Close Rolls, September 1255

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1255', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 130-141. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp130-141 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1255

De damis datis.—Mandatum est Jacobo Fresell', constabulario de Sancto Briavello, quod in hac instanti fermesona faciat habere Reginaldo de Grey decem damas in foresta regis de Dene de dono regis. Teste rege apud Chivelingh' vto. die Septembris.

Pro canonicis Sancti Osuualdi.—Mandatum est Willelmo Hayrun, custodi castri de Bamburc', quod habere faciat canonicis Sancti Oswaldi commorantibus apud Bamburc' decinam molendinorum regis de Bamburc', sicut eam habere consueverunt tempore quo alias fuit custos castri predicti, ita quod inde decetero iterata querela ad regem non perveniat. Teste ut supra.

De vinis emendis ad opus regis et cariandis.—Mandatum est Gacio de Cavo Monte, majori Eboraci, quod visis litteris cum omni festinacione provideat regi de octo doliis vini et ex eis poni faciat sex dolia in celario regis Eboraci et duo dolia liberet vicecomiti Ebor' carianda usque Crek' contra adventum regis ad partes illas. Et rex, cum sciverit custum, illud ei reddi faciet. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomiti Ebor' quod illa duo dolia vini recipiat et cariari faciat usque Crek' et ibi poni in celario contra adventum regis ibidem. Et rex, cum sciverit custum, illud ei faciet allocari. Teste ut supra.

Pro N. episcopo quondam Dunelmensi.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod demandam quam facit N. episcopo quondam Dunelmensi per summonicionem scaccarii de d. et x. marcis ponat in respectum usque ad proximum reditum regis ad Eboracum de partibus borealibus. Teste ut supra.

De vinis regis hospitandis et cariandis.—Mandatum est majori et ballivis regis Novi Castri supra Tynam quod lxxviij. dolia vini que vicecomes Ebor' venire fecit per preceptum regis usque Novum Castrum supra Tynam recipiant et ea discarcari et in celario regis ibidem poni faciant, et custodiam eorum committant quatuor probis et legalibus hominibus de villa sua, quos ad hoc elegerint, qui ea custodiant prout predicti major et ballivi et ipsi electi inde respondere voluerint, donec rex aliud inde preceperit. Et, cum rex sciverit custum quod ad predicta vina discarcanda et hospitanda posuerint, illud eis allocari vel reddi faciet. Teste rege apud Werk' viij. die Septembris.
Mandatum est custodibus vinorum regis apud Novum Castrum supra Tynam quod de vinis regis que sunt in custodia sua sine dilacione faciant habere Willelmo Herun, vicecomiti Northumbr' iiijor. dolia boni vini carianda quo rex ei injunxit. Teste ut supra.

Pro Johanne de Wauton'.—Quia Johannes de Wauton', qui duxit in uxorem primogenitam filiam et heredem Ricardi de Cromhal' et habet seisinam terrarum ejusdem Ricardi, et ipsum aquietare tenetur de debitis que regi debet, est in servicio regis in partibus Scocie cum R. comite Glouc' et Hertford', mandatum est vicecomiti Glouc' quod demandam quam facit predicto Ricardo per summonicionem scaccarii regis de arreragiis debitorum, que regi debet de tempore quo fuit vicecomes regis Glouc', ponat in respectum usque ad proximum adventum regis London'. Teste rege apud Karham xj. die Septembris. Per Robertum Walerand'.

De ponendo per plegiagium.—Mandatum est vicecomiti Norhampt' quod, si Johannes Davy de Eketon', Rogerus le Fraunceys, Johannes Paccher et Willelmus filius Galfridi prepositi de Eketon', quos cepit et captos tenet ut dicitur tanquam convictos super quadam redisseysina, invenerint ei sufficientes plegios qui eos habeant coram rege in proximo adventu suo infra comitatum Norhampt' ad satisfaciendum regi de transgressione predicta, tunc ipsos Johannem, Rogerum, Johannem et Willelmum per plegiagium deliberari faciat in forma predicta. Et habeat ibi nomina plegiorum et hoc breve. Teste ut supra.

De bissis datis.—Quia Johannes Extraneus non habuit, ut dicitur, illos duos cervos quos rex ei dedit in foresta regis de Salop', de quibus rex direxit breve suum custodi predicte foreste, mandatum est eidem custodi quod in eadem foresta loco dictorum cervorum, si eos nondum habuerit, faciat habere quatuor bissas de dono regis. Teste rege apud Werk' xiij. die Septembris.

De quercubus datis.—Mandatum est Willelmo Herun, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Goscelino de Eyvyle x. quercus cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne le Poer.—Ostensum est regi ex parte Johannis le Poer quod, cum captus sit et in prisona regis detentus pro quadam transgressione ei imposita et non pro delicto aliquo super quo sit convictus, abbas de Persor' et (fn. 1) Willelmus de Bermingham, Willelmus le Poer et quidam alii terras et redditus ipsius Johannis sunt ingressi et eos occupant, ac si predictus Johannes super aliqua malicia convictus esset, et mandatum est vicecomiti Wigorn' quod, si ita est, dictas terras predicto Johanni sine dilacione deliberari faciat una cum racionabilibus exitibus inde perceptis a tempore occupacionis predictarum terrarum; et terras illas committat duobus probis et legalibus hominibus quos idem Johannes adhoc providerit qui terras illas custodiant et ei de exitibus earundem terrarum respondeant ad ipsius Johannis commodum et utilitatem. Teste rege ut supra.

Pro Petro de Maulay.—Quia Petrus de Maulay asserit se non tenere terras que fuerunt Roberti de Turney, mandatum est vicecomiti Ebor' quod districcionem, quam facit eidem Petro per summonicionem scaccarii pro debitis in quibus dictus Robertus regi tenebatur, ponat in respectum usque ad festum Sancti Eduuardi proximo futurum, ut tunc per consilium baronum regis de scaccario et aliorum rex inde faciat quod de jure fuerit faciendum. Teste.

Pro rege. De nunciis regis Castelle.—Licet nuper rex dederit in mandatis Reginaldo de Cobham quod venerabili patri . . electo Tholet' et Garsie Martini, qui in nuntium regis Castelle illustris in Angliam sunt venturi, necessaria inveniret usque ad adventum suum Lond'; quia tamen non est necesse quod id faciat, mandatum est eidem quod ipsos sumptibus suis propriis venire London' permittat, verumptamen eos curialiter recipiat et honoret et consuetudinem portus Dover' pro passagio suo debitam aquietet, et singulis diebus, dum fuerint in balliva sua, exennia ex parte regis eis habere faciat. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc apposuerit, faciet ei allocari. Teste rege apud Werk' xv. die Septembris.

De quarellis et quercubus ad opus Eduuardi filii regis.— Mandatum est Jacobo Fresel, constabulario regis de Sancto Briavello, quod de quarellis regis qui sunt in custodia sua sine dilacione liberet Elye de Cumb', thesaurario Eduuardi filii regis de Bristoll', xxx. milia quarellorum mittenda predicto Eduuardo in Wasconia; et eidem Elye ad opus ejusdem Eduuardi faciat habere xxx. vel xl. quercus in foresta regis de Den' ad galyas ejusdem Edwardi reparandas, cum a predicto Elya fuerit requisitus. Teste ut supra.

Pro Reginaldo de Cobham.—Quia Ricardus le Revere, Galfridus le Rydebyde et Eustachius de Haggele, probator, qui capti et detenti fuerunt in gaola regis de Roff', que est in custodia Reginaldi de Cobham vicecomitis Kanc', et Rogerus le Cover qui captus et detentus fuit in gaola regis Cantuarie, que est in custodia ejusdem vicecomitis, gaolas illas fregerunt et inde evaserunt, predicto vicecomite ignorante, rex perdonavit eidem Reginaldo escapium predictorum Ricardi, Galfridi, Eustachii et Rogeri: et mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Kanc' quod ipsum Reginaldum in itinere suo in comitatu predicto non occasionent aut in aliquo gravent pro escapiis predictis, set ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.
Perdonacio istorum escapiorum concessa fuit per ipsum regem eidem Reginaldo apud Clyve quando recepit custodiam castri Dovor' et Quinque Portuum.

De vinis regis cariandis.—Mandatum est Willelmo Heyrun, vicecomiti Norhumbrie, quod statim visis litteris istis mittat regi usque Werk' iiijor dolia vini que habet apud Bamburc'. Et hoc non omittat. Rex enim ei faciet reddi precium ejusdem vini in denariis, aut pro ipsis iiijor doliis rex faciet ei habere alia quatuor dolia de vinis regis que nuper venerunt apud Novum Castrum supra Tynam ad opus regis de Eboraco. Teste rege apud Werk' xv. die Septembris.
Mandatum est custodibus vinorum regis de Novo Castro supra Tynam quod de vinis regis que nuper venerunt de Eboraco et sunt in custodia sua sine dilacione liberent Willelmo Heyrun, vicecomiti Norhumbrie, xv. dolia vini carianda usque Werk', sicut rex ei injunxit. Teste ut supra.

Pro abbate de Wynchecumb'.—Quia abbas de Wynchecumb' magnis oneratur debitis diversimodo rex perdonavit ei defectum quod ad excercitum regis non venit in marchia Scocie, prout venire tenebatur et ei rex dederat in mandatis; et mandatum est vicecomiti Glouc' quod districcionem, si quam ei facit occasione predicta, sine dilacione relaxet. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro exequtoribus testamenti Hugonis Talemach'.—Mandatum est Willelmo de Weston', escaetori regis in comitatu Suff', quod accepta sufficienti securitate ab exsequtoribus testamenti Hugonis Thalemach' de debitis regi reddendis, si que idem Hugo regi debebat die quo obiit, de omnibus bonis et catallis, que fuerunt ejusdem Hugonis in balliva sua et que occasione mortis ipsius Hugonis cepit in manum regis, eosdem exequtores liberam administracionem permittat habere ad exequcionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Radulfo de Cove, custodi foreste regis de Fekham, quod in bosco regis de Werkewode, qui est in predicta foresta, faciat habere Galfrido de Langele sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Eduuardo filio regis.—Cum rex concesserit Eduuardo filio suo comitatum Cestrie et terram Norwallie cum castris de Cestria, Bestan', Dissard et Gannok' et cum omnibus ad ea pertinentibus, mandatum est Alano la Zuche, justiciario Cestrie, quod totam garnisonam, tam novam quam veterem, de blado, balistis et aliis in predictis castris existentibus Gilberto Talebot, ballivo predicti Eduuardi, ad opus ejusdem Eduuardi sine dilacione liberet. Teste rege apud Werk' xvj. die Septembris. Per Robertum Walerand'.

(Schedule.)—H. Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie, Dux Normannie, Aquitanie et comes Andegavie, dilecto et fideli suo Alano la Zuch, justiciario Cestrie, salutem. Cum concesserimus Eadwardo primogenito filio nostro et heredi comitatum Cestrie et terram Norhwallie cum castris de Cestria, Bestan, Dissard et Gannoc, et cum omnibus ad ea pertinentibus, vobis mandamus quod totam garnisonam, tam novam quam veterem, de blado, balistis et aliis in predictis castris existentibus Gilberto Talebot, ballivo prefati filii nostri, ad opus ejusdem filii nostri sine dilacione liberetis. Teste me ipso apud Werk' xvj. die Septembris anno regni nostri xxxix.°.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Kynefar' quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Suyneford iiijor quercus cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

Pro rege. De providentia de pane dominico faciendo.— Mandatum est majori et ballivis Linc' quod sine dilacione faciant habere Willelmo pistori, latori presencium, xij. quarteria frumenti ad panem dominicum inde faciendum ad opus regis contra adventum suum apud Lincoln'. Et custum quod ad hoc posuerint, cum rex illud sciverit, faciet eis allocari. Teste ut supra.
Mandatum est majori et vicecomitibus London' quod sine dilacione faciant habere predicto Willelmo quinquaginta quarteria frumenti ad panem dominicum inde faciendum ad opus regis contra instans festum beati Eduuardi. Et custum quod ad hoc posuerint, cum rex sciverit illud, faciet eis allocari. Teste ut supra.

De capella regine apud Haverynge perficienda.—Mandatum est magistro Johanni de Glouc', cementario regis, quod sine dilacione personaliter accedat ad manerium regis de Haveringh' et operacionem capelle regine ibidem incepte committat aliquibus cementariis faciendam ad tascam prout commodo regis melius expedire viderit; et rex in adventu suo London' denarios ad hoc ei habere faciet. Teste.

De districcione facienda pro militibus faciendis.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod omnes illos de balliva sua qui habent xx. libratas terre vel feodum militis integrum valens viginti libras per annum, et milites esse debent et non sunt, sine dilacione distringat ad se milites faciendos. Teste rege apud Werk' xviij. die Septembris.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingh', custodi foreste regis inter pontes Oxon' et Stamf', quod in foresta regis de Whitlewode faciat habere Johanni de Grey decem et octo damas vivas de dono regis ad quendam parcum suum inde instaurandum. Teste ut supra.

[m. 3.]

De denariis liberandis Roberto Waler'.—Cum rex nuper preceperit Jacobo Fresel, constabulario regis de Sancto Briavello, quod de exitibus vendicionis nove trenchie facte in foresta regis de Den', vel de aliis exitibus ballive sue, sine dilacione habere faciat Roberto Walerand' cc. marcas in quibus rex ei tenetur pro cc. marcis quas posuit circa expedicionem negociorum regis in curia Romana, et Walterus de Huntele et Willelmus de Den', venditores predicte trenchie, exitus vendicionis ejusdem trenchie predicto Jacobo ad hoc sine speciali mandato regis liberare noluerint ut rex audivit; mandatum est predictis venditoribus quod exitus illos eidem Jacobo sine dilacione liberent, ut de eis et aliis exitibus ballive sue habere faciant predicto Roberto prefatas cc. marcas secundum tenorem brevis regis de Computabitur, quod inde recepit. Teste rege apud Werk' xviij. die Septembris.

De ponendo per ballium.—Robertus filius Willelmi le Scynnere, captus et detentus in prisona regis Lincoln' pro morte Osberti Smythessone unde rettatus est, habet breve vicecomiti Linc' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Eduuardo filio regis.—Quia rex concessit Eduuardo primogenito filio suo et heredi custodiam terrarum et tenementorum que fuerunt Johannis de Kynardel' nuper defuncti, qui de rege tenuit in capite, habendam cum pertinenciis usque ad legitimam etatem heredis ipsius Johannis una cum maritagio ejusdem heredis; mandatum est escaetori regis in comitatu Hereford' quod ballivis prefati Eduuardi de custodia terrarum que fuerunt predicti Johannis in balliva sua plenam seysinam ad opus ejusdem Eduuardi habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Werk' xxj. die Septembris.
Eodem modo mandatum est escaetori regis in comitatu Glouc' et escaetori regis in comitatu Wigorn'. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Emma que fuit uxor Johannis Wisman, Thomas filius ejus, et Elena filia ejusdem Emme, capti et detenti in prisona regis Linc' pro morte Simonis filii Willelmi Asseford unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Linc' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Werk' xxj. die Septembris.

De compotis prorogandis.—Quia Willelmus Herun, vicecomes regis Northumbrie, personaliter extitit cum rege in marchia Scocie per preceptum regis et multa posuit occasione adventus regis ad partes illas, rex dedit ei respectum de compoto suo reddendo usque ad clausum Pascha proximo futurum; et mandatum est baronibus de scaccario quod respectum illum ei habere faciant, nec ipsum occasionent eo quod non venit coram eis ad scaccarium ad instans festum Sancti Michaelis nec aliquis pro ipso. Teste ut supra.
Rex eadem de causa concessit Willelmo le Latymer, vicecomiti Ebor', respectum de compoto suo reddendo usque ad quindenam Pasche proximo futuram; et mandatum est baronibus de scaccario ut supra. Teste.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Lancastr' quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Lancastr' duos cervos et octo cervas de dono regis. Teste rege apud Alnewik' xxiij. die Septembris. Per ipsum regem.

De applicacione uxoris Eduuardi filii regis.—Cum Alianora consors et sponsa Eduuardi filii regis in veniendo sit versus regem in Angliam, ita quod circiter octabas instantis festi Sancti Michaelis applicabit apud Dovor', et sollempnitati instantis festi Sancti Eduuardi cum rege intererit apud Westmonasterium, et rex quamplurimum affectet quod curialiter recipiatur in primo adventu suo in terram regis; mandatum est Reginaldo de Cobham, constabulario castri regis Dovor', quod eidem Alianore in applicacione sua apud Dovor' personaliter occurat ipsamque curialiter suscipiat et ei honores exhibeat et ipsam in castro regis Dovor' honorifice hospitari faciat, conducens et exhibens eam cum familia sua usque London'. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, illud faciet ei allocari. Teste rege apud Alnewik' xxij. die Septembris.

De venacione carianda.—Mandatum est vicecomiti Cumb' quod totam venacionem quam rex capi precepit ad opus suum in foresta regis de Ingelwode, et que est in custodia sua, venire faciat usque Westmonasterium, ita quod ibidem sit in vigilia instantis festi Sancti Eduuardi. Et custum quod ad hoc posuerit, cum rex illud sciverit, faciet ei allocari. Teste ut supra.

De clareto et gariofilato faciendis.—Quia rex est in veniendo versus London' et instans festum Sancti Eduuardi ibidem, Domino concedente, celebrare proponit, mandatum est Roberto de Mumpellers quod contra idem festum claretum et alios potus delicatos fieri faciat sicut annis preteritis facere consuevit. Teste ut supra.
Et mandatum est Johanni de Gisorc' camerario regis London' quod contra idem festum de albo musto Gallico vel Anglico fieri faciat gariofilatum ad opus regis, et hoc non omittat. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Ingelwode quod in eadem foresta faciat habere Roberto de Dacr' iiijor cervos de dono regis. Teste rege apud Novum Monasterium xxiiij. die Septembris.

De blidis faciendis.—Rex mittit ad partes Cumb' magistrum Girardum, ingeniatorem suum, ad duas blidas faciendas ad opus regis: et mandatum est vicecomiti Cumb' quod eidem Girardo faciat habere ea que necessaria sunt ad blidas illas faciendas. Et cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit illud faciet ei allocari. Teste ut supra.
Et mandatum est custodi foreste regis de Ingelwode quod in eadem foresta faciat habere eidem Girardo maeremium quantum necesse fuerit ad blidas illas faciendas. Teste ut supra.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Rogero le Taylur quod Emerico Marini, vatletto Galfridi de Lezignan, quem rex ad instanciam ejusdem Galfridi cingulo milicie decorabit in instanti festo Beati Eduuardi, faciat habere ea que ad miliciam suam pertinent, sicut rex aliis novis militibus invenire consuevit. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo Heyrun, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Roberto de Nevyle xv. damas et sex damos vivos ad parcum suum de Raby instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Novum Monasterium xxiiij. die Septembris.

De quercubus datis.—Mandatum est Willelmo Herun, justiciario foreste regis citra Trentam, quod faciat habere Heymero Thurnbert' xv. quercus in foresta regis de Shyrewode cum omnibus escaetis suis et ubi ad majus commodum ipsius Heymari fieri poterit, de dono regis. Teste rege apud Novum Castrum supra Tynam xxv. die Septembris.

De cervis datis.—Mandatum est eidem Willelmo quod in foresta regis de Pikering' faciat habere Willelmo de Fortibus comiti Albem' sex cervos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingh', custodi foreste regis inter pontes Oxon' et Stanf', quod in bosco regis de Gotesle, qui est infra forestam regis de Rokingham, faciat habere Reginaldo de Plesset' septem quercus cum escaetis suis de dono regis, nisi eas prius habuerit per aliud breve regis de sigillo Wasconie inde directum Ernaldo de Bosco, quondam justiciario regis foreste. Teste ut supra.

De cervis capiendis.—Rex mittit Hugonem le Bygod ad capiendum ad opus regis xx. cervos in foresta regis de Pykering.' Et mandatum est Willelmo Heyrun, justiciario foreste regis citra Trentam, quod ipsum ad hoc admittat et ad cervos illos capiendos ei consilium et auxilium impendat. Teste ut supra.
Et mandatum est David le Lardener quod cervos illos recipiat et eos saliri et salvo custodiri faciat donec a rege aliud mandatum habuerit. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Dene quod in eadem foresta faciat habere Ade de Monte Alto tres damas de dono regis. Teste ut supra.

De defectibus in capella regis apud Novum Castrum supra Tynam suplendis.—Mandatum est vicecomiti Norhumbr' quod videat defectus in capella regis Novi Castri supra Tynam existentes, tam de libris quam vestimentis et aliis ad capellam pertinentibus, et per visum capellani ejusdem capelle in hiis que sunt magis necessaria ponat usque ad xl. solidos ad suplendum defectus predictos. Et illos xl. solidos rex faciet ei allocari. Teste ut supra.

De custodia terrarum que fuerunt Johannis de Kinardele.—Rex quantum ad ipsum pertinet concessit Juliane de Albiniaco custodiam terrarum et tenementorum Johannis de Kynardele nuper defuncti, habendam cum pertinenciis usque ad legitimam etatem heredis ipsius Johannis una cum maritagio ipsius heredis, si custodia illa et maritagium illud ad regem pertineant. Et mandatum est Jacobo Fresel, constabulario regis de Sancto Briavello, quod eidem Juliane vel certo atornato suo has litteras regis deferenti de custodia terrarum que fuerunt predicti Johannis in balliva sua plenam seisinam nomine ejusdem Juliane sine dilacione habere faciat: et, si quis sibi vendicaverit jus in custodia predicta, rex ei inde plenam justiciam exhiberi faciet, cum ab eo fuerit requisitus. Teste rege apud Werk' xxj. die Septembris.
Eodem modo mandatum est escaetori regis in comitatu Wigorn' et escaetori regis in comitatu Heref'.

Pro Gacio de Calvo Monte.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod in vivario regis de Fosse faciat habere Gacio de Calvo Monte xij. matrices bremias de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone de Vivon'.—Mandatum est baronibus regis de scaccario quod demandam quam faciunt Hugoni de Vivune de duobus feodis militum, de quibus vocat ad warantum Willelmum de Fortibus fratrem suum, ponant in respectum usque in crastinum Sancti Hillarii proximo futurum ut idem Willelmus tunc venire possit et ipsum defendere si voluerit. Teste rege apud Dunelm' xxvij. die Septembris. Per ipsum regem.

Pro Hugone de Clifford.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod demandam quam facit Hugoni de Clifford de debitis patris sui ponat in respectum usque ad octabas Beati Eduuardi proximo futuras. Teste rege ut supra.

Pro Hugone de Vivon'.—Mandatum est eidem vicecomiti quod demandam quam facit Hugoni de Vivon' de xxij. solidis iiij. denariis pro quadam carta, quam de rege habuit in Wasconia, ponat in respectum donec a rege aliud inde habuerit in preceptis. Teste rege apud Dunelm' xxvij. die Septembris.

De ponendo per ballium.—Richardus Russel, Johannes de Hercham et Nicholaus Corbyn, capti et detenti in prisona regis de Ivelcestr' pro morte Willelmi Rat unde retati sunt, habent breve vicecomiti Som' quod ponantur per ballium. Teste.

De vinis vendendis.—Mandatum est Roberto de Dacr' quod personaliter eat usque Eboracum et una cum Gacio de Calvo Monte, majore Eboraci, cui rex super hoc scripsit, recipiat a ballivis regis de villa Novi Castri supra Tynam l. et ix. dolia vini, que per preceptum regis usque Eboracum venire facient, et quod predicti Robertus et major commodum regis inde faciant, ex parte regis firmiter inhibentes ne aliquis in civitate Eboraci aut alliis villis mercatoriis, ad quas predicta vina miserint vendenda, vina vendat quousque predicta vina regis vendantur. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shotour' quod in eadem foresta faciat habere magistro Roberto de Saunford, coco Willelmi de Valenc' iiijor quercus ad maeremium, quas rex ei concessit ad instanciam Guidonis de Lezignan fratris regis. Teste rege apud Eboracum xxix. die Septembris.
Mandatum est Willelmo Heyrun, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Johanni de Coyners sex quercus cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

De coronatore substituendo.—Quia rex concessit per cartam suam Thome de Oterinton' quod non sit coronator, rex amovit ipsum ab officio coronatoris in comitatu Ebor': et mandatum est vicecomiti Ebor' quod in pleno comitatu loco ipsius Thome alium coronatorem eligi faciat qui, prestito sacramento fidelitatis prout moris est, officio coronatoris decetero intendat in comitatu predicto. Et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Willelmo Heyrun, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciet habere priorisse Sancti Clementis Eboraci sex quercus cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem justiciario quod in foresta regis de Shirewode faciat habere Willelmo de Mortuo Mari, qui regi laudabiliter servivit tam in Wasconia quam in Scocia et alibi, x. quercus cum escaetis earum de dono regis. Teste rege apud Eboracum xxx. die Septembris.
Mandatum est eidem justiciario quod in foresta regis de Galtriz faciat habere hominibus regis de Esingwald' duas quercus cum escaetis suis ad pontem de Raskelf' reparandum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Aarone de Eboraco Judeo.—Cum Ricardus comes Cornubie significaverit regi per Haginum Judeum Linc', atornatum suum, quod Aaron de Eboraco, Judeus, in tantam decidit paupertatem quod non habet unde reddat talliagia super eum assessa, bene placet regi quod talliagia illa super communitatem Judeorum Anglie predictus comes recuperet. Et mandatum est eidem comiti quod talliagia illa super predictam communitatem durante termino ipsius comitis de Judaismo regis assideri faciet, predictum Aaron quietum inde esse permittens, et quod idem comes significet regi si rex scribere debeat vicecomiti Ebor' quod predictus Aaron de predictis talliagiis pacem habeat. Teste ut supra.

Pro Waltero Dunelmensi episcopo.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod demandam quam facit Waltero Dunelmensi episcopo per summonicionem scaccarii regis de xl. solidis pro feodo unius militis, ad primogenitum filium regis militem faciendum, ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Eduuardi proximo futuram. Teste rege apud Pontem Fractum xxx. die Septembris. Per Walterum de Merton'.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet, custodi foreste regis de Essex', quod in foresta regis Colecestr' faciat habere Willelmo de Valenc' fratri regis xx. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Willelmo Heyrun, justiciario regis foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere priori Sancte Trinitatis Eboraci sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De dote assignanda.—Mandatum est Thome de Staunford, escaetori regis citra Trentam, quod, accepta securitate a Margeria que fuit uxor Rogeri de Croft' quod nulli se maritabit sine licencia regis, eidem de omnibus terris et tenementis que fuerunt ejusdem Rogeri in balliva sua racionabilem dotem suam habere faciat secundum legem et consuetudinem Anglie. Teste rege apud Pontem Fractum xxx. die Septembris.

Footnotes

  • 1. An erasure of about two thirds of a line follows the word et; Willelmus is the first word of the next line.