Close Rolls, November 1254

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1929.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1254', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254, (London, 1929) pp. 320. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol8/p320 [accessed 19 April 2024]

Image

Close Rolls, November 1254

Mandatum est Willelmo Seguini de Ryuns, in fide qua regi tenetur et sub incurramento omnium que de rege tenet, quod heredem de Vilalad', que est in custodia ipsius Willelmi, nulli viventi liberet nisi tantum Arnaldo Fedyn, vatletto regis, vel patri suo, ad opus ejus ejusdem; et quod visis litteris rescribat regi quid super hoc facere voluerit. Teste apud Burdegalam primo die Novembris.

Negocium crucis transmittitur per Ernaldum Fedyn, valettum regis, sub sigillo archiepiscopi Burdegalensis Johanni filio Galfridi justiciario Hibernie transmittendum episcopo Vasatensi et magistro Bernardo officiali Vasat' qui sunt exequtores ejusdem negocii, videlicet de decima colligenda per triennium in Wasconia ad opus regis per primam bullam. Teste rege apud Fontem Ebraldi xv. die Novembris.

Negocium crucis Scocie transmittitur magistro Willelmo de Kilkenny, archidiacono Coventrensi, per Stonhard, nuncium regis, transmittendum magistro Johanni de Frusseny, clerico domini pape commoranti in Hibernia. Teste ut supra.