Close Rolls, July 1255

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1255', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 108-120. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp108-120 [accessed 15 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, July 1255

Pro Waltero de Wahull'.—Quia Walterus de Wahull' duxit in uxorem neptem Petri Chacepork', quondam clerici regis, qui diu regi grata prestitit obsequia, rex debit ei respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis anno etc. xxxix. de omnibus debitis in quibus regi tenetur et que ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii; et mandatum est baronibus de scaccario quod respectum illum eidem Waltero habere faciant, ut tunc rex habeat consilium ad dictum debitum atterminandum. Teste rege apud Geydinton' primo die Julii.
Idem mandatum est vicecomiti Bedef'. Teste ut supra.

Pro Johanne filio Galfrido.—Quia rex facit talliari dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Buk' quod Johanni filio Galfridi faciat habere racionabile tallagium de tenentibus suis in manerio suo de Eylesbur', si idem manerium fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum, regum Anglie, et hucusque talliari consueverit quando dominica regis alias talliata fuerunt. Teste ut supra.

Pro Olivero de Sonay.—Mandatum est Rogero Cissori quod Olivero de Sonay, militi Galfridi de Lezignan, faciat habere unum lectum de dono regis. Teste ut supra.

De denariis liberandis Johanni Clarel.—Mandatum est escaetori regis in Lindes' quod omnes denarios quos recepit de maneriis pertinentibus ad archiepiscopatum Eboracensem et de tenentibus de eodem archiepiscopatu sine dilacione liberet Johanni Clarel, custodi ejusdem archiepiscopatus, quia idem Johannes debetinde respondere ad scaccarium. Teste rege apud Geydenton' iij. die Julii.
Eodem modo mandatum est magisto Johanni de Alveuecherch' de denariis quos recepit de maneriis de Otyndon' et Chirchedon'. Teste etc. (Cancelled and marked) Vacat.

De ponendo per ballium.—Hagenus filius Simonis le Juvene, captus et detentus in prisona regis de Colecestr' pro morte Willelmi Magun unde rettatus est, habet literas vicecomiti Essex' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Jacobo Fresell', constabulario de Sancto Briavell', quod in foresta regis de Dene faciat habere Matheo Bezill' tres damos de dono regis; et ei ad damos illos capiendos consilium et auxilium impendat. Teste rege apud Geytinton' vque die Julii.

Pro Willelmo le Sauser.—Rex dedit magistro Willelmo salsario suo unam acram terre et dimidiam cum pertinenciis in Suhampt', que capte sunt in manum regis, et quas rex nuper recuperavit in curia sua versus Johannem Asse propter defaltam quam idem Johannes fecit in eadem curia; et mandatum est vicecomiti Suhampt' quod eidem magistro Willelmo de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Rogero Scissori quod habere faciat Herberto Pecch' robam suam de festo Pentecostes proximo preterito. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Thome de Muleton', custodi foreste de Engelwod', quod in predicta foresta faciat habere Johanni le Franceys duos cervos de dono regis. Teste rege apud Geytinton' vj. die Julii.

Pro Vives' filio Abbrahe, Judeo, et sociis suis, Judeis.— Monstraverunt regi Vives' filius Abrahe, Isaac Crespyn, Aaron, Vives' et Joceus fratres ipsius Isaak', quod, cum Stephanus Haringod teneatur eis in pluribus debitis, et plura brevia regis habuerint ad habendam seisinam vadiorum suorum in cyrographis suis inde contentorum, seisina illa hucusque retardata extitit occasione debitorum que idem Stephanus regi debet; et ideo rex ad instanciam Galfridi de Lezignan, fratris sui, mandavit baronibus de scaccario et justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis quod predictis Judeis de vadiis predictis secundum leges et consuetudines Judaismi regis seisinam habere faciant; et hoc propter debita que idem Stephanus regi debet non omittant, quia predictus frater regis manucepit quod satisfiet regi de debitis predictis cum predicti Judei seisinam predictorum vadiorum habuerint. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Kynef are quod in eadem foresta faciat habere Henrico de Wengham' sex quercus ad curvos postes ad quandam grangiam faciendam apud ecclesiam suam de Alvethecherch', ubi commodius et propinquius domui sue capi poterunt in foresta predicta; et illas quercus liberari faciat abbati de Buldewas ad opus ejusdem Henrici, de dono regis. Teste ut supra.

De cervis et damis datis.—Mandatum est Willelmo de Wilton', custodi terrarum que fuerunt W. de Ferar', comitis Derb', quod in balliva sua predictarum terrarum faciat habere Roberto de Ferar', filio et heredi predicti comitis, qui est in custodia regis, duos cervos et duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De escaetore substituto.—Quia rex commisit Johanni de Aure comitatus Somersett' et Dorsett' custodiendos quamdiu regi placuerit, ob quod officio exscaetoris regis in comitatu Somersett' intendere non potest, rex loco suo substituit Galfridum de Laurton' escaetorem suum in eodem comitatu quamdiu regi placuerit; et mandatum est eidem Galfrido quod prestito sacramento fidelitatis coram predicto Johanne, vicecomite predictorum comitatuum, sicut fieri solet, extunc officio illi fideliter et diligenter intendat, ita quod diligentiam rex merito debeat commendare. Teste ut supra vij. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Cippeham' quod in eadem foresta faciat habere Stephano Lungesp' et abbatisse de Lakok' vel eorum certo nuntio has literas nostras deferenti quatuor damos, videlicet utrique eorum duos damos, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Whitlewode quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Quency, comiti Wyntonie, tres damos de dono regis. Teste ut supra.

De viridariis et forestariis amovendis et substituendis.—Quia rex intellexit per Willelmum le Bretun et socios suos, justiciarios regis itinerantes ad placita foreste in comitatu Norhamt', quod rex habet defectum viridariorum et forestariorum in eodem comitatu, eo quod quidam sunt mortui et quidam super falsitate convicti, et rex non habet ad presens capitalem justiciarium foreste, cujus est de hujusmodi ministris foreste intromittere, mandatum est prefatis justiciariis quod novos forestarios et viridarios ubi opus fuerit faciant, inutiles ammovendo prout commodo regis magis viderint expedire; et ad hoc faciendum rex plenam eis concedit potestatem hac vice in comitatu predicto. Teste rege apud Geydenton' x. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est ballivo regis de Gillingham' quod in foresta regis de Gillingham' faciat habere Rogero de Thurkelby duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Roberto de Stopham', ballivo regis de Clarendon', quod in foresta regis de Clarendon' faciat habere eidem Rogero duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Robertus le Forester, captus et detentus in prisona regis Eboraci pro morte Emme que fuit uxor Roberti Spitelman unde rettatus est, habet literas vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De operacionibus regis de Guldef'.—Mandatum est abbati de Persor', escaetori regis, quod de amerciamentis factis coram eo, vel de aliis exitibus dominicorum regis in balliva sua, sine dilacione faciat habere denarios ad sustentacionem operacionum regis de Guldeford'; et rex allocacionem quam idem abbas voluerit ei inde fieri faciet. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Dene quod in eadem foresta faciat habere fratribus predicatoribus de Bristoll' sex quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham', custodi foreste regis de Rokingham, quod in bosco regis qui est infra forestam regis de Geydenton' faciat habere Radulfo vicario ecclesie de Geydenton', procuratori Guidonis de la Palude, duo robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Henrico de Pynkeny.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Linc' in pleno comitatu Linc' fieri fecit, quod lestagium quod fuit Henrici de Hauvyle in villa Sancti Botulphi non est dominicum regis nec escaeta regis, set est in manu et in custodia regis racione heredis predicti Henrici, qui de rege tenuit in capite, infra etatem existentis ut hereditas ipsius heredis, rex concessit Henrico de Pinkenny servienti suo quantum ad regem pertinet custodiam predicti lestagii habendam cum pertinenciis usque ad legitimam etatem heredum ejusdem Henrici de Hauvyll', salva uxori ejusdem Henrici racionabili dote sua ipsam inde contingente: et mandatum est Johanni filio Hugonis, escaetori regis de Kesteven' in comitatu Linc', quod eidem Henrico de Pynkeny de custodia predicti lestagii plenam seisinam habere faciat sicut predictum est. Teste ut supra apud Geydenton' x. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Cippeham' quod in eadem foresta faciat habere H. Middensi electo, vel nuncio suo has literas deferenti, iiij. damos de dono regis. Teste rege apud Clyve xj. die Julii.

Pro abbate de Rading'.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod de demanda quam facit abbati de Rading' et hominibus suis de Rading' pro xxx. marcis, ad quas nuper amerciati fuerunt pro transgressione mensurarum coram custodibus mercati regis in ultimo transitu regis per partes illas, eisdem abbati et hominibus pacem habere permittat, et districcionem, si quam ea occasione fecerit, eis penitus relaxet. Teste ut supra.

De virgis ad gurgitem regis Gloucestr'.—Mandatum est Jacobo Fresel, constabulario castri regis de Sancto Briavello, quod in foresta regis de Dene faciat habere vicecomiti regis Glouc' virgas quantum necesse fuerit ad reparacionem unius gurgitis et dimidii de Glouc', qui sunt in custodia Mathie Bezylles, custodis castri regis Glouc', sicut aliis annis fieri consuevit. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Rogerus filius Johannis de Thorenton, captus et detentus in prisona regis Warr' pro morte Roberti filii Roberti unde rettatus est, habet breve vicecomiti Leyc' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham', quod in foresta regis de Clyve, extra parcum regis, faciat habere Fratribus Minoribus Stanford' xv. quercus ad maeremium cum omnibus escatis suis, ubi propinquius et commodius sibi fieri poterit, ad quandam domum scholarum inde construendam, de dono regis. Teste ut supra.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud North' quod de vinis regis que sunt in custodia sua sine dilacione faciant habere Roberto de Mares unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De castro Dovor' videndo.—Mandatum est G. de Preston' et R. de Wlncestr' quod, quamcito ad hoc vacare poterunt, accedant ad castrum Dovor' ad videndum in quo statu B. de Crioll' castrum illud dimittit, et ad videndum garnesturam ejusdem castri, ita quod de predicta garnestura fieri faciant cyrographum tripartitum, cujus una pars remaneat versus predictum B. et una versus Reginaldum de Cobham', qui castrum illud recipit custodiendum, et tercia pars mittatur regi sine dilacione sub sigillis predictorum Gilberti et Rogeri. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham' quod in foresta regis de Clyve extra parcum faciat habere Willelmo le Bretun tres damos de dono regis. Teste rege apud Okham' xv. die Julii.
Mandatum est eidem Hugoni quod in foresta regis de Whitlewode faciat habere Roberto de Mares iiijor. damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Willelmo de Plesset', ballivo regis de Pereton', quod in parco regis de Pereton, faciat habere Henrico de Bratton' iiijor. damos de dono regis. Teste ut supra. (Cancelled.) Postea mutatum fuit breve et directum custodi foreste regis de Selewode.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham' quod in parco regis de Clyve faciat habere Hugoni de Manneby, vicecomiti regis Norhamt', duas quercus ad reparacionem domorum regis apud Clyve. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Roteland' quod in eadem foresta faciat habere priori et conventui Westmonasterii sex quercus cum escaetis ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Okham' xv. die Julii.

De ponendo per ballium.—Willelmus Resun et Gerardus le Muner, capti et detenti in prisona regis de Estwode pro morte Roberti de Oteringeden' unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Essex' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De operacionibus in castro regis Oxonie.—Quia rex ad presens indiget pecunia et defectus operacionum in castro regis Oxonie vix possent reparari de lx. libris, sicut visores eorundem defectuum regi significarunt, mandatum est vicecomiti Oxon' quod de exitibus ballive sue ponat in reparaciones eorundem defectuum, ubi majus necesse fuerit, usque ad x. marcas, donec rex ad hoc aliud consilium apposuerit per R. comitem Cornubie et alios de consilio suo. Et rex eas faciet ei allocari. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Willelmo Luvel et sociis suis, venatoribus, quod preter xij. damos, quos in foresta regis Roteland' ab eis rex capi precepit, capiant ibidem iij. damos ita quod xv. sint in universo, et cum eisdem damis ad regem veniant usque Notingham, ita quod sint ibidem hac instanti die Lune vel die Martis proximo futura. Teste rege apud Croxton' xvj. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Wauberg' quod in eadem foresta faciat habere Henrico le Peytevyn decem quercus cum escaetis suis ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Notingh' xvij. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Cannok' quod in eadem foreste faciat habere Rogero de Monte Alto iiij. damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Sancto Mauro.—Rex perdonavit Nicholao de Sancto Mauro et hominibus suis transgressionem eis impositam de tribus damis quos ceperant in foresta regis de Geydenton' sine licencia regis ut dicitur, et mandatum est Willelmo le Bretun et sociis suis justiciariis itinerantibus ad placita foreste in comitatu Norhamt' quod ipsum Nicholaum et homines suos inde quietos esse faciant. Teste ut supra xviij. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Sabaud' quod in eadem foresta faciat habere Petro de Nevyle tres quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Savernak' quod permittat Willelmum de Goldingham prosternere x. quercus in bosco suo, qui est infra forestam predictam, ad edificia sua inde construenda. Teste ut supra.

Pro Rogero Bec.—Quia rex accepit per inquisitionem, quam per vicecomitem Salop' in pleno comitatu suo coram custodibus placitorum corone rex fieri fecit, quod unum mesuagium cum pertinenciis in suburbio Salop', quod Henricus le Cnyfsmith tenuit, qui pro felonia quam fecit utlagatus est ut dicitur, extitit in manu regis per unum annum et unum diem, et quod mesuagium illud tenuit de Rogero Bec, mandatum est vicecomiti Salop' quod eidem Rogero de predicto mesuagio plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

[m. 6.]

De damis capiendis.—Mandatum est magistro Johanni Clarel et Ade de Hylton', custodibus archiepiscopatus Eboracensis, quod in parcis predicti archiepiscopatus capiant ad opus regis xxx. damos, ubi commodius capi poterunt, et eos ad regem venire faciant liberandos custodibus lardarii regis; et custum quod ad hoc posuerint, cum rex illud sciverit, faciet eis allocari. Teste rege apud Notingham xviij. die Julii.

Pro Reginaldo de Cobham.—Quia nobiles viri et amici regis karissimi electus Tholeti et Garsias Martini solempnes nuncii A. regis Castelle ad regem in Angliam in nuncium ipsius regis in brevi sunt venturi, quos rex in terra sua honorari quamplurimum optat, mandatum est Reginaldo de Cobham quod eisdem electo et Garsie in applicacione sua apud Dovor' in propria persona sua occurrat, et eos honorifice et curialiter recipiat, et inveniat eis necessaria dum fuerint in balliva sua, et eos usque Novum Templum London' conducat, et ibi eos hospitari faciat. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, illud faciet ei allocari. Teste ut supra.

Pro exsequtoribus testamenti Johannis filii Hugonis.—Quia Johannes filius Hugonis, quondam escaetor regis de Kesteven' in comitatu Lincoln', diem clausit extremum, mandatum est baronibus de scaccario quod, si exequtores testamenti ipsius Johannis invenerint eis sufficientem securitatem de debitis regi reddendis que idem Johannes regi debebat die quo obiit, tunc ipsos exsequtores de bonis et catallis ipsius defuncti liberam administracionem habere faciant. Et, si iidem exsequtores securitatem illam invenire noluerint, cum ad heredem ipsius Johannis de debitis predictis rex capere debeat, si bona et catalla ejusdem defuncti ad aquietacionem debitorum predictorum non sufficiant, accepta ab ipso herede sufficienti securitate de eisdem debitis regi reddendis, ipsum de bonis et catallis predictis liberam administracionem habere faciant. Teste rege apud Not' xx. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo Herun, justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Henrico de Bathon' iiijor damos de dono regis. Teste ut supra.

De damis et quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bernewode quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Plesset' comiti Warr' tres damos et quinque quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Cippenham quod in eadem foresta faciat habere Theobaldo de Engleschevyl' duos damos de dono regis. Teste ut supra xxj. die Julii.

De dote assignanda.—Cum Amabilia que fuit uxor Gilberti de Segrave in curia regis coram justiciariis regis apud Westmonasterium peteret versus magistrum Rogerum de Cantilup' terciam partem septem libratarum terre cum pertinenciis in Hedington' ut rationabilem dotem suam, que eam contingit de libero tenemento quod fuit prefati Gilberti quondam viri sui in eadem villa, idem magister Rogerus in eadem curia coram eisdem justiciariis vocavit inde ad warantum Nicholaum filium et heredem predicti Gilberti de Segrave, qui infra etatem est et in custodia Eduuardi filii regis de concessione regis, per cartam ipsius Gilberti de feofamento quam protulit coram prefatis justiciariis; et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod in presencia Alexandri per sacramentum proborum et legalium hominum per quos rei veritas melius sciri poterit extendi faciat predictam terciam partem predictarum septem libratarum terre cum pertinenciis, quantum scilicet valeat in omnibus exitibus et rebus, et facta extenta illa extendi faciat in presencia ejusdem Alexandri per sacramentum eorundem de terris ad predictum heredem pertinentibus in loco competenti in eodem comitatu usque ad valenciam predicte tercie partis predictarum septem libratarum terre et eam assignari faciat prefate Amabilie tenendam nomine dotis. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Lincoln' de tercia parte tresdecim bovatarum terre cum pertinenciis in Barton', quam eadem Amabilia petiit coram eisdem justiciariis versus Johannem de Berton'. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Den' quod in eadem foresta faciat habere Alicie de Burgo quinque damos de dono regis. Teste rege apud Notingham xxiij. die Julii.

De cervis datis.—Mandatum est custodi Longe Foreste regis quod in eadem foresta faciat habere Imberto de Muntferraunt duos cervos de dono regis. Teste ut supra.

De prisonibus deliberandis.—Rex perdonavit, ad instanciam Rogeri de Monte Alto, Johanni le Neyr et Willelmo filio Agathe, detentis in prisona regis Notingh' transgressionem quam fecerunt resistendo ballivis regis apud manerium de Rostlauston', quod rex capi precepit in manum suam occasione mortis quondam Gilberti de Segrave; et mandatum est constabulario castri regis Notingh' quod ipsos Johannem et Willelmum a prisona regis deliberari faciat. Teste ut supra.

Pro magistro milicie Templi in Anglia.—Mandatum est Ade de Perton', custodi foreste regis de Braden', quod in eadem foresta faciat habere fratri Rocellino, magistro milicie Templi in Anglia, x. damos quos in foresta regis singulis annis habere consuevit per caruam domini J. regis ad capitulum suum tenendum. Teste rege apud Not' xxiij. die Julii.

De roboribus datis.—Mandatum est Godefrido de Lyston', custodi foreste regis de Windes', quod in eadem foresta faciat habere fratribus minoribus London' quinque robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Rogero le Taylur quod Radulpho de Allemannia, vatletto prioris de Lezignan', quem rex ad instanciam ipsius prioris cingulo milicie decorabit in proximo festo Beati Eduuardi, faciat habere ea que ad novam miliciam suam pertinent sicut aliis novis militibus rex invenire consuevit. Teste ut supra.

De damis capiendis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet, custodi foreste regis Essex', quod in eadem foresta faciat capi xxx. vel xl. damos ad opus regis, et eos bene saliri et salvo custodiri et cariari faciat usque Westmonasterium contra festum Sancti Eduuardi proximo venturum. Et, cum rex sciverit custum quod circa illud cariagium fecerit, illud ei faciet acquietari. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shirwode quod in eadem foresta faciat habere priori et conventui de Salleye decem quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo Warini.—Rex ad instanciam fratris Henrici de Shyreford' per donavit Willelmo Warini de Fifhyde transgressionem foreste ei impositam pro quodam damo quem frater Johannes de Fifhyde de ordine minorum, frater ipsius Willelmi, quondam ceperat in foresta regis de Savernak' antequam habitum predicti ordinis susciperet. Et mandatum est justiciariis regis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Wiltes' quod predictum Willelmum propter hoc non occasionent set ipsum potius inde quietum esse faciant. Teste rege apud Not' xxv. die Julii.

De operacionibus regis de Guldef'.—Mandatum est vicecomiti Wigorn' quod sine dilacione levari faciat xl. solidos de Ricardo de Wisthale, filio Ricardi de Kocton', ad quos amerciatus fuit coram abbate de Persor', escaetore regis, pro pluribus transgressionibus, et illos denarios liberet eidem abbati, ita quod illos habeat citra festum Assumpcionis proximo futurum, ad operaciones regis de Guldeford' construendas. Teste ut supra.

Pro nunciis regis Castelle.—Quia electus Tholett' et Garsyas Martini, solempnes nuncii illustris regis Castelle, in brevi venturi sunt in Angliam, quos rex in terra sua quam plurimum optat honorari, mandatum est Johanni de Gysorc', camerario regis London', quod sine dilacione capiat iiijor dolia boni vini et ea liberet Johanni de Suwerk' ponenda in celario Novi Templi London', ubi ipsos nuncios rex hospitari precepit, ad opus ipsorum nunciorum. Teste.

Et mandatum est Ricardo de Muntfichet, custodi foreste regis Essex', quod in eadem foresta sine dilacione capiat x. damos et eos usque Novum Templum London' cariari faciat, liberandos predicto Johanni ad opus nunciorum predictorum, cui rex injunxit quod eos recipiat. Et, cum rex sciverit custum illius cariagii, illud faciet ei aquietari. Teste rege apud Not' xxvj. die Julii.

Pro Bartholomeo le Bygod.—Rex concessit Bartholomeo le Bygod annum regis, diem et vastum, quantum et quicquid ad regem pertinet, de terris tenementis et catallis Ricardi filii Ricardi le Ostricer, qui nuper interfecit Henricum fratrem suum ut dicitur, cum contingat ipsum Ricardum pro morte predicti Henrici utlagari vel aliud judicium subire: et mandatum est vicecomiti Notingh' et coronatoribus regis ejusdem comitatus quod eidem bartholomeo talem custodiam predictarum terrarum, tenementorum et catallorum habere faciant qualem ipsi inde nomine regis de jure habere possent, donec idem Ricardus fuerit utlagatus aut de felonia illa convictus. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quercubus ad operaciones regis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham quod faciat habere Hugoni de Manneby, vicecomiti regis Norhamt', xij. quercus in foresta regis de Salceto et xviij. quercus in haya regis de Hanlegh' ad opera castri regis Norhamt', et xij. quercus in eadem haya ad opera regis de Selveston', et xij. quercus in foresta regis de Gateslegh' et xij. quercus in foresta regis de Dereslegh' ad opera regis de Geydenton, et viij. quercus in parco regis de Clyve et x. quercus in foresta regis de Clyve ad opera regis ejusdem ville, et xij. quercus in parco regis de Brukestok' ad opera regis ejusdem ville, cum omnibus escaetis predictarum quercuum. Teste ut supra.

Pro Radulpho de Erlham.—Rex perdonavit Radulpho de Erlham, falconario suo, centum solidos quos thesaurarius et camerarii regis de scaccario eidem Radulpho mutuo tradiderunt super literas suas patentes, dum rex fuit in Wasconia, ad falcones regis custodiendos. Et mandatum est eisdem thesaurario et camerariis quod ipsum Radulphum de predictis c. solidis quietum esse faciant. Teste rege apud Not' xxvij. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham, custodi foreste regis de Clyve, quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Grey sex quercus de dono regis. Teste ut supra.

[Pro] nunciis regis Castelle.—Mandatum est vicecomiti Kanc' vel ballivis regis Dovor' quod Johanni de Grangia et Stephano de Porta, militibus regis Francie, qui in nuncium suum venerunt ad regem, faciant habere bonum et festinum passagium in portu predicto; et passagium illud aquietent; et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerint, faciet illud eis allocari. Teste ut supra xxviij. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham quod in foresta regis de Clyve, extra parcum regis, faciat habere Radulpho de Kammeys juniori duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Shyrewode quod in eadem foresta faciat habere Waltero de Ludham duos damos de dono regis. Teste ut supra xxix. die Julii.

De damis capiendis.—Mandatum est Galfrido de Langele, senescallo Eduuardi filii regis, quod in foresta de Pecco capi faciat xx. bonos cervos et eos bene saliri et cariari faciat usque Westmonasterium contra proximum festum Beati Eduuardi. Et custum quod ad hoc posuerit, cum rex sciverit illud, rex ei faciet reddi. Teste rege apud Not' xxx. die Julii.

Pro Eduuardo filio regis.—Quia Gilbertus de Segrave, qui de rege tenuit in capite, in fata concessit, per quod custodia omnium terrarum et tenementorum que fuerunt ejusdem Gilberti, de quibuscumque ea tenuerit, ad regem pertinet usque ad legitimam etatem heredum ipsius Gilberti, et ballivi Rogeri de Quency comitis Wyntonie post mortem ipsius Gilberti intruserunt se in maneria de Muntsorel et Wheston, que fuerunt eiusdem Gilberti, et plures exitus et proventus eorundem maneriorum receperunt, mandatum est vicecomiti Leyc' quod eosdem ballivos distringat ad reddendum ballivis Eduuardi filii sui, cui predictam custodiam usque ad legitimam etatem predictorum heredum rex concessit, omnes exitus et proventus predictos; et ita se habeat in hac parte quod pro defectu sui rex ad eum capere non debeat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Derb' de manerio de Rostlauston' quod fuit predicti Gilberti, post cujus mortem ballivi Rogeri de Monte Alto intruserunt se, quod vicecomes distringat eosdem ballivos etc. ut supra.
Et mandatum est vicecomiti Norhamt' quod molendinum extra Norhamt' quod vocatur Kingesmyln', et quod fuit prefati Gilberti, statim capiat in manum regis, et ballivis prefati Eduuardi plenam inde seisinam habere faciat. Teste.
Quia Robertus de Cantilup', qui nuper in fata concessit, terras suas tenuit de Willelmo de Cantilup' qui de rege tenuit in capite, cujus terrarum et heredis custodia est in manu regis, per quod custodia terrarum que fuerunt predicti Roberti ad regem pertinet usque ad legitimam etatem heredum ipsius Roberti, et rex eandem custodiam concessit Eduuardo filio suo habendam usque ad legitimam etatem heredum predictorum; mandatum est vicecomiti Buk' quod totam terram que fuit predicti Roberti in Eselberg' capiat in manum regis et ballivis predicti Eduuardi plenam inde seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Cherlet quod in eadem foresta faciat habere Petro de Abycun sex quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Willelmo de Wilton', custodi terrarum que fuerunt Willelmi de Fer' quondam comitis Derb', quod in foresta de Duffeld' faciat habere abbati et conventui de Derleye unam quercum ad quendam fernum (sic) inde faciendum de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Fekham quod in eadem foresta faciat habere magistro Simoni de Wauton' iiijor damos de dono regis. Teste ut supra.

De cervis capiendis.—Rex mittit Philippum de Candour' et Ricardum de Candour', venatores suos, ad capiendum ad opus regis in foresta de Ingelwode viij. cervos; et mandatum est Thome de Muleton', custodi ejusdem foreste, quod ipsos ad hoc admittat, et eos ad cervos illos capiendos consilium et auxilium impendat. Teste ut supra.

Pro Rogero de Monte Alto.—Mandatum est Radulpho de Covene, custodi foreste regis de Kannok', quod faciat habere Rogero de Monte Alto omnes escaetas x. quercuum quas rex ei dedit in haya de Alrewas. Teste etc.

Pro Thoma de Lanum.—Thomas de Lanum reddidit regi per preceptum suum die Sancti Jacobi apud Not' anno etc. xxxix. unum espervarium sorum quem reddere deberet ad scaccarium Sancti Michaelis proximo futurum pro terra quam de rege tenet in capite in Tilne ut dicitur. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Thomam de predicto espervario quietum esse faciant. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Gillingh' quod in eadem foresta faciat habere Roberto de Shotendon' iiijor damos de dono regis. Teste.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Wauberg' quod in eadem foresta faciat habere eidem Roberto vj. quercus cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

Pro Mabilia que fuit uxor Willelmi le Daneys.—Monstravit regi Mabilia que fuit uxor Willelmi le Daneys quod, cum rex capi fecisset in manum suam pro debitis que Willelmus de Plesset' quondam clericus regis debebat regi die quo obiit custodiam partis illius manerii de Tykencot' que fuit Willelmi le Daneys, quondam viri ipsius Mabilie, quam predictus Willelmus de Plesset' habuit de empto; et eandem custodiam per extentam inde factam concessissemus predicte Mabilie habendam a xxiiij. die Octobris anno etc. xxxiiij°. usque ad legitimam etatem heredis predicti Willelmi le Daneys, reddendo per annum ad scaccarium viij. libras xix. solidos et viij. denarios ad quos predicta pars extensa fuit; et postea eidem heredi per inquisicionem inde factam per preceptum regis, per quam rex accepit ipsum esse plene etatis, seisinam predicte partis manerii de Tykencot' rex reddidisset x. die Augusti anno etc. xxxvij.; barones de scaccario a prefata Mabilia exigunt extentam predicte terre de toto tempore predicto atsi eandem custodiam hactenus habuisset; et ideo mandatum est eisdem baronibus quod si ita est demandam quam predicte Mabilie faciunt de extenta predicta postquam dictam terram dicto heredi rex reddidit penitus remittant, et id quod regi debet de tempore quo predictam custodiam ex concessione regis habuit regi solvi faciant. Teste rege apud Notingh' xxx. die Julii.
Et mandatum est vicecomiti Rotel' quod districcionem quam facit predicte Mabilie ea occasione per summonicionem scaccarii relaxet donec coram baronibus de scaccario super premissis plenius discutiatur et aliud ab eisdem baronibus receperit in mandatis. Teste.

De cervis et damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Galtriz quod in eadem foresta faciat habere Rogero Bygod, comiti Norf' et marscallo Anglie, iiijor cervos et tres damos de dono regis. Teste ut supra.

De cervis capiendis ad opus regis et saliendis.—Rex mittit eundem comitem ad capiendum in predicta foresta xxx. tam cervos quam damos ad opus regis; et mandatum est predicto custodi quod eundem comitem ad hoc admittat, et quod ei ad cervos illos et damos capiendos consilium suum et auxilium impendat. Teste rege apud Not' xxxj. die Julii.
Et mandatum est David le Larder quod predictos xxx. tam cervos quam damos, quos predictus comes ei liberabit per preceptum regis, recipiat et eos saliri et salvo custodiri faciat usque ad proximum adventum regis apud Eboracum, vel donec aliud a rege receperit in mandatis. Teste ut supra.