Close Rolls, August 1255

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1255', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 120-130. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp120-130 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1255

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Fekham quod in eadem foresta faciat habere abbati de Persor' iij. damos de dono regis. Teste rege apud Not' primo die Augusti.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shyrewode quod in eadem foresta faciat habere sex quercus cum omnibus escaetis suis ad maeremium fratribus minoribus Not', ubi sibi commodius et propinquius fieri possit extra hayam regis de Beskwode, de dono regis. Teste ut supra. (Cancelled) Vacat quia aliter inferius.

De dolio vini dato.—mandatum est custodibus vinorum regis de Eboraco quod de vinis regis que sunt in custodia sua sine dilacione faciant habere J. priori de Novo Burgo unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Rogero le Taylur quod uxori Reginaldi de Drumar' faciat habere unam robam sibi convenientem de dono regis. Teste rege apud Not' primo die Augusti.

Pro Dyonisia que fuit uxor Warini de Muntchenes'.—Quia Dyonisia que fuit uxor Warini de Muntchenes' sacramento prestito fecit regi securitatem quod non maritabit se sine licencia et voluntate regis, mandatum est Willelmo de Valenc' quod eidem Dyonisie de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti Warini, et quorum custodiam rex eidem Willelmo concessit usque ad legitimam etatem heredis ejusdem Warini, racionabilem dotem suam sine dilacione assignari faciat; ita quod pro defectu ipsius Willelmi rex ad hoc manum apponere non debeat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shyrewode quod in eadem foresta faciat habere Radulfo filio Nicholai quinque damos de dono regis. Teste ut supra.

De virgis ad gurgites molendinorum Not'.—Mandatum est eidem custodi quod in eadem foresta faciat habere custodibus molendinorum regis subtus castrum regis Not' virgas et palos ad cleyas inde faciendas ad reparaciones gurgitum predictorum molendinorum, quantum necesse fuerit. Teste ut supra.

De escaetore substituto.—Quia ex assercione abbatis de Persor', escaetoris regis, quod Robertus de Harecurt minus ydoneus est officio escaeterie in comitatu Warr' rex ipsum amovit ab officio illo et de consilio predicti abbatis rex loco suo substituit Henricum de Lotbroc escaetorem suum in eodem comitatu: et mandatum est vicecomiti predicti comitatus quod accepto sacramento fidelitatis, prout moris est, a predicto Henrico ipsum ad hoc de cetero faciat intendere. Teste ut supra.
Et mandatum est eidem Henrico quod prestito sacramento etc. de cetero illi officio intendat sicut predictum est. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Quia rex concessit per cartam suam Rogero de Eyncurt quod non sit coronator aut alius ballivus regis contra voluntatem suam, rex ipsum ab officio coronatoris in comitatu Derb' absolvit et amovit: et mandatum est vicecomiti ejusdem comitatus quod alium loco predicti Rogeri ad hoc ydoneum constitui faciat qui prestito sacramento, prout moris est, ea faciet et conservet que ad coronam regis pertinent in comitatu predicto: et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.

[m. 5.]

De ponendo per ballium.—Jordanus de la Langesyde, captus et detentus in prisona regis Lincoln' pro morte Falkesii le Forester unde appellatus est, habet breve vicecomiti Lincoln' quod ponatur per ballium. Teste ut supra ij. die Augusti.

Pro Eduuardo filio regis.—Rex concessit Eduuardo filio suo custodiam omnium terrarum que fuerunt Eve de Cantilup', habendam usque ad legitimam etatem heredis ipsius Eve; et ideo mandatum est escaetori regis in comitatu Somerset' quod omnes terras que fuerunt predicte Eve in comitatu predicto sine dilacione capiat in manum regis, et ballivis predicti Eduuardi plenam seisinam inde habere faciat ad opus ejusdem Eduuardi. Teste.

Pro priore de Lenton'.—Quia constat regi tam per testimonium Radulfi filii Nicholai et aliorum fide dignorum quam per inspectionem munimentorum prioris et conventus de Lenton' quod iidem prior et conventus debent et solent habere decimam piscarie regis Notingh'; mandatum est vicecomiti Notingh', sicut rex alias mandavit, quod eosdem priorem et conventum decimam tam nove quam veteris piscarie regis Not' libere et sine impedimento percipere permittat, sicut percipere consueverunt. Teste rege apud Not' ij. die Augusti.

Pro Johanne comite Warr'.—Ostensum est regi ex parte Johannis de Plesset', comitis Warr', quod, quando recepit custodiam castri regis de Divisis et dominica ad idem castrum pertinentia ad firmam, recepit dominica illa nuda et inculta et ea sumptibus suis seminari fecit de anno in annum, et de firma eorundem dominicorum respondit ad scaccarium regis et ad huc respondere tentur usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum, per quod vestura predictorum dominicorum instantis autumpni ad ipsum pertinet ut dicit. Et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod per probos et legales homines appreciari faciat vesturam predictam et eam per precium ad quod appreciata fuerit prefato comiti sub salva plevina committat usque ad predictum festum Sancti Michaelis, ut tunc coram baronibus de scaccario discuciatur vel ad regem vel ad predictum comitem pertineat vestura predicta. Teste rege apud Clipston' iij. die Augusti.

De escaetore substituto.—Quia rex per cartam suam concessit Johanni Boszard quod non sit escaetor aut alius ballivus regis contra voluntatem suam, mandatum est abbati de Persor' et Elye de Hertford', escaetoribus regis ultra Trentam, quod amoto predicto Johanne ab officio escaeterie in comitatu Bedef' alium loco suo ad hoc ydoneum substitui faciant in comitatu predicto: et nomen etc. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi haye regis de Wylleye quod in eadem haya faciat habere fratribus minoribus Not' sex quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis de dono regis. Teste rege apud Warsop' iiij. die Augusti.
Mandatum est custodi foreste regis de Shyrewode quod in eadem foreste faciat habere Galfrido de Langedon' sex quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem custodi quod in eadem foresta faciat habere Alano Sprakling', Margerie Sprakling' et Sarre que fuit uxor Willelmi filii Rogeri, hominibus regis, tres quercus de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Mandatum est magistro J. Clarel et Ade de Hylton', custodibus archiepiscopatus Eboracensis, quod sine dilacione capi faciant in parcis et boscis dicti archiepiscopatus xl. damos et eos saliri, atornari et cariari faciant usque Eboracum, ita quod sint ibidem in vigilia Assumpcionis Beate Marie proximo futura; et, cum rex sciverit custum etc. eis faciet allocari. Teste rege apud Scroby v. die Augusti.

De dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis que sunt in castro regis Windesour' quod de vinis regis que sunt in custodia sua in castro predicto faciant habere Rogero de Messenden' unum dolium boni vini de dono regis. Teste.

De capriolo capiendo.—Mandatum est Godefrido de Lyston' quod in balliva sua capiat aliquem capriolum, et ipsum habere faciat Katerine filie regis commoranti apud Sualewefeld', de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Pember' quod in eadem foresta faciat habere Emme de Sancto Johanne, domine de Sualewefeld', iiijor damos de dono regis. Teste rege apud Scroby vj. die Augusti.

De cervis capiendis.—Mandatum est Petro de Brus quod sine dilacione capiat ad opus regis xxx. cervos in foresta regis de Pykering' et eos liberet David le Lardener saliendos et custodiendos donec rex aliud inde preceperit. Teste.
Et mandatum est custodi ejusdem foreste quod predictum Petrum adhoc admittat, et ad cervos illos capiendos consilium et auxilium suum ei impendat. Teste rege apud Scroby vij. die Augusti.
Et mandatum est David le Lardener quod predictos cervos saliri et custodiri faciat donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Menedep quod in eadem foresta faciat habere Roberto Walerand sex cervos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Petro de Brus quod in foresta regis de Pykering' capiat ad opus suum proprium tres cervos de dono regis. Teste rege apud Scroby vij. die Augusti.
Mandatum est custodi foreste regis de Menedep quod in eadem foresta faciat habere magistro Egidio de Brideport, decano Wellensi, ij. cervos de dono regis. Teste rege apud Doncastr' viij. die Augusti.
Mandatum est custodi foreste regis de Clarendon' quod in eadem foresta faciat habere eidem decano ij. cervos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi haye regis de Alrewas quod in eadem haya faciat habere Walkelino de Ardern' sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Notingh' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Jordano de Chabbeneys, qui infirmatur apud Not', terciam partem unius dolii vini de dono regis. Teste rege apud Pontem Fractum ix. die Augusti.

Pro hospitali Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie.—Quia hospitale Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie est de fundacione regis et in custodia et in protectione sua, mandatum est vicecomiti Buk' quod non permittat priorem de Luffeld', vel aliquem alium virum religiosum, ingredi tenementa aut feoda que tenentur de eodem hospitali. Et, si contingat ipsum priorem vel alium religiosum subdole ingredi feoda aut tenementa que tenentur de hospitali predicto, ipsos inde pacifica seisina uti non permittat. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Matillis filia Johannis Thurstan, capta et detenta in prisona regis de Eylesbyr' pro morte Radulfi le Baker unde rettata est, habet breve vicecomiti Buk' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Roberto de Stopham quod in foresta regis de Clarendon' faciat habere Nicholao de Molis ij. damos de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Rogerum Bigod comitem Norf' et Hugonem Bigod ad capiendum xl. cervos in foresta regis de Pikering' ad opus regis, et iiijor cervos ad opus ipsius comitis: et mandatum est custodi ejusdem foreste quod ipsos ad hoc admittat. Teste ut supra.
Et mandatum est David le Lardener quod illos xl. cervos a predictis comite et Hugone recipiat, et eos bene saliri et salvo custodiri faciat quousque a rege aliud habuerit in mandatis. Teste ut supra.
Mandatum est David le Lardener quod de venacione regis que est in custodia sua faciat habere J. priori de Novo Burgo x. bonos et pingues damos de dono regis. Teste rege apud Eboracum xij. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shyrewode quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Stotevyle duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Bernewode quod in eadem foresta faciat habere Matillidi de Langel' iij. damos de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Willelmus le Esquier, Robertus Cachecu et Willelmus le Clerc, capti et detenti in prisona regis de Guldeford pro morte Roberti de Vallibus unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Susex' quod ponantur per ballium. Teste etc.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shirewode quod in eadem foresta faciat habere Agneti uxori Willelmi de Grey iiijor damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Willelmo Herun, justiciario regis citra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere fratribus Sancte Trinitatis de Knareburg' iij. quercus ad fabricam ecclesie Sancti Roberti juxta Knareburg', de dono regis Teste.

De venatione mittenda ad regem.—Mandatum est David le Lardener quod viij. cervos quos habet in custodia sua de capcione Johannis de Lessinton' de anno etc. xxxviij. dum fuit justiciarius regis foreste citra Trentam, et xvj. damos et iiijor cervos quos habet in sua custodia de xxx. bestiis quas comes Rogerus le Bygod cepit nuper per (fn. 1) preceptum regis, unde rex dedit priori de Novo Burgo x. damos, sine aliqua dilacione venire faciat ad regem apud Eboracum: et custum etc. cum rex sciverit, illud faciet ei allocari. Teste rege apud Eboracum xij. die Augusti.

De quercubus datis.—Mandatum est Willelmo Herun, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere priorisse de Kirkeleye iij. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatus est eidem Willelmo quod in eadem foresta faciat habere Fratribus Predicatoribus Eboraci x. robora cum escaetis suis ad focum eorum, et Fratribus Minoribus ejusdem ville x. robora cum escaetis suis similiter ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Eboracum xiiij. die Augusti.

De cervis datis.—Mandatum est eidem Willelmo quod in foresta regis de Pikering' faciat habere Hugoni Bygod iiij. cervos, quos rex ei dedit dum fuit in Wasconia, et eos nondum habuit. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Rogerus filius Willelmi de Staundon', captus et detentus in prisona regis Bedef' pro morte Roberti Hoddy unde appellatus est, habet breve regis vicecomiti Bedef' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Molis.—Mandatum est ballivo honoris Peverel quod demandam quam facit Nicholao de Molis, qui per preceptum regis profectus est ad partes transmarinas, pro quadam secta ad honorem predicti honoris ponat in respectum usque ad reversum ejusdem Nicholai a partibus predictis; et averia sua, si que ea occasione ceperit, interim deliberari faciat. Teste rege apud Eboracum xv. die Augusti.

De dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Norhampton' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere uxori Nicholai de Sancto Mauro, quem rex mittit in nuncium suum ad partes transmarinas, unum dolium boni vini de dono regis. Teste rege apud Eboracum xvj. die Augusti.

De damis ad opus regine Scocie.—Mandtatum est David le Lardener quod de bestiis quas R. comes Norf' nuper ei liberavit ad opus regis sine dilacione faciat habere Willelmo Byset, vatletto regis, novem damos ad opus regine Scocie, de dono regis. Teste.

De quercubus datis.—Mandatum est Willelmo Herun, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere fratribus de Monte Carmeli commorantibus apud Eboracum v. quercus cum escaetis de dono regis. Teste.

Pro Radulfo filio Ranulphi et sociis suis.—Cum Rogerus Bigod comes Norf' marscallus Anglie nuper ceperit per preceptum regis cervos et damos in forestis regis de Galtriz et Pykering' contra adventum regis ad partes boreales et secum in adjutorio assumpserint (sic) Radulfum filium Ranulphi, Ranulphum fratrem ejus, Johannem le Bretun et Hugonem de Watlous' ad venacionem illam capiendam; mandatum est justicariis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Ebor' quod predictos Radulfum, Ranulphum, Johannem et Hugonem propter hoc non occasionent aut molestent, quia rex non vult ipsos occasione illa in aliquo esse perdentes aut gravatos. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Fekham quod in eadem foresta faciat habere magistro Mathie de Cantilup' v. quercus cum escaetis suis ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Willelmo Herun, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Engelwode faciat habere Johanni de Hoton', vatletto R. comitis Cornubie, iiijor quercus de dono regis. Teste ut supra.

De cervis capiendis ad opus regis.—Mandatum est R. comiti Norf' et Hugoni Bigod fratri suo, quod preter illos xl. cervos quos nuper capi precepit per eos ad opus regis in foresta de Pikering', capiant adhuc in eadem foresta xx. cervos ad opus regis et iiijor. cervos ad opus ipsius comitis; et illos xx. cervos liberent David le Lardener custodiendos ad opus regis donec a rege aliud habuerit in mandatis. Teste.
Et mandatum est custodi ejusdem foreste quod ipsos comitem et Hugonem ad hoc admittat. Teste ut supra.
Et mandatum est David le Lardener quod illos xx. cervos recipiat a predictis comite et Hugone saliendos et custodiendos donec a rege aliud habuerit in mandatis. Teste.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Fekham' quod in foresta regis de Fekham faciat habere magistro Hugoni de Cantilup', archidiacono Glouc', duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est magistro Johanni Clarel, custodi archiepiscopatus Eboracensis, quod in parcis de Suwell' faciat habere fratri Roberto de Manneby tres bonos damos de dono regis. Teste rege apud Novum Burgum xviij. die Augusti.
Mandatum est Willelmo Herun, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Alano de Wassand' iij. damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem Willelmo quod in eadem foresta faciat habere Rogero de la Legh' iij. damos de dono regis. Teste rege apud Novum Burgum xviij. die Augusti.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Henricum de Candour', venatorem suum, ad capiendum ad opus regis in foresta regis de Fekham xxx. damos: et mandatum est custodi ejusdem foreste quod ipsum ad hoc admittat. Teste ut supra.
Rex mittit eundem Henricum ad capiendum ad opus regis in foresta Rotel' triginta damos: et mandatum est custodi ejusdem foreste quod ipsum ad hoc admittat. Teste ut supra.
Rex mittit Robertum de Emundestrop' et Robertum de Sunninges' ad capiendum ad opus regis in balliva Hugonis de Goldingham inter pontes Oxonie et Stanf' lx. damos, ubi melius et commodius fieri poterit; et mandatum est eidem Hugoni quod ipsos ad hoc admittat, et ad damos illos capiendos auxilians sit et consulens. Teste ut supra.

De vinis cariandis.—Mandatum est Johanni de Gisorc', camerario regis London', quod de vinis regis que sunt in custodia sua liberet vicecomitibus Lond' sex dolia vini carianda quo rex eis injunxit. Teste rege apud Alverton' xix. die Augusti.
Mandatum est custodibus vinorum regis apud Eboracum quod de vinis regis que sunt in custodia sua apud Eboracum liberent vicecomiti Ebor' tria dolia carianda usque Kawod'. Teste ut supra.
Mandatum est custodibus vinorum regis apud Notingh' quod de vinis regis que sunt in custodia sua ibidem liberent vicecomiti Notingh' tria dolia carianda quo rex ei injunxit. Teste ut supra.
Mandatum est custodibus vinorum regis apud Staunford' quod de vinis regis que sunt in custodia sua ibidem liberent vicecomiti Linc' quatuor dolia carianda quo rex ei injunxit. Teste ut supra.

De baneris et penuncellis faciendis ad opus regis.—Rex mittit Germanun cissorem suum usque Eboracum ad faciendum baneras et penuncellas ad opus regis: et mandatum est majori et ballivis Eboraci quod sindones et alia ad hoc necessaria, prout idem Germanus eis dicet ex parte regis, ei habere faciant. Et papiliones que fuerunt W. quondam archiepiscopi Eboracensis, quas idem Germanus eis liberabit per preceptum regis, sine dilacione cariari faciant ad regem. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerint, rex illud faciet eis allocari. Teste rege apud Derlynton' xx. die Augusti.

De vinis emendis.—Mandatum est majori et ballivis Eboraci quod statim visis istis emant ad opus regis in civitate Eboraci xl. dolia vini, et ea liberari faciant vicecomiti Ebor' carianda ad regem apud Novum Castrum super Tynam. Et custum quod ad hoc posuerint rex faciet eis allocari. Mandatum est etiam eisdem majori et ballivis quod faciant venire ad regem ibidem de die et nocte sine aliqua dilacione omnes balistarios quos invenire poterint in balliva sua ad faciendum preceptum regis pro denariis regis. Et hec omnia, sicut honorem regis diligunt et regem a dampno et periculo conservare voluerint, non omittant. Teste rege apud Dunelm' xxj. die Augusti.

De vinis cariandis.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Eboracum quod xxxix. dolia vini que sunt in custodia sua liberent vicecomiti Ebor' carianda ad regem apud Novum Castrum super Tynam de nocte et die. Teste ut supra.

De cervis capiendis et maeremio et bordis emendis ad opus regis.—Mandatum est Willelmo Herun, vicecomiti Norhumbr', quod omni dilacione et occasione postpositis capi faciat ad opus regis in balliva sua foreste Norhumbr' l. cervos, et eos ad regem cariari faciat ad partes ubi tunc intellexerit regem esse; et quod statim emat ad opus regis c. boves et eos regi mittat ad partes predictas; et totum maeremium et bordum de sap' quod invenire poterit in balliva sua similiter emat et reservari faciat donec aliud inde rex ei preceperit, et omnes carpentarios de balliva sua ad regem venire faciat apud Novum Castrum super Tynam ita quod sint ibi hac instanti die Lune in vigilia Sancti Bartholomei cum utensilibus suis facturi quod rex eis iniunget. Et custum quod ad hoc posuerit rex faciet ei allocari. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo Herun, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Galfrido de Uppesale iij. damos vivos et vij. damas vivas ad parcum suum de Uppesale instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Dunelm' xxij. die Augusti.

[m. 4.]

De pannis ad aurum.—Mandatum est Eduuardo de Westmonasterio quod statim visis literis istis emi faciat xij. pannos sericos, videlicet sex ad aurum et sex de aresta, et eos sine dilacione mittat usque Dovor' contra adventum uxoris Eduuardi filii regis ad faciendum inde oblationes suas in magnis domibus religiosis inter Dovor' et Westmonasterium. Et emi faciat similiter duo firmacula aurea, quorum utrumque sit precii x. marcarum, et ea eidem similiter mittat ad offerendum unum illorum Sancto Thome apud Cantuariam et aliud Sancto Eduuardo apud Westmonasterium. Teste rege apud Dunelm' xxij. die Augusti.

Pro Willelmo de Trubbevyle.—Rex perdonavit Willelmo de Trubbevyle lx. solidos qui ab eo exiguntur per summonitionem scaccarii regis Dublin' pro tribus scutagiis super eum assessis dum fuit in servitio regis cum rege in Wasconia; et mandatum est baronibus de scaccario Dublin' quod ipsum Willelmum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Avicie de Columbariis, custodi foreste regis de Sett', quod in eadem foresta faciat habere Waltero de Scoteny sex damos de dono regis. Teste rege apud Novum Castrum super Tynam xxiiij. die Augusti.
Mandatum est Jacobo Fresel, constabulario regis de Sancto Briavell', quod in foresta regis de Den' faciat habere Rogero de Clifford iiijor damos de dono regis. Teste rege ibidem ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis Rokengh' quod in eadem foresta faciat habere Warino filio Geroldi duos damos de dono regis. Teste rege ibidem xxv. die Augusti.

De ponendo per ballium.—Matillis filia Astelli de Buntingford, capta et detenta in prisona regis de Cruce Roesie pro morte quorundam extraneorum unde rettata est, habet breve vicecomiti Hertford' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis Roteland' quod in eadem foresta, extra boscum clausum et parcum, faciat habere Hamoni le Estraunge x. quercus ad maeremium de dono regis, quas rex ei dedit quando ultimo fuit in Wasconia et nondum habuit. Teste rege apud Novum Castrum supra Tynam xxvij. die Augusti.

De ponendo per ballium.—Elyas filius Eyoti de Goseford, captus et detentus in prisona regis Novi Castri supra Tynam pro morte Nicholai le Provost unde rettatus est, habet breve vicecomiti Norhumbr' quod ponatur per ballium etc. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Witlewod' quod in eadem foresta faciat habere magistro Nicholao de Plimpton' iiijor damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Kinefar' quod in eadem foresta faciat habere Johanni Walerand duos damos et unum cervum de dono regis. Teste ut supra.

Pro magistro Rostando.—Cum magister Rostandus, domini pape capellanus, de mandato regis venturus sit in brevi apud Lincoln' contra adventum regis ibidem de partibus borealibus, mandatum est magistro Johanni Clarel quod eidem in partibus illis personaliter occurrat, faciens eundem honorifice in omnibus necessariis exhiberi apud manerium archiepiscopatus Eboracensis quod ibi prope est. Et defectus, si quos habuerit, ei faciat curaliter emendari. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, faciet ei allocari. Teste ut supra.

De damis capiendis.—Mandatum est Marmeduko filio Galfridi quod in parco venerabilis patris W. electi Elyensis de Stanlegh' capiat ad opus regis sex damos ad opus regis et eos venire faciat ad regem. Teste ut supra. Per Willelmum de Grey.

De capa brudata et uno firmaculo precioso emendis.—Mandatum est Ebuloni de Montibus quod in adventu suo versus Angliam emi faciat apud Parisius (sic) meliorem capam brudatam que inveniri poterit ibidem et unum firmaculum preciosum ad opus Edwardi filii regis offerenda ad feretrum Beati Eduuardi apud Westmonasterium in proximo adventu suo ibidem. Teste rege apud Novum Castrum supra Tynam xxix. die Augusti.

Pro Roberto de Trevoret clerico.—Quia venerabilis pater R. Exoniensis episcopus significavit regi per literas suas patentes quod, cum Robertus de Trevoret clericus diffamatus esset super crimine homicidii uxoris sue et in prisona regis detentus et postea ab ipso episcopo a justiciariis regis tanquam clericus esset requisitus et ei liberatus, idem Robertus, canonica purgatione ei secundum morem ecclesie ab eodem episcopo indicta, innocentiam suam super dicto crimine canonice et legitime coram ipso episcopo purgavit; mandatum est vicecomiti Cornubie quod eidem Roberto terras et catalla sua, occasione dicte diffamacionis in manum regis capta, de gracia regis speciali restituat. Teste rege apud Novum Castrum supra Tynam xxix. die Augusti. Per Henricum de Bathon' et Johannem de Lexinton'.
(Marginal note.) Loquendum est cum consilio regis de hoc brevi in festo Sancti Eduuardi.

Pro exequtoribus testamenti Eve de Cantilupo.—Mandatum est abbati de Persor' et Elye de Hertford, escaetoribus regis ultra Trentam, quod accepta securitate ab exequtoribus testamenti Eve de Cantilupo de debitis regi reddendis, si que regi debebat die quo obiit, eosdem exequtores de bonis et catallis ejusdem Eve liberam administracionem habere permittant ad exequcionem ejusdem testamenti faciendam. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet, custodi foreste regis Essex', quod in eadem foresta faciat habere Ernaldo de Berkel' duo robora de dono regis. Teste ut supra.

De cervis cariandis.—Mandatum est David le Lardener quod de venacione que est in custodia sua de capcione R comitis Norf' in foresta regis de Galtriz liberari faciat vicecomiti Ebor' xx. cervos cariandos usque Novum Castrum supra Tynam sicut rex ei precepit. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Per ommitted in MS.