Close Rolls, November 1254

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1254', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 2-8. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp2-8 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1254

Pro magistro Ricardo de Wytton'.—Quia testificatum est coram consilio regis in Anglia commorante per magistrum Simonem de Wautton' quod idem magister Simon, per quandam certificacionem quam magister Ricardus de Wytton' a rege impetravit capiendam coram predicto Simone, retractavit judicium quod Willelmus le Bretun contra predictum Ricardum reddiderat de assisa nove disseisine quam Cassandra que fuit uxor Galfridi de Harpele arramiaverat coram ipso Willelmo per preceptum regis versus predictum Ricardum de tenemento in Parva Plumstede; rex pardonavit eidem magistro Ricardo x. libras ad quas amerciatus fuit coram predicto Willelmo pro disseisina predicta. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum magistrum Ricardum de predictis x. libris quietum esse faciant. Teste R. comite Cornub' apud Westmonasterium ij. die Novembris. Per comitem Ricardum.

Pro civibus London'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod cartam, per quam rex nuper concessis (sic) civibus Lond' quod quemlibet maiorem quem elegerint in civitate regis Lond' rege et heredibus suis non existentibus apud Westmonasterium, eis presentare possint annuatim, coram eis legi, et predictam et alias libertates in ea contentas firmiter observari faciatis secundum quod eadem carta testatur. Teste ut supra.

De vinis ad opus liberorum regis.—Quia regina assingnavit liberis regis commorantibus apud Windes' iiij. dolia vini que in recessu ipsius regine ab Anglia remanserunt apud Havering', et que postea ibidem vendebantur pro viii. libris eo quod non fuerunt plena, mandatum est ballivo de Havering' quod predictas viii. libras habere faciat Eymoni Thurbert, constabulario de Windes', et Simoni de Wycumb', clerico, custodibus predictorum liberorum, ad expensas eorundem liberorum. Teste ut supra apud Westmonasterium v. die Novembris.

De venacione ad opus liberorum regis.—Mandatum est custodi parci de Geudeford' quod permittat latorem presencium capere in cuningera regis de Geudef' xl. cuniculos ad opus liberorum regis apud Wind' commorancium. Teste ut supra.
Idem mandatum est custodi foreste de Penber' quod permittat latorem presencium capere iiij. damas ad opus eorundem liberorum. Teste ut supra.

Pro Johanne de Hodobevill'.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam ad peticionem Willelmi de Valenc' rex fieri fecit, quod Johannes de Hodobevill', filius et heres Johannis de Hodobevill', ad legittimam pervenit etatem, mandatum est Willelmo de Bussey, senescallo predicti Willelmi, quod eidem Johanni, qui fidelitatem regi fecit de omnibus terris et tenementis que predictus Johannes pater suus tenuit de rege in capite, plenam seisinam habere faciat de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti patris sui et que sunt in manu prefati domini sui ex concessione regis. Teste ut supra.

De vinis ad opus liberorum regis.—Mandatum est Johanni de Gosorc' (sic) quod de vinis regis existentibus apud Westmonasterium, que contra festum Sancti Eduuardi proximo preteritum per preceptum regis cepit, liberet vicecomitibus regis London' iiij. dolia vini carienda usque Windes' ad opus liberorum nostrorum ibidem commorancium. Teste ut supra.

Pro Augustino Fleggerd' et sociis suis.—Cum homines regis Alemannie de Seylaund' et Hoylaund' nuper in costera maris de Walkere depredati essent Augustinum Flegard' et socios suos, mercatores regis de Jernem', mercandisis suis quas ducebant ad partes illas, et rex rogavit eundem regem quod prefatis mercatoribus ablata faceret restitui, qui, licet hoc facere promiserit, nichil tamen inde ucusque facere curavit; qua propter mandatum est ballivis de Jernem' quod de bonis predictorum hominum prefati regis de Seyland' et Hoylaund' arestari faciant in villa sua usque ad summam c. librarum donec rex aliud inde preceperit. Teste R. comite Cornub' apud Westmonasterium xj. die Novembris. Per H. de Bathon'.
Idem mandatum est vicecomiti Norf' quod arrestari faciat per visum ballivorum de Jernem' etc. Teste ut supra.

De cera capienda ad opus regis.—Mandatum est Ricardo de Ewelle et Johanni de Stratford' quod in hiis nundinis Norhampt' capiant ad opus regis duo miliaria cere et ea liberent vicecomiti Norhampt' carianda usque Novum Templum Lond' sicut rex ei iniunxit. Teste ut supra.

Pro Stephano de Nevile.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod una bovata terre cum pertinenciis in Wymundewald', quam Willelmus Roger tenuit, qui pro felonia quam fecit utlagatus fuit, extitit in manu regis per unum annum et unum diem, et quod terram illam tenuit de Stephano de Neville; mandatum est vicecomiti Leyc' quod de terra illa eidem Stephano plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De pannis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Ricardo de Ewelle et Johanni de Stratford' quod, inter ceteras empciones quas rex eis iniunxit facere ad opus regis in hiis nundinis Norhampt', provideant regi et regine et liberis suis de bonis pannis et pannis ad aurum et pannis sericis, prout in aliis nundinis fieri consuevit et prout viderint expedire. Teste ut supra apud Westmonasterium xvj. die Novembris.

Pro Eduuardo filio regis.—Rex vicecomiti Norf' salutem. Quia nuper orta contentione inter nos et Eduuardum filium nostrum et Willelmum de Valencia, fratrem nostrum, de quadam balena que nuper applicuit in balliva tua, utrum scilicet majus jus haberemus in balena illa ratione regalitatis nostre, vel idem filius noster racione terrarum suarum que fuerunt Willelmi de Ken, vel idem frater noster racione terrarum suarum que fuerunt Roberti de Wendevall', accepimus per inquisitionem quam inde fieri fecimus quod predictus Willelmus de Ken et predecessores sui semper habuerunt wreccum maris in terris suis, et quod predictus filius noster majus habet in wrecco maris occasione predicta quam predictus frater noster, eo quod predictus Robertus et antecessores sui nunquam habuerunt wreccum maris in terris suis; tibi precipimus quod per sacramentum etc. diligenter inquiras utrum coria cervorum, dolia butiri et alia plura, que ut wreccum maris applicuerunt in balliva tua, applicuerunt in feodo et libertate predicti filii nostri vel alibi, et, si applicuerunt in feodo et libertate predicta, ea prefato filio nostro sine dilacione habere facias ad quorumcumque manus devenerunt, et, si alibi in balliva tua quam in feodo et libertate predicta applicuerunt, ea in manum nostram capi et salvo custodiri facias donec aliud inde preceperimus. Teste ut supra.

De itinere justiciariorum.—Rex justiciariis itinerantibus in comitatu Hertford' salutem. Bene placet nobis quod post iter vestrum in comitatu predicto itineretis in comitatu Surr'. Teste ut supra apud Westmonasterium xviij. die Novembris.
Rex eciam vult quod justiciarii itinerantes in comitatu Bed' statim post iter predictum itinerent in comitatu Glouc'. Teste ut supra.

De fossato apud Windesor' reparando.—Mandatum est Eymoni Turbert constabulario de Windes', quod reparari et ampliari faciatis (sic) fossatum subtus turrim eiusdem castri ad superiorem novam portam in ulteriori ballio, sicut R. comes Cornubie providit. Et mandatum est ballivis de Windes' quod ei liberent xiij. marcas ad fossatum illud reparandum et ampliandum. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Quia Simon de Staunford' escaetor regis est et propter corporis sui debilitatem officio coronatoris intendere non potest; mandatum est vicecomiti Essex' quod in pleno comitatu etc. eligi faciat alium coronatorem, qui prestito etc. Teste R. comite Cornubie apud Westmonasterium xix. die Novembris.

De custodiis episcopatuum et abbaciarum liberandis.—Quia rex vult quod frater Robertus de Maneby, Willelmus de Axem' et magister Johannes de Chishulle sint principales custodes omnium episcopatuum, abbaciarum et prioratuum regni regis, tam vacancium quam vacaturorum, usque ad certum terminum a rege provisum et concessum, mandatum est abbati de Persore et Henrico de Malo Lacu quod abbaciam illam cum omnibus terris et tenementis ad ipsam pertinentibus liberent predictis Roberto, Willelmo et Johanni, vel uni eorum, seu attornato ipsorum has litteras una cum litteris regis patentibus eorundem Roberti, Willelmi et Johannis deferenti, custodiendam quamdiu vacans fuerit et in manu regis, et omnia percepta de proventibus et exitibus predicte abbacie a tempore quo vacaverint (sic) una cum percipiendis de eodem tempore que una cum eis sine dilacione levari faciatis (fn. 1) eis restituatis (sic) ad faciendum inde quod eis injunximus. Et cum rex sciverit quantum eis liberaverint rex illud faciet allocari. Teste ut supra.
Idem mandatum est Thome de Staunford' custodi abbacie de Seleby. Teste ut supra.
Et Willelmo le Bretun custodi episcopatus Elyensis. Teste ut supra.

Pro Amabilia que fuit uxor Gilberti de Segrave.—Rex assingnavit Amabilie que fuit uxor Gilberti de Segrave manerium de Staunton' cum pertinentibus, quod fuit ipsius Gilberti, habendum in tenenciam donec, extensis terris et tenementis que fuerint eiusdem Gilberti, predicte Amabilie racionabilem dotem inde rex assingnari fecerit. Et mandatum est escaetori in comitatu Hunted' quod eidem Amabilie manerium predictum liberet tenendum sicut predictum est. Teste ut supra.

Rex reddidit Ricardo comiti Cornubie advocacionem ecclesie de Lecchelade, unam virgatam terre, unum molendinum, xij. acras prati et duo burgagia cum pertinentibus in Lecchelad', que rex recuperavit versus magistrum hospitalis Sancti Johannis de Lecchelade tanquam escaetam regis de terris Normannorum, tanquam pertinencia ad manerium suum de Lecchel', quod rex ei dedit. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod eidem comiti de predictis advocacione, terra, molendino, prato et burgagiis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra. (Cancelled) quia aliter inferius.

De pannis capiendis ad opus regis.—Quia rex in brevi proponit venire in Angliam, mandatum est maiori et ballivis Linc' quod cum omni festinacione capiant ad opus regis in villa Linc' decem pannos de bono scarletto et eos venire faciant usque Turrim Lond', ita quod sint ibi in vigilia Sancte Lucie virginis ad tardius, ponenda ibidem contra adventum regis in Angliam; et hoc non omittant scituri indubitanter quod tam custum pannorum illorum quam cariagium eorundem, cum illud sciverit, rex eis allocari faciet. Teste ut supra.

Pro comite Cornubie.—Rex advocacionem ecclesie de Lecchelade, unam virgatam terre, unum molendinum, xij. acras prati et duo burgagia cum pertinentibus in Lecchelade, que rex recuperavit versus magistrum hospitalis Sancti Johannis de Lecchelade tanquam escaetam suam de terris Normannorum, reddidit R. comiti Cornubie tanquam pertinencia ad manerium suum de Lecchelade, quod rex ei dedit. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod eidem comiti de predictis advocacione, terra, molendino, prato et burgagiis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra apud Westmonasterium xx. die Novembris. Per comitem.

De arreragiis tallagii Judeorum levandis.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod de melioribus et clarioribus debitis singulorum Judeorum qui regi tenentur in arreragiis de tallagio regis quinque milium marcarum de termino Pentecostes anno etc. xxxviij., capiant ad opus regis usque ad valorem arreragiorum predictorum. Et instrumenta predictorum debitorum baronibus de scaccario liberari faciant ut ipsi debita predicta per summonicionem scaccarii regis solvi faciant ad terminos in eisdem instrumentis contentos, et residua instrumenta poni faciant in archis a quibus extracta fuerint. Teste ut supra.

De navi fracta.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod diligenter inquirat si grisium opus et alia catalla, que fuerunt in quadam navi nuper confracti (sic) in partibus de Fulestowe, ad regem pertineant per wreccum maris vel non; et, si ad regem pertineant, tunc grisium opus quod invenerint (sic) sine dilacione cariari faciat usque turrim Lond' ad opus regis et cetera catalla salvo custodiat; si vero ad regem non pertineant, tunc grisium opus illud appreciari faciat ad opus regis et illud sine dilacione cariari usque turrim predictam. Et, cum rex sciverit custum cariagii illius, rex ei faciet allocari. Teste ut supra.

Pro executoribus Willelmi de Merk'.—Mandatum est escaetori regis in comitatu Cauntebr' quod, accepta securitate ab executoribus testamenti Willelmi de Merk quod reddent regi debita, si que idem Willelmus regi debebat, de bonis et catallis que fuerunt ejusdem Willelmi eisdem executoribus liberam administracionem habere faciat ad execucionem eiusdem testamenti inde faciendam. Teste ut supra.
Idem mandatum est escaetori regis in comitatu Essex'. Teste ut supra.

Pro Eduuardo filio regis.—Quia rex vult quod, extensis terris et tenementis que fuerint Gilberti de Segrave et Michaelis de Mannoers, habeat Eduuardus filius regis custodiam predictarum terrarum et tenementorum usque ad legittimam etatem heredum ipsorum Gilberti et Michaelis, salvis uxoribus que fuerunt eorundem Gilberti et Michaelis racionabilibus dotibus suis ipsas inde contingentibus, mandatum est escaetori regis in comitatu Dereb' quod permittat ballivos predicti filii regis seminare terras que fuerunt predictorum Gilberti et Michaelis in balliva sua, et operaciones et consuetudines ad wannagium earundem terrarum debitas eis ad hoc habere faciat, salva regi seisina predictarum terrarum donec rex aliud inde preceperit. Teste R. comite Cornubie apud Westmonasterium xxij. die Novembris.
Idem mandatum est escaetoribus regis in comitatibus Buk', Linc', Hunted', Rotel', de terris G. de Segrave et Warr', Bed', Leyc', Norhamt', de terris W. de Cantilupo et G. de Segrave et Suff', Wiltes', Sumers', Dors', de terris W. de Cantilupo.

De griso opere cariando.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod grisium opus quod fuit in quadam navi nuper periclitata penes Gernem' sine dilatione cariari faciat usque turrim Lond' ad opus regis. Et rex, cum sciverit custum cariagii illius, illud ei faciet allocari. Teste ut supra.

Pro Johanne filio Tholy.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod Johannes filius Tholy est propinquior heres Ricardi le Gos qui obiit in prisona regis de Niwegate antequam convictus esset de aliqua felonia, et quod idem Ricardus tenuit unam marcatam redditus de Martino filio Yweyn ad terminum vite sue, mandatum est vicecomiti Linc' quod de omnibus terris et tenementis, de quibus idem Ricardus fuit seisitus ut de feodo die quo obiit apud Niwegate inprisonatus et que capte sunt in manum regis occasione felonie que ei inponebatur, eidem Johanni plenam seisinam habere faciat, retenta in manu regis illa marcata redditus quousque rex plenius sciverit ad quem de jure revertere debeat; catalla insuper que fuerunt eiusdem Ricardi ipsi Johanni habere faciat nisi idem Ricardus aliquos executores constituerit qui ea potius habere debeant. Teste ut supra.

De coronatore amovendo.—Quia Willelmus de Bello Campo de Dreyton', coronator in comitatu Buk', inpotens est sui, mandatum est vicecomiti Buk' quod loco suo alium eligi faciat. Teste ut supra apud Westmonasterium xxiij. die Novembris.

De gurgitibus amensurandis.—Mandatum est vicecomiti Hereford' quod, assumptis secum coronatoribus de comitatu suo, in propria persona sua eat per riparias ballive sue et omnes gurgites ultra antiqum modum levatos vel exaltatos amensurari, et ad statum pristinum per visum predictorum coronatorum et aliorum proborum et legitimorum hominum de comitatu suo, quos coram se ad hoc venire faciat, reduci faciat; omnes eciam kydellos et minuta retia que in predictis ripariis invenerit sine dilacione comburi faciat, non permittens quod aliqui kidelli vel huiusmodi retia de cetero habeantur in ripariis ballive sue nisi per costeram maris sicut in aliis comitatibus rex fieri precepit. Teste ut supra.

[m. 21.]

De exitibus abbaciarum de Thorneye et Croylaunde liberandis.— Mandatum est Jacobo Fres' quod omnia percepta et percipienda de proventibus et exitibus abbaciarum de Torneye et Croylaund de tempore quo ultimo vacantes fuerunt et in custodia sua liberet fratri Roberto de Maneby, Willelmo de Axem' et magistro Johanni de Chishulle ad faciendum inde quod rex eis iniunxit. Et cum rex sciverit quantum eis liberaverit id ei faciet allocari. Teste R. comite Cornubie apud Westmonasterium xxiiij. die Novembris.

Pro priore de Frompton'.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod una carucata terre cum pertinenciis in Sideling', que fuit Walteri de Sideling' utlagati pro felonia quam fecit, extitit in manu regis per unum annum et unum diem, et quod terram illam tenuit de priore de Frompton', et quod terra illa adhuc est in manu regis, mandatum est vicecomiti Dors' quod eidem priori de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Johannes Salaman', captus et detentus in prisona regis Cauntebr' pro morte Johannis Beton' unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Cauntebr' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro hominibus de Mameshulle.—Quia abbas de Persore post decessum Godefridi de Gamagis commisit hominibus de Mameshulle terram que fuit ejusdem Godefridi in Mameshulle per extentam, excolendam et seminandam, dum terra illa esset in manu regis, unde custodiam unius medietatis rex concessit Henrico de Penebrugg' et alia medietas assingnata fuit in dotem Alde que fuit uxor ipsius Godefridi antequam vesturam eiusdem terre rex receperit; mandatum est vicecomiti Hereford' quod ipsos Henricum et Aldam distringat ad reddendum predictis hominibus rationabile custum quod in predicta terra excolenda et seminanda posuerunt dum fuit in manu regis. Teste ut supra apud Westmonasterium xxvij. die Novembris.

De navibus ad transfretacionem regis.—Quia citra festum Sancti Nicholai proximo futurum erunt rex et regina apud Whitsaund' redituri in Angliam, mandatum est baronibus et ballivis portus Dovor' quod in occursum illorum venire faciant usque Whitsaund' omnes naves de portu suo, que possunt portare equos, ita quod sint ibi in festo predicto ad transfretandum regem et quos secum ducturus est. Et hoc non omittant. Teste ut supra.
Idem mandatum est baronibus et ballivis de Sandwyc', Wyncheles', Rye, Hethe, Rumenel.

De pannis ad opus regis.—Mandatum est ballivis de Colecestr' quod venire faciant usque turrim Lond' xx. pannos de russetto ad opus regis, ita quod ibi sint die Jovis proxima post festum Sancti Nicholai ad ultimum; et custum illorum pannorum et cariagium, cum rex illud sciverit, eis faciet allocari. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. fac' in MS.