Close Rolls, May-June 1254

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1929.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May-June 1254', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254, (London, 1929) pp. 299-305. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol8/pp299-305 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May-June 1254

Pro rege. De excercitu.—Mandatum Aiquelin' Guillelmi de la Sparr' quod veniat se x. militum.
Gailardus de Burdegala, cum quatuor militibus.
Geraudus de la Mote, cum quatuor militibus.
Dominus de la Trenne, cum quatuor militibus.
Gailardus de la Roke, cum quatuor militibus.
Communitas Lang', Sancti Macarii et de Ryons.
Bernardus de Scutan, se tercio militum.
Mandatum majori, juratis et probis hominibus de Burgo supra mare quod statim veniant ad regem pro excercitu. Teste etc. apud Milan' viij. die Maii.
Mandatum est hoc idem constabulario de Burgo ad sumonendum eosdem milites burgenses et alios de balliva sua.

Pro Gervasio de Horton.—Quia Gervasius de Horton' ostendit regi quod abbas Persor' et coexcaetor suus in comitatu Devon' occuparunt et detinent occupatam terram in Hopecot' et Schepewasch' in comitatu Devon' de qua fuit in possessione tempore transfretacionis sue in servicium regis, mandatum est domine regine et R. comiti Cornubie quod eidem G. seisinam de terra illa rehabere faciant. Teste me ipso apud Milan' viij. die Maii. Idem G. (unfinished)

Idem G. habet consimiles litteras directas abbati Persor'.

Rex baron' (unfinished)

De litteris regis deferendis in Angliam.—Colinus de Wodestok' et Henricus filius Anketill' receperunt litteras regis deferendas domine regine et R. comiti Cornubie et aliis magnatibus Anglie die Dominica proxima post festum Sancti Johannis Ante Portam Latinam. Et mandatum est magistro W. de Kilkenny et Philippo Luvel' quod certificent regi de die adventus eorum in Angliam.

[m. 7d.]

Pro abbate Glaston'.—Rex R. comiti Cornubie, fratri suo, salutem. Ex parte abbatis Glaston' nobis est intimatum quod, cum ab eodem abbate coram vobis et consilio nostro Anglie delata esset querimonia de averiis ipsius abbatis ab Henrico de Cern', Nicholao de Hywich', Johanne de Iatton' et Willelmo de Bonevill' captis et injuste detentis et venditis, et, partibus coram vobis et predicto consilio nostro vocatis et constitutis, in loquela illa processum esset ad hoc quod prefati Henricus, Nicholaus, Johannes et Willelmus de injuriis eis objectis se posuissent in inquisicionem, per quam convicti fuerunt judicialiter de injusta capcione et vendicione averiorum predictorum contra libertatem ipsius abbatis et statum nostrum quem in ipsa abbacia habuimus ante recessum nostrum ab Anglia, idem abbas secundum tenorem inquisicionis predicte nondum assecutus est justicie complementum: quo circa vobis mandamus quatinus recordum loquele predicte, cum brevi originali et omnibus aliis adminiculis loquelam illam tangentibus, coram vobis venire et diligenter recitari faciatis, et secundum quod per inquisicionem predictam invenire poteritis de dampnis et jacturis que idem abbas sustinuit occasione capcionis averiorum predictorum, ei sufficientem, plenam et celerem justiciam et restitucionem habere faciatis, statum nostrum, quem in ipsa abbacia habuimus ante recessum nostrum ab Anglia, et ipsius abbatis in libertatibus suis inviolabiliter conservantes, taliter vos habentes in premissis quod non oporteat ipsum abbatem occasione predicta ad nos habere recursum. Teste rege apud Sanctum Macarium xvj. die Junii.
Rex eidem. Ex parte abbatis Glaston' nobis est intimatum quod, cum per quandam inquisicionem de mandato nostro sub sigillo nostro Anglie nuper factam convictum sit et sufficienter discussum per judicium curie nostre Anglie quod idem abbas Glaston', die qua naves nostras ascendimus ad transfretandum in Wasconiam, fuit in seisina talis libertatis quod per totum feodum suum de scutagiis, amerciamentis, finibus, auxiliis, que ad nos pertinent, habuit returnum brevium nostrorum ad faciendum districtiones, et per ballivos suos inde respondit vicecomitibus nostris immediate sine ballivis W. Bathoniensis et Wellensis episcopi, et prefatus abbas pro auxilio ab ipso nobis debito ad primogenitum filium nostrum militem faciendum solveret vicecomiti nostro Sumerset' et Dorset' quadraginta libras de feodis suis, ballivi predicti episcopi ipsum abbatem nichilominus distrinxerunt ad reddendum eidem episcopo quadraginta libras pro eodem auxilio, et pecuniam illam levare fecerunt de averiis ejusdem abbatis ad exheredacionem nostram et contra libertates ejusdem abbatis, sicut convictum est per eandem inquisicionem, in quem (sic) prefati ballivi se posuerunt: et ideo vobis mandamus quod, si vobis constiterit vera esse que de premissis perhibentur, tunc a predictis ballivis predictas quadraginta libras celeriter restitui faciatis abbati memorato, statum nostrum, quem in ipsa abbacia habuimus ante recessum nostrum ab Anglia, et ipsius abbatis in libertatibus suis, inviolabiliter conservantes. Teste ut supra.
Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Quia ex parte dilecti nobis in Christo abbatis Glaston' nobis est intimatum quod per quandam inquisicionem de mandato nostro sub sigillo nostro Anglie nuper factam convictum est et sufficienter discussum per judicium curie nostre Anglie quod idem abbas Glaston' die quo naves nostras ascendimus ad transfretandum versus Vasconiam fuit in seisina talis libertatis quod per totum feodum suum de scutagiis, amerciamentis, finibus, auxiliis et aliis que ad nos pertinent habuit returnum brevium nostrorum ad faciendum districtiones, et districtiones fecit et inde respondit vicecomitibus nostris sine ballivis venerabilis patris W. Bathoniensis et Wellensis episcopi, ut idem abbas dicit, vobis mandamus quod, cum constiterit vera esse que de premissis perhibentur, non permittatis dictum abbatem ab ipso episcopo vel aliquibus ballivis suis indebite molestari, set nos in statu quem in dicta abbacia habuimus tempore transfretacionis nostre predicte conservetis, quod exheredacionem non incurramus in hac parte, et ipsum abbatem in libertatibus quibus eo tempore usus est manuteneatis, protogatis et defendatis. Teste me ipso apud Sanctum Macarium xvij. die Junii anno xxxviij.

Pro Ern' de Marchan'.—Rex Amalvino de Vareto salutem. Ostendit nobis dilectus et fidelis noster Ern' de Marchan quod nuper cepistis quasdam vaccas, quas idem Ern' habuit sub guidagio nostro de licencia nostra, et eas cepistis sub castro de Miramunt in terra nostra; et nobis significastis quod eas cepistis in terra guerrina, videlicet in terra Gastonis de Bearn'; et ideo vobis mandamus quod partem illam que dispersa est de vaccis predictis recolligi faciatis, ad quorumcumque manus devenerint, et salvo custodiri donec nobis constiterit utrum vacce ille fuerint de guerra necne et utrum teneamur eidem Ern' de vaccis illis respondere; quia de porcione vaccarum illarum quam nobis misistis parati sumus cuilibet prout justum fuerit respondere. Faciatis eciam castrum de Miramunt' custodiri et muniri prout videritis expedire ad commodum nostrum. Et custum quod ad hoc posueritis vobis sufficienter reddi faciemus. Teste apud Millan' xxvij. die Maii anno xxxviij.

Pro Petro cirurgico.—Mandatum est P. Chaceporc' quod habere faciat magistro Petro cirurgico arreragia stipendiorum suorum ut in servicio regis stare possit. Teste ut supra.

Patentes: pro rege.—H. Dei gracia etc. dilectis sibi Armando Prepositi, Olivario Prepositi et Willelmo Reymundi de Sancto Desiderio, salutem. Mittimus ad vos dilectum nostrum latorem presencium cui super hiis, que ad honorem et utilitatem nostram et vestram duxerit proponenda vel exponenda, credatis firmiter tanquam nobis. In cujus rei testimonium etc. Teste apud Millan' xxviij. die Maii anno regni nostri tricesimo octavo.
Consimiles littere diriguntur Gwillelmo de Bridoer', burgensi de Brager'. Teste ut supra.
Consimiles littere diriguntur majori de Brager ' et familiaribus suis. Teste ut supra.

Pro Rege.—Mandatum est Johanni de Suwerk' quod venire faciat omnia que continentur in quadam cedula sibi transmissa per Willelmum de Nantuyl, que provisa fuerunt per fratrem Hugonem et W. de Axemuwe, custodem ingeniorum. Teste etc. xxviij° die Maii.

Pro Gilberto de Haffeld'.—Mandatum est Johanni Parcario, ballivo de Bersac et de Belyn, quod habere faciat de exitibus ballive sue Gilberto de Haffeld' quatuor marcas sterlingorum, que ei a retro fuerunt de tempore quo fuit in servicio regis apud Milian' cum xxv. paribus boum: et computabitur. Teste ut supra.

Mandatum est Jordano de Oxon', preposito inter duo maria, quod de exitibus ballive sue faciat habere Petro de Auremaunde xlvj. solidos et viij. denarios sterlingorum, qui ei a retro fuerunt de tempore quo fuit in servicio domini regis apud Milian' cum xl. paribus boum: et Bernardo de Madyns de Benages xl. solidos sterlingorum qui ei a retro fuerunt de eodem tempore pro xxxj. paribus boum. Et computabitur super compotum suum. Teste ut supra.

Pro fratre Hugone templario.—Mandatum est Rogero Scissori et Bonacio Lumbard' quod habere faciat (sic) fratri Hugoni, templario, tunicam, supertunicam, pallium et capam: et magistro Bertramo unam robam, unum tabardum et unum lectum, scilicet unum chalonem, unam huceam et duo lyntheamina: et Johanni de Mesot unam robam et Petro le Burguynun unam robam, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone de Aungervill'.—Mandatum est P. Chacepork' quod habere faciat Hugoni de Angervill' arreragia vadiorum suorum. Teste ut supra.

Pro priore Karl'.—Mandatum est Johanni de Lexington' (quod expunged), justiciario foreste ultra Trentam, quod habere faciat in foresta de Englewude priori et conventui Karleol' xx. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Roberto de Acre, custodi episcopatus Karleolensis quod de exitibus ejusdem episcopatus habere faciat eisdem priori et conventui x. marcas ad unam capam de serico, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Imberto Pugeys.—Mandatum est Seyron' Spes, preposito Milian', quod de exitibus ballive sue faciat habere Ymberto Pugeys xv. marcas ad quendam equum et quinque marcas de dono regis. Et denarios illos in exitibus predictis sibi faciet allocari. Teste etc. ut supra.

Pro Ernaldo de Bovisvill'.—Mandatum est P. Chacepork' quod habere faciat Ernaldo de Bovisvilla, se altero, robam et quindecim marcas de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod habere faciat Willelmo arreragia vadiorum suorum. Teste ut supra.

Pro Simone de Lardar'.—Mandatum est Philippo Luvel, thesaurario de Scaccario, quod constituat Symoni de Lardar', lepra percusso, duos denarios diurnos ad sustentacionem suam, quoad vixerit, percipiendum ad Scaccarium, de elemosina regis. Teste etc. Et habet litteras patentes.

[m. 6d.]

Pro Galfrido de Beningwurth'.—Rex R. comiti Cornubie, fratri suo, salutem. Sciatis quod perdonavimus, quantum ad nos pertinet, Galfrido de Beningwurth' defaltas quam (sic) fecit postquam attachiatus fuit et traditus in ballium pro transgressione rapine violente et abductionis uxoris Johannis de Bathon' a prioratu de Stikeswald', unde per inquisicionem convictus fuit, et elongacionem quam fecit post assisam nove disseisine captam inter predictum Johannem et Philippam uxorem ejus et prefatum Galfridum de tenementis in Beningwurth', Bylleg', Cotes et Wulmeresty, quando Henricus de la Mare, justiciarius noster ad hoc assignatus, eum capi precepit et duci London'. Et ideo vobis mandamus quod omnes terras suas in comitatu Lincoln' in manu nostra per preceptum nostrum predictis occasionibus captas eidem Galfrido reddi faciatis; et decem libratas terre cum pertinenciis in Steynton', quas idem Galfridus dedit Philippo de Arescy, qui est in servicio nostro in Wasconia, ut dicit, et que per predictum preceptum nostrum in manum nostram capte fuerunt, eidem Philippo habere faciatis; et si quid inde captum fuerit, id eis sine dilacione reddi. Teste apud Sanctum Macarium xvij. die Junii.
Rex vicecomiti Linc'. Scias quod perdonavimus, quantum ad nos pertinet, Galfrido de Beningwurth' defaltas quas fecit postquam attachiatus fuit et traditus in ballium pro transgressione rapine violente et abductionis uxoris Johannis de Bathonia a prioratu de Stykeswald', unde per inquisicionem convictus fuit, et elongacionem, quam fecit post assisam nove disseisine captam inter Johannem de Bathon' et Philippam uxorem ejus et predictum Galfridum de tenementis in Beningwurth', Bylleg', Cotes et Wulmaresty, quando Henricus de la Mare, justiciarius noster ad hoc assignatus, eum capi precepit et duciLondon'. Et ideo tibi precipimus quod omnes terras suas in balliva tua in manu nostra per preceptum nostrum predictis occasionibus captas eidem Galfrido reddi facias; et decem libratas terre cum pertinenciis in Steynton', quas idem Galfridus dedit Philippo de Arescy, qui est in servicio nostro Wascon', ut dicit, et quas per predictum preceptum nostrum in manum nostram cepisti, eidem Philippo habere facias; et si quid inde ceperis, id eis sine dilacione reddas. Teste ut supra. Per R. Walrand'.

Pro Willelmo de Valenc'.—Rex Norwicensi et Cicestrensi episcopis et abbati Westm', collectoribus decime fructuum ecclesiasticorum beneficiorum in regno Anglie et alterius pecunie crucesignatorum, in subsidium Terre Sancte deputate, ei concesse, salutem. Memoriter tenemus nos R. comiti Cornubie, fratri nostro, pridem dedisse in mandatis quod, si Wigorniensis episcopus ipsum certificaret per litteras suas vel viva voce quod auctoritate et mandato domini pape fuerint assignata Willelmo de Valenc', fratri nostro, crucesignato, duo milia et ducente marce, antequam nos essemus crucis caractare insigniti, de pecunia crucesignatorum in regno Anglie legata et deputata in subsidium Terre Sancte, tunc ipse comes Cornubie illis qui de isto negocio pro nobis se tunc intromittebant firmiter injungeret quod id, quod eidem Willelmo restitit solvendum de assignacione predicta, reddi facerent ab illis in quorum manibus predicta pecunia esset deposita, non obstante inhibicione a nobis facta a tempore illo quo crucis signaculum accepimus. Et ideo vobis mandamus quod, cum adhuc illud residuum non sit eidem Willelmo solutum, nulla de causa pretermittatis quin id quod superest ei reddendum de pecunia prenominata sine more dispendio reddi faciatis eidem, quia predictus frater noster in multis et magnis sumptuum gravaminibus nobiscum moratur in servicio nostro in Wasconia; scituri pro certo quod nisi predicta pecunia eidem Willelmo vel mandato suo in brevi fuerit persoluta, nos reputaremus nos ex solucionis mora non mediocriter offensos. Teste rege apud Sanctum Macarium xv. die Junii.

Pro Guillelmo de Peres'.—Rex Johanni de Suwerk'. Rogaverunt nos major et jurati Baion' quod deliberari faceremus Guillelmo de Peres' navem, que vocatur La Baionesse, quam arrestari fecistis apud Burdegalam pro fuga quam Vitalis de Salvyun fecit cum navi predicta a servicio nostro et qui aliquamdiu fuit magister ejusdem navis. Et quia idem Willelmus immunis est a transgressione predicta, ut dicitur, et dedit nobis plegios subscriptos. videlicet, Johannem de Grubill' et Ern' de Gynosted', cives Baion', quod major Baion' transgressionem predictam nobis faciet a prefato Vitali sufficienter emendari, vobis mandamus quod prefatum Willelmum navem predictam sine inpedimento abducere quietam permittatis quo voluerit. Et nomina plegiorum inrotulari faciatis. Teste rege apud Sanctum Macarium xvj. die Junii.

Pro regina.—Mandatum est Willelmo Reginaldi Colum, majori Burdeg', quod assumpto secum Matheo Besill', senescallo regine, faciat habere eidem regine hospicia que alias habuit quando fuit in civitate Burdeg'; et Edwardo, filio regis, hospicia que R. le Bigod, comes marescallus, habuit, ad opus suum et familie sue in eadem civitate. Teste rege iiij. die Junii.

Pro rege. Dedenariis.—Mandatum est P. Chacep', thesaurario, quod sine dilacione mittat regi usque Millan' unum barillum de denariis. Teste rege apud Millan' vj. die Junii.

Pro fratribus de Coulon'.—Rex magistro Willelmo de Kylkenny, archidiacono Coventr', salutem. Venerunt ad nos nuper miserabiles fratros de Coulon', supplicantes quod eis concedere dignaremur quandam aream extra villam Salop', in qua tempore generalis interdicti humabantur corpora defunctorum, ad construendum in ea capellam qua possint divina celebrare. Nos aream predictam eis duximus concedendam, et vobis mandamus quod aream predictam, si nostra sit, ad commorandum ibi et ad divina celebranda eis faciatis assignari per litteras nostras patentes sigillatas sigillo nostro Anglie. Teste rege ibidem ix. die Junii.
Et mandatum est decano et capitulo Sancte Marie Salop' quod non resistant eis super celebracione divinorum cum capellam suam erexerint. Teste apud Millan' ix. die Junii.

Pro rege. De baronia quam Albreda de Botereus tenet.—Mandatum est abbati de Persor' et coexchaetoribus suis in comitatibus Suhamt' et Wiltes' quod, quia Albreda de Botereaus tenet de rege in capite baroniam quam habet in comitatibus predictis, si de ipsa Albreda humanitus contingat antequam rex venerit in Angliam, ipsam baroniam in manum regis capiant et custodiant; ita quod nullus qui se dicet heredem ejusdem baronie aliquam inde habeat seisinam. donec per judicium curie regis rectus heres seisinam habeat per speciale mandatum nostrum; quia plures se dicent esse heredes ejusdem baronie. Teste rege apud Sanctum Macarium xj. die Junii.

Pro rege, de communitatibus.—Mandatum est majori et communitati de Burgo supra Mare quod veniant usque Brigerac' in vigilia Sancti Johannis Baptiste ad tardius. Teste rege apud Sanctum Macarium xij. die Junii. Et deferant victualia ad unum mensem.
Mandatum est Stephano Lungesp', constabulario ejusdem ville, quod veniat ibidem eodem die et faciat predictam communitatem venire. Teste ut supra.
Mandatum est probis hominibus de Ryuns quod eodem die veniant ibidem: et quod non trahetur in consequenciam.
Mandatum est probis hominibus de Langon' quod veniant ibi eodem die.
Idem mandatum est probis hominibus de Sancto Macario.
Idem mandatum est majori et juratis de Vasato.
Mandatum est Willelmo Ern' de Eweres, ballivo de Besadeys, quod veniat ibidem cum militibus et tota gente quam habere poterit de balliva sua.
Mandatum est militibus et probis hominibus de Bugelon' quod veniant ibi eodem die.
Idem mandatum est majori et juratis de Sancto Emiliano.

Pro Petro de Byset'.—Rex camerariis suis London' et omnibus aliis captoribus vinorum suorum per Angliam, salutem. Sciatis quod concessimus Petro de (fn. 1) Byset, mercatori Tholos', quinquaginta dolia vini contenta in quadam navi, quam Rogerus le Prestr' de Rye ducit, quieta de prisa, hac vice, salva nobis debita et antiqua prisa nostra. Ex ideo vobis mandamus quod eidem Petro, vel certo nuncio suo, has litteras vobis deferenti, quietanciam de vinis predictis habere permittatis, sicut predictum est. Teste rege apud Sanctum Macarium xvj. die [Junii]. Per R. Walrand'.

[m. 5d.]

Mandatum est Petro Chacep', thesaurario, quod faciat habere Rogero de Monte Alto quinquaginta marcas de dono regis. Et quia rex non sigillum suum proprium, appositum fuit litteris sigillum comitis Warrewik'. Teste rege apud Ryuns xix. die Junii.

Mandatum est Rogero Scissori et Bonacio Lumbard' quod faciant habere Roberto de Cam' unam robam de dono regis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Byset is written over an erasure.