Close Rolls, October 1253

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1929.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1253', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254, (London, 1929) pp. 1-2. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol8/pp1-2 [accessed 19 April 2024]

Image
Image

CLOSE ROLLS. 38 HENRY III. 1253.

Clause de anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo octavo.

[m. 15.]

Pro Roberto de Sutton'.—Rex perdonavit Roberto de Sutton' transgressionem foreste regis ei inpositam extrahendo a stangno de Ruchford, quod est divisa foreste regis de Shireuuode, quendam cervum, qui in illud incidit postquam idem Robertus cervum illum vulneraverat in communi libertate comitatus Noting', et eundem cervum asportando. Et mandatum est justiciariis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Noting' quod ipsum Robertum de predicta transgressione quietum esse faciant. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Westmonasterium xxviij. die Octobris. Per comitem et consilium.

De ponendo per ballium.—Henricus le Peschur, Johannes le Jovene, Willelmus Teweg et Philippus le Rour, capti et detenti in prisona regis Glouc' pro morte Thome filii Willelmi de Tracy et Ern' filii Willelmi unde appellati sunt, habent litteras vicecomiti Glouc' quod ponantur per ballium. Testibus ut supra.

Pro Willelmo Aguillun.—Quia Willelmus Agillun intendit negociis Eduuardi filii regis in partibus Hasting', mandatum est vicecomiti Sussex' quod in pleno comitatu et per assensum ejusdem comitatus loco predicti Willelmi, quem rex ab officio coronatoris occasione predicta absolvit, eligi faciat alium coronatorem, qui prestito sacramento etc. Testibus ut supra.

Pro executoribus Willelmi Avenel.—Mandatum est abbati de Persore et Jacobo Fresell', escaetoribus regis, quod, accepta sufficienti securitate ab executoribus testamenti Willelmi Avenel de debitis regi reddendis ad scaccarium suum, si que idem Willelmus regi debebat die quo obiit, eosdem executores de bonis et catallis que fuerunt ejusdem Willelmi liberam administracionem habere permittat (sic) ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Testibus A. regina et R. comite Cornubie fratre nostro apud Westmonasterium xxx. die Octobris.

De escaetore constituto.—Rex loco Willelmi de Pomeraye, quondam escaetoris regis in comitatu Devon', substituit Ricardum de Langef' escaetorem suum; et mandatum est vicecomiti Devon' quod ei ex parte regis injungat quod officio illi intendat. Testibus ut supra. Per abbatem de Persore.

De ponendo per ballium.—Simon le Ferur, Ivo le Taverner et Ricardus le Taillur, capti et detenti in prisona regis de Ivelcestr' pro morte Eustachii le Messager under rettati sunt, habent litteras vicecomiti Sumers' quod ponantur in ballium. Testibus ut supra.

De prisone recipiendo.—Mandatum est vicecomiti Bed' quod Johannem Page detentum apud Langeford' pro morte Henrici Maucrer quem nuper interfecit, quem homines fratris Rocellini, magistri milicie Templi in Anglia, de Suanton' ei liberabunt, recipiat et in prisona regis salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Testibus ut supra apud Westmonasterium xxxj. die Octobris. Per consilium.