' et occisioni Willelmi de Lydeyate, hominis ejusdem Henrici, interfuerunt in eadem ecclesia contra pacem regis: quia eciam rex accepit per eandem inquisicionem quod Petrus de Staynegreve et alii nominati venerunt ad domum prefati Henrici de Shefton' in Tyverington' et domum illam de bonis ibidem inventis depredati fuerunt, et ea asportaverunt contra pacem etc. mandatum est vicecomiti Ebor' quod predictos Germanum et Petrum et alios cum ipsis nominatos capiat et in prisona custodiat ita quod rex eos habeat ad mandatum suum ad respondendum regi de transgressione predicta. Teste ut supra. Per J. Mauns . . .
De quodam distringendo.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod distringi faciant Willelmum de Fortibus comitem Albemarl' ad reddendum ad predictum Scaccarium sine dilacione omnia debita in quibus idem comes regi tenetur, tam de veteribus debitis quam de novis, et hoc non omittant. Teste ut supra. Per H. de Wengham.
De respectu milicie.—Rex dedit respectum Ade de Novo Mercato, Rogero Pictavensi, Thome de Burgo, Ricardo de Thornhill', Ricardo de Thonge, Johanni de Sothill, Willelmo de Ponlington, Johanni de Heck, Johanni de Heton', Willelmo de Beston', Willelmo de Thornhill', Hugoni de Sumlington' et Miloni Basset de militibus faciendis usque ad miliciam Emundi de Lacy. Et mandatum est vicecomiti Ebor' etc. Teste ut supra.
Linc.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Precipe Willelmo de Tikincote et Juliane uxori ejus quod reddant nobis medietatem unius mesuagii cum pertinenciis quod fuit Cok Judei in Stanford. Precipe Beatrici que fuit uxor Terrici de Colonia quod reddat nobis aliam medietatem ejusdem mesuagii cum pertinenciis in eadem villa, quod mesuagium debet esse in manu regis tanquam escaeta de terris Judeorum, et, nisi fecerint, summone eos quod sint coram nobis a die Pasche in xv. dies etc. Per regem.
Devon'.—Mandatum est vicecomiti Devon' quod secundum legalem inquisicionem quam fieri fecit de catallis que fuerunt Willelmi Arthuri et sociorum suorum, mercatorum Burdegal', in quadam navi, que nuper confracta fuit in costera de Slapton' in comitatu suo, de terris et catallis singulorum illorum de Slapton' et Strete, ad quorum manus catalla predictorum mercatorum devenerunt, reddi faciat sine dilacione tam magistro navis predicte quam aliis ejusdam navis quantum quilibet eorum de Slapton' et Strete recepit de catallis predictis, nisi catalla illa wreccum sint et ad nos debeant pertinere. Teste rege apud Wind' xxij. die Februarii. Per regem et Waler' et alios.
Hibernia.—Rex J. filio Galfridi, justiciario suo Hybernie, salutem. Monstravit nobis R. le Bigod, comes Norf' et marescallus Anglie, quod vos occasione cujusdam inquisicionis, in quam idem comes nunquam se posuit, ipsum intenditis privare quibusdam libertatibus et consuetudinibus de jure spectantibus ad burgum suum de Ros: et, quia ipsum comitem gaudere volumus sicut et debemus eisdem libertatibus et consuetudinibus in burgo suo predicto et pertinenciis ejusdem manerii sicut predecessores sui retroactis temporibus pacifice gavisi sunt, vobis mandamus quod decetero ipsum comitem non vexetis occasione alicujus inquisicionis de aliquibus libertatibus de jure spectantibus ad burgum suum predictum, nisi idem comes super inquisicionem illam se posuerit. Teste ut supra. Per regem.
Pro Agnete que fuit uxor Mathei Hose.—Sciendum est quod die Martis proxima post festum Sancti Mathei Apostoli venit Agnes que fuit uxor Mathei Huse apud Wind' coram rege, et fecit ei homagium de hereditate sua et prefecit corporale sacramentum quod non maritabit se sine licencia et voluntate domini regis, et ne se maritaret sine licencia et voluntate sua prohibuit ei rex super forisfacturam totius hereditatis sue.
De attornato.—Dervergoil uxor Johannis le Baillol attornat coram
rege Ricardum de Hennington' et Adam de Pinkeny, capellanum, ad
petendum porcionem ipsam contingentem de terris que fuerunt Clemencie
comitisse Cestrie.
Idem Johannes attornat eosdem super eodem.