Close Rolls, February 1254

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1929.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1254', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254, (London, 1929) pp. 295-296. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol8/pp295-296 [accessed 19 April 2024]

Image
Image

Close Rolls, February 1254

[m. 12d.]

Pro Ebulone de Rupe Forti.—Rex dedit Ebuloni de Rupe Forti centum marcas ut moretur in servicio suo usque ad Pentecosten et nichilominus retinuit eum ad vadia sua. Et mandatum est P. Chaceporc' quod de eisdem centum marcis ei habere faciat quinquaginta marcas, computatis ei viginti et quinque marcis quas ei per alias litteras liberari mandavit, et vadia sua, sicut per alias litteras ei mandavit; et residuas quinquaginta marcas habebit cum thesaurus regis venerit ab Anglia. Teste apud Vasatum xv. die Februarii.

Pro Ricardo de Grey.—Mandatum est P. Chacep' quod (habere expunged) acquietari faciat Ricardo de Grey unum palefridum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Fulcone de Mastac.—Mandatum est eidem quod habere faciat Fulconi de Mastac se quinto militum arreragia stipendiorum suorum usque ad diem Dominicam proximam post festum Sancti Valentini, qui recessurus est ad partes suas.

Pro electo Lincolniensi.—Mandatum est Johanni de Lessinton' quod in forresta regis de Schirwod' faciat habere Henrico Lincolniensi electo sexaginta quercus ad maeremium ad operaciones Lincolniensis ecclesie, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Waltero filio Alelin' de Meth'.—Mandatum est P. Chacep' quod habere faciat Waltero filio Alelin' de Methz areragia stipendiorum ipsius Alelin' ad corpus suum deferendum in partes suas sepeliendum ibidem. Teste ut supra.