Close Rolls, December 1254

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1929.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1254', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254, (London, 1929) pp. 284-286. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol8/pp284-286 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, December 1254

Pro abbate de Berneio.—Mandatum est eidem quod, quia Alelinus abbas de Berneyo fecit regi fidelitatem de omnibus terris et tenementis que de rege tenet in Anglia per sigillum Anglie, eidem abbati vel certo nuncio suo has litteras deferenti de predictis terris et tenementis plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Sanctun' iij. die Decembris.

De denariis liberandis Hug' de Luc'.—Mandatum est fratri Alano, templario, quod liberet Petro Hugol' de Luc', mercatori, centum libras sterlingorum deferendas et liberandas Albrico de Fiscamp'. Teste ut supra.

De providencia facienda de pannis contra adventum regis et regine in Angliam.—Mandatum est Philippo Lovel, thesaurario, et Edwardo de Westmonasterio quod provideri faciant regi et regine et familie sue in pannis et peluris contra instans festum Natalis domini, quod celebrabunt apud Cantuariam vel apud Westmonasterium, quamcumque chevisanciam faciant; et hoc non omittant sicut desiderant perpetuum scandalum evitare. Teste apud Boscum Peverell' xj. die Novembris.

De vinis ducendis usque Whitsand'.—Mandatum est Bertramo de Cryoll', constabulario Dovor', quod, quia maxima caritudo est in partibus transmarinis de vinis, faciat venire usque Witsand' contra adventum regis ibidem, quod erit die Veneris proxima ante festum Beati Thome Apostoli, viginti dolia vini bene retata de vinis regis existentibus in castro Dovor'; et quod hoc nullatenus omittat. Teste rege apud Paris' x. die Decembris.

De Reginaldo de Pontibus dimittendo per plevinam.—Mandatum est Edwardo filio regis, ad instanciam regis Francie, qui regem et reginam in transitu suo per Franciam plurimum honoravit, quod, si Reginaldus de Pontibus invenerit regi sufficientem securitatem per bonos et salvos plegios justificabiles quod stabit consideracioni curie Wasconie super facto de Brigerac' et aliis, tunc eundum Reginaldum per plevinam hujusmodi dimittat et libencius pro amore dicti regis Francie, qui regem diligenter super hoc requisivit, salva tamen in omnibus indempnitate regis et predicti Edwardi filii sui. Teste apud Beumund' super Eyse xiij. die Decembris. Per Thomam de Sabaud' comitem, et consilium regis.

De elefante regis.—Rex misit ad Johannem Couch et alios custodes elefantis regis Petrum de Gannoc, clericum, tanquam superiorem custodem ejusdem elefantis, qui inveniet predictis Johanni et sociis suis necessaria sua usque in Angliam. Et mandatum est eisdem quod eidem Petro sint intendentes et respondentes. Teste ut supra.

Pro Johanne Walerand'.—Mandatum est Ernaldo de Bosco. justiciario foreste, quod in bosco regis de Aswod', qui est in foresta de Kynefar', faciat habere Johanni Walerand' quinque quercus ad maremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone de Clifford'.—Mandatum est eidem (Petro Chacep' archidiacono Wellensi custodi foreste de Den, struck through) quod faciat habere Hugoni de Clifford' sex quercus in (predicta, struck through) foresta de Dene ad maremium de dono regis. Teste rege apud Bolon' xviij. die Decembris.

De capella regis Roff'.—Mandatum est vicecomiti Kanc' quod sine dilacione faciat quendam gradum in dextra parte capelle regis in castro Roff' exterius cum quodam hostio ad intrandum capellam illam, ita quod gradus ille et hostium illud parata sint in proximo adventu regis, proviso eciam quod gradus ille non sit ex parte claustri set ex alia parte; ita quod extranei et alii libere possint ingredi capellam illam et quod non transeant per medium camere regis, sicut facere consueverunt. Et custum quod ad hoc posuerit, cum rege illud sciverit, ei faciet allocari. Teste ut supra.

Pro Johanne Tregoz.—Mandatum est Ernaldo de Bosco, justiciario foreste, quod in foresta regis de Den' faciat habere Johanni Tregoz quatuor damos vivos et octo damas vivas, de dono regis, ad quendam parcum suum instaurandum. Teste rege apud Witsand' xxj. die Decembris. Per comitem Warrewik'.

Pro rege. De debitis Willelmi Chubbe.—Mandatum est vicecomiti Suhamt' quod non permittat quod Johanna, que fuit uxor Willelmi Chubbe, vel executores testamenti ejusdem Willelmi faciant aliquam elongacionem seu distractionem de bonis que fuerunt predicti Willelmi, que sunt in manibus eorundem, nec quod de bonis illis aliquam habeant administracionem; set tam bona illa quam alia bona que fuerunt ejusdem Willelmi in balliva sua, ad quorumcumque manus devenerint, capiat in manum regis et salvo custodiat donec de omnibus in quibus regi tenebatur plene fuerit satisfactum. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Aston'.—Mandatum est Ernaldo de Bosco, justiciario suo foreste, quod in foresta regis de la Bere faciat habere Ricardo de Aston' quatuor quercus ad maremium de dono regis. Teste.

Pro Philippo Marmiun.—Mandatum est eidem quod in foresta de Kannoc' faciat habere Philippo Marmiun sex damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Rogero de Clifford'.—Mandatum est eidem quod in foresta regis de Dene faciat habere Rogero de Clifford' sex quercus ad maremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto de Ponte Fracto.—Mandatum est ballivis Bristoll' quod, quia rex ad instanciam episcopi Wigorniensis et comitis Glouc' perdonavit Roberto de Ponte Fracto sectam que regi pertinet pro morte Johannis le Jufne, unde rettatus est, et firmam pacem suam ei inde concessit, ita quod stet recto in curia regis, si quis versus eum inde loqui voluerit, catalla que fuerunt ipsius Roberti capta in manum regis ea occasione eidem Roberto sine dilacione restitui faciant.

De garderoba regis.—Rex misit ad Albricum de Fiscamp', custodem garderobe regis, decem naves de portu Dovor' ad ducendum garderobam et gentem regis que moram facit propter regem apud Witsand' per defectum navium. Et mandatum est eidem Albrico quod ipsas naves, prout opus fuerit, assignari et cuilibet navium pro fretto duas marcas sine dilacione liberari faciat.