Close Rolls, November 1255

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1255', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 234-244. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp234-244 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1255

Mandatum est Ade de Periton', custodi foreste sue de Braden', quod in eadem foresta faciat habere Mathie Bezilles sex damas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Novembris.

De coronatore substituto.—Quia Galfridus de Warmewelle, coronator regis in comitatu Dorset', lumine oculorum suorum privatur, ita quod officio coronatoris decetero intendere non potest, mandatum est vicecomiti Dorsett' quod in pleno comitatu suo per assensum ejusdem comitatus loco ipsius Galfridi eligi faciat de legalioribus et discretioribus militibus ejusdem comitatus alium coronatorem, qui, prestito sacramento sicut fieri solet, ex tunc faciat et conservet una cum aliis coronatoribus regis predicti comitatus ea que ad coronam regis pertinent in eodem comitatu. Et talem eum eligi faciat qui melius sciat et velit ad hoc intendere et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.
Quia rex de Willelmo de Hayston', coronatore regis in comitatu Somerset', vicecomitem suum in eodem comitatu constituit et utrique officio commode non poterit intendere, mandatum est vicecomiti Somerset' quod in pleno comitatu suo et per assensum etc. loco ipsius Willelmi eligi faciat de legalioribus etc., qui prestito sacramento etc. Et talem eum eligi faciat etc. et supra. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Novembris.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo Heyrun, custodi foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Johanni de Ayvyle quinque damas de dono regis. Teste ut supra. Per R. comitem Glouc'.

Pro W. de Valenc'.—Mandatum est Avicie de Columbar', custodi foreste sue de Cett', quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Valenc', fratri regis, xxxta. carettatas clausture de dono regis ad parcum suum de Colingburn' includendum. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Robertum de Edmundestorp' et Hugonem Franciscum, servientes suos, ad capiendum ad opus regis in parco regis de Guldeford' xl. damas. Et mandatum est custodi ejusdem parci quod ipsos ad hoc admittat et ad damas illas capiendas consilium et auxilium eis impendat. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Novembris.
Et mandatum est vicecomiti Surr' quod damas illas a predictis Roberto et Hugone recipiat, et eas ad regem cariari particulatim cariari (sic) faciat prout eas capi contigerit. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, illud faciet ei allocari. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Rogero Scissori quod magistro Rogero Luvel, procuratori regis in Curia Romana, faciat habere unam robam contra instans festum Natalis Domini, sicut illam habere consuevit. Et similiter habere faciat eidem unam robam de festo Pentecostes proximo preterito, nisi illam prius habuerit. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Novembris.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Rogero le Taylur quod Bartholomeo de Ferentino, consanguineo domini Pape, qui in brevi arma capiet militaria, honorabiliter habere faciat ea que ad miliciam suam pertinent, sicut Johannes de Somerkot' ei dicet ex parte regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli de Brehull' (sic) quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Pless', comiti War', quinque damas, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Novembris.

De denariis mittendis ad regem.—Quia rex precepit aliunde satisfieri venerabili patri N. episcopo quondam Dunolmensi de m. marcis quas rex ab eo mutuo recepit in itinere versus Scociam quam de exitibus comitatus Ebor', quos una cum exitibus archiepiscopatus Eboracensis ad solucionem dictarum m. marcarum rex assignaverat, mandatum est vicecomiti Ebor' quod sine ulla dilacione ad regem venire faciat omnes denarios quos de exitibus predicti comitatus perquirere poterit, liberandos in garderoba regis. Et cum eos ibidem liberaverit, rex eos faciat ei allocari. Et, hoc sicut se ipsum et omnia sua diligit non omittat. Teste ut supra.

De blidis faciendis.—Mandatum est vicecomiti Norhumbr' quod magistro Girardo, ingeniatori regis, sine dilacione habere habere faciat cordas et filum prout necesse habuerit ad operaciones blidarum regis quas rex ei facere precepit apud Karleol'. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, illud faciet ei allocari. Teste ut supra.
Mandatum est maiori et ballivis regis Karleol' quod iiijor. vel iij. probos et legales homines ville sue Karl' sine dilacione assignent ad videndum et testificandum custum operacionum blidarum predictarum. Teste.
Et mandatum est predicto magistro Girardo quod per visum predictorum hominum operaciones predictarum blidarum faciat. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Novembris.

De vinis mittendis ad regem.—Mandatum est Johanni de Gisorc', camerario regis London', quod de vinis regis que sunt in celario regis apud Westmonasterium sine dilacione liberet vicecomitibus London' decem dolia albi vini, carianda ad regem usque Windes', sicut rex eis injunxit. Teste rege apud Windes' xj. die Novembris.

De quercubus datis.—Mandatum est Willelmo Heyrun, justiciario regis foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Shirewode faciat habere Elye de Rabayne xl. quercus ad maeremium de dono regis, nisi eas prius habuerit per aliud breve regis inde directum Johanni de Lexinton' tempore quo fuit justiciarius regis predicte foreste. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Clarendon' quod loco duorum cervorum quos rex dedit magistro Egidio de Brideport, decano Wellensi, in foresta predicta, faciat habere eidem decano duas cervas in eadem foresta, nisi cervos predictos adhuc habuerit. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Penber' quod in eadem foresta faciat habere Emme que fuit uxor Galfridi Despenser quatuor damas de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi haye regis de Hereford' quod in eadem haya faciat habere magistro Jacobo, thesaurario regine, vij. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Braden' quod in eadem foresta faciat habere Roberto Waler' decem damas de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Cecilia que fuit uxor Radulfi le Pestur, capta et detenta in prisona regis de Aylesbur' pro morte predicti Radulfi unde rettata est, habet breve vicecomiti Buk' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Rogero le Taylur quod uxori Radulfi de Gorges, vatletti regis, faciat habere tunicam, supertunicam et pallium cum furrura de cuniculis de dono regis. Teste ut supra.

De bissis capiendis.—Rex mittit Philippum de Candovr' et Ricardum de Candovr', venatores suos, ad capiendum ad opus regis in foresta de Graveling' xxxta. bissas ad opus regis. Et mandatum est Roberto de Stopham, ballivo regis de Clarendon', quod ipsos ad hoc admittat. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod illas bissas ab eis recipiat et eas saliri et salvo custodiri faciat donec rex aliud inde preceperit. Et custum salicionis illius, cum rex illud sciverit, faciet ei allocari. Teste.

Pro Herefordensi episcopo.—Quia Philippus clericus, captus et in prisona regis de Sancto Briavello detentus, plura dampna intulit P. Herefordensi episcopo et suis, et minatus est decano Herefordensi de morte sua et incendio domorum suarum, ut rex intellexit, mandatum est Jacobo Fresel, constabulario regis de Sancto Briavello, quod ipsum Philippum a dicta prisona non deliberet quousque per estimacionem et visum abbatis de Dore vel abbatis Glouc' vel prioris de Lymenystr' vel aliorum discretorum virorum ecclesiasticorum satisfecerit predicto episcopo et suis de dampnis et injuriis eis ab eo illatis, et donec invenerit bonos et salvos plegios quod prefatis episcopo et decano vel suis dampnum aut periculum per ipsum non eveniet. Teste ut supra.

Pro Mabilla Daumbely.—Rex, ad instanciam Mabille de Aumbely, filie Roberti de Muscegros, qui diu regi servivit, perdonavit Ade de Eswell', Henrico servienti ipsius Ade, Willelmo de Somersett', Thome de Elmeset', Petro le Despenser, et Nicholao de Somersham sectam pacis nostre que ad nos pertinet pro morte Johannis de Middelton', unde rettati fuerunt; et firmam pacem nostram eis inde concedimus, ita quod stent inde recto, si quis versus eos inde loqui voluerit. Perdonavit eciam eidem Mabille sectam pacis regis que ad ipsum pertinet pro receptamento predictorum Ade, Henrici, Willelmi, Thome, Petri et Nicholai, post mortem predicti Johannis; et rex firmam pacem suam ei inde concedit. Et mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Suff' quod eosdem Adam, Henricum, Willelmum, Thomam, Petrum et Nicholaum, occasione secte que ad regem pertinet, not (sic) occasionent aut molestent, nec predictam Mabillam occasione secte que ad regem pertinet pro receptacione predicta. Teste rege apud Windes' xiiij. die Novembris. Per Henricum de Bathon'.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Venuz, custodi foreste regis de Axiholt, quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Clar' viij. damas de dono regis. Teste rege apud Windes' xiiij. die Novembris.

De ponendo per ballium.—Galfridus filius Nicholai, captus et detentus in prisona regis de Cruce Roesic pro morte Roberti filii Hugonis unde rettatus est, habet breve vicecomiti Hertf' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bernewode quod in eadem foresta faciat habere Radulfo filio Nicholai tres damas de dono regis. Teste ut supra.

De obolis musce mittendis ad regem.—Mandatum est Philippo Lovell' et Eduuardo de Westmonasterio quod, statim visis litteris, mittant regi usque Windes' lx. obolos musche ad oblaciones regis inde faciendas. Teste.

De civitate London' replegianda.—Rex ad instanciam regine replegiavit maiori et communitati London' usque ad octabas Sancti Hillarii proximo futuras civitatem London', quam rex capi fecit in manum suam pro auro dicte regine quod a predictis maiore et communitate exigitur, ita quidem quod, nisi interim satisfaciat eidem regine de auro predicto, civitas predicta extunc sit in manu regis in statu quo nunc est, sicut prius fuit pro auro predicto. Et mandatum est Philippo Lovel et ceteris baronibus de Scaccario quod civitatem predictam eis restituant sicut predictum est, una cum omnibus inde perceptis a tempore capcionis ejusdem civitatis in manum regis. Teste rege apud Windes' xv. die Novembris.

Pro Herefordensi episcopo.—Mandatum est magistro Simoni de Wauton' et sociis suis, justiciariis itinerantibus in comitatu Heref', quod, si P. Herefordensis episcopus vel predecessores sui debeant et consueverint habere catalla hominum suorum nativorum dampnatorum, fugitivorum vel suspensorum pro quocumque crimine unde convicti fuerint in itinere justiciariorum regis in comitatu predicto pro quo vitam aut membrum seu catalla amittere debeant secundum legem terre, ea prefato episcopo habere faciant. Et licet catalla illa de jure vel ex consuetudine non pertineant ad ipsum, catalla tamen hujusmodi, si qua emerserint coram eis, eidem episcopo habere faciant hac vice de gracia regis speciali, ita quod pro hac gracia nichil juris decetero predicto episcopo vel ecclesie suevaleat vendicare in consimilibus. Teste.
Mandatum est custodi haye regis de Hereford' quod in eadem haya faciat habere dicto episcopo l. quercus ad fabricam ecclesie sue Hereford', de dono regis. Teste.

De roboribus datis.—Mandatum est Godefrido de Liston' quod in foresta regis Windes' faciat habere Henrico de Wengh' v. robora ad focum suum de dono regis. Teste.

Pro comite Marscallo.—Rex ad instanciam R. comitis Glouc' et Hertford' concessit Rogero le Bigod, comiti Norf', quod in crastino Beati Nicholai per se vel certos nuncios suos veniat coram baronibus de Scaccario ad audiendum et videndum debita in quibus regi tenetur, ita quod omnia debita, que sibi allocari debebunt, eidem faciant allocari et omnia clara debita residua, in quibus regi tenetur, regi extunc scire faciant ut districtiones pro eisdem faciende per consilium predictorum baronum provideantur, et quod omnes districtiones quas rex pro eis fieri precepit interim relaxentur. Et mandatum est predictis baronibus quod predicta omnia sic fieri faciant. Teste rege apud Windes' xvj. die Novembris.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Clarendon' quod in chacia de Bokholt infra forestam predictam faciat habere uxori Henrici de Ferlington', nepti Johannis Maunsell', prepositi Beverlaci, septem damas de dono regis. Teste ut supra.

[m. 20.]

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Havering' quod in eadem foresta faciat habere Robero de Thurk' iij. damas de dono regis. Teste rege apud Windes' xviij. die Novembris.
Mandatum est custodi foreste sue de Melkesham' quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Thony iiijor. damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Henrico de Wengham.—Rex remisit Henrico de Wengham, decano Sancti Martini London', liberam petram, calcem, et maeremium, de quibus magister Johannes de Glouc', cementarius regis, eidem Henrico succursum fecit per preceptum regis de instauro operacionum regis Westmonasterii ad defectus operacionum domorum suarum Sancti Martini London' suplendos, et rex ipsum inde quietum clamavit. Et mandatum est predicto Johanni quod predictam petram, calcem et maeremium, vel eorum valorem, non predicto decano non (sic) exigat, set ipsum inde quietum esse permittat, sicut rex eidem Johanni viva voce injunxit. Teste.

De ponendo per ballium.—Ricardus de Banstede, Stephanus de Leministr', Stephanus de Offinton' et Egidius de Fitelton', capti et detenti in prisona regis Sarr' pro morte Nigelli de Tonbrigg' unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Wiltes' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Windes' xx. die Novembris.
Ricardus de Cumbe, captus et detentus in prisona regis Sarr' pro morte Nigelli Skerdyn unde rettatus est, habet breve vicecomiti Wiltes' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De quodam prisone custodiendo.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod Warinum de Aula, quem Godefridus de Liston', custos foreste regis de Wyndes', cepit in eadem foresta cum arcu et sagittis et canibus, et quem idem Godefridus ei liberabit, in prisona regis salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Wyndes' xxj. die Novembris.

Mandatum est custodi foreste regis de Wyndes' quod omnia robora folium non portantia que sunt in parco. . . . . . . . (unfinished and cancelled) quia in rotulo finium.

De maeremio ad reparacionem molendinorum regis Notingh'.— Mandatum est Willelmo Heyrun, justiciario foreste regis ultra Trentam, quod per testimonium proborum et legalium hominum videat quantum et quale maeremium convenit reparacioni molendinorum regis subtus castrum Noting', et illud custodibus eorundem molendinorum habere faciat in haia regis de Lyndeby. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem Willelmo quod in foresta regis de Schirwod' faciat habere Wischardo de Charrum quinque quercus ubi commodius capi poterunt ad opus ipsius Wischardi, de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Rogero le Tailur et Hugoni de Turri quod Petro de Gannock faciant habere unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De robis datis operariis regis Westmonasterii.—Mandatum est eisdem quod magro Alexandro le carpenter, magistro Odoni le Carpenter, Agneti uxori magistri Johannis le Mazun, magistro Willelmo, magistro Ricardo, cementariis regis, magistro Henrico le Fevere, magistro Willelmo le Plomer, magistro Edwardo le Verrur', et Waltero le Clerck, operariis regis apud Westmonasterium, faciant habere robas suas contra instans festum Natalis Domini, de gracia regis speciali, sicut eas prius habere consueverunt. Teste ut supra.

De facto Appullie.—Memorandum quod omnia privilegia sigillo regis Anglie signata de facto Apullie sigillata fuerunt per preceptum regis apud Wyndes' et per consilium venerabilium patrum P. Herefordensis episcopi et A. Wintoniensis electi, Willelmi de Valenc' et Galfridi de Lezinan', fratrum regis, Ricardi comitis Glouc' et Hertford', Johannis de Plesset', comitis War', Johannis Mansel, prepositis (sic) Beverlaci, Philippi Lovel, thesaurarii regis, Radulfi filii Nicholai, Rogeri de Turkelby, Henrici de Batonia, Henrici de la Mare, Henrici de Bretton', Nicholai de Turri et aliorum de consilio regis.
Et transcripta omnium priviligiorum predictorum sigillata sunt sigillo venerabilis patris. . Bononensis episcopi, et commissa in garderoba nostra salvo custodienda. Teste rege apud Wyndes' xxj. die Novembris.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni de Turri quod Bononi de Bonak et Hugoni de Cultura, quos rex cingulo milicie decorabit in instanti festo Natalis Domini ad instanciam Willelmi de Valenc', faciant habere ea que ad novam miliciam suam pertinent, sicut rex aliis novis militibus invenire consuevit. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est eisdem quod magistro Gilberto, carpentario regis, faciant habere unam robam bonam hac vice de gracia regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste regis Windes' quod in eadem foresta faciat habere priorisse de Ankerwik duo robora sicca de dono regis. Teste ut supra.

De quadam capa de samita offerenda feretro Sancti Eduuardi.— Mandatum est Eduuardo de Westmonasterio quod quandam capam de samyta cum largo aurifrigio ante, sine broudura, cum largo mordente in pectore et cresta in collo emi et altari Beati Eduuardi offerri faciat pro Edmundo filio regis ut facto suo Appulie Deus eventum det oportunum. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Rogero Cissori et Hugoni de Turri quod contra instans festum Natalis Domini faciant habere Reymundo Makayn, civi Burdegale, qui regem laudabiliter et devote est obsequtus, unam robam competentem, sicut uni militum regis de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Clyve quod in eadem foresta extra parcum regis faciat habere Matillidi de Cantilupo quinque damas de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi haye regis de Hereford quod in eadem haya faciat habere Willelmo de Sancta Ermina duas quercus de dono regis. Teste.

De ponendo per ballium.—Amabilia, que fuit uxor Roberti le Someter de Horton', capta et detenta in prisona regis de Aylesbir' pro morte predicti Roberti unde rettata est, habet breve vicecomiti Buk' quod ponatur per ballium. Teste ut supra, xxiiij. die Novembris.

De domibus et catallis Judeorum Linc' capiendis in manum regis.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod, assumptis secum custodibus placitorum corone domini regis in comitatu suo et maiore et ballivis regis Linc', quibus super hoc scripsit rex, et duodecim et (sic) aliis et legalioribus et discretioribus civibus ejusdem civitatis, per visum et testimonium eorum cum omni celeritate capiant in manum nostram omnes domus et catalla et (sic) Judeorum Linc' qui suspensi aut capti sunt vel eciam fugerunt pro morte pueri nuper crucifixi apud Linc', et domos illas et catalla predicta in manum nostram salvo custodias, ita quod nichil inde distrahatur ant alienetur donec domus ille apprecientur, et catalla predicta assummentur per dilectos et fideles nostros Henricum de Bathon' et Rogerum de Turkelby, quos ad hoc illuc in brevi missuri sunt (sic) et liberentur Ricardo, comiti Cornubie, cui ea concessit rex in partem solucionis debitorum in quibus ei tenetur, vel donec aliud inde a rege recipiant in mandatis. Et ita se habeant in mandato isto exequendo quod pro defectu sui ad se graviter capere non debeat. Teste ut supra.
Et mandatum est maiori et ballivis Linc' quod, cum a predicto vicecomite requisiti fuerint, ei ad hoc diligenter intendant et assistant, ita quod diligenciam suam in hac parte merito recommendare debeat. Teste ut supra.

Pro R. comiti Cornubie.—Quia rex concessit Ricardo, comiti Cornubie, omnia debita et talliagia Judeorum suorum Anglie usque ad certum terminum, et Aaron de Ebor', Judeus, tenetur eidem comiti in centum marcis de talliagio suo de termino Sancte Trinitatis proximo preterito, mandatum est vicecomiti Linc' et cirographario Judeorum Linc' quod centum marcas quas receperunt de Radulfo de Normanvill' de debitis ejusdem Aaron venire faciant usque Walingeford', ita quod eos (sic) habeant ibidem a die Sancti Andree apostoli proximo futuro in xv. dies ad tardius, liberandas predicto comiti, vel ipsis qui per ipsum ad hoc fuerint deputati, in partem solucionis debitorum in quibus rex eidem comiti tenetur, et hoc, sicut se ipsos et omnia sua diligant, non omittant. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Quia rex dedit Garsie Martini unum dolium vini, mandatum est Johanni de Sumercote quod exenniis vini eidem Garsie faciendis ex parte regis amodo desistat. Teste ut supra.

Mandatum est Johanni de Gisors, camerario regis London', quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Garsie Martini unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De tunicis mittendis ad regem.—Mandatum est Rogero cissori quod sine dilacione fieri faciat tantummodo duas tunicas de bluetto et duas tunicas de pounacio talis panni et coloris qualis erant roba regis de bluetto et roba regis de pounacio, et eis sine dilacione regi mittant. Teste ut supra.

Pro Johanne de Waren'.—Rex remisit Johanni de Warenn' misericordiam in quam nuper incidit coram justiciariis regis itinerantibus in comitatu Sussex' versus priorem de Leus in assisa nove disseisine quam idem prior coram eis arramiaverat versus predictum Johannem de tenemento in Sutheye. Et mandatum est predictis justiciariis quod ipsum Johannem de predicta misericordia quietum esse faciant. Teste ut supra.

De quarellis ad municionem castri Bristoll.—Mandatum est Roberto Walrand, constabulario de Sancto Briavello, quod in foresta de Dene faciat habere Elie de Cumb', thesaurario Edwardi filii regis de Bristoll', ad opus ejusdem filii sui fagos quot necessarie fuerint ad remos inde faciendos ad galias ejusdem filii regis quas frater Hugo filius Rustandi fieri faciet apud Bristoll', prout idem frater Hugo eidem Roberto dicet; et quod faciat habere predicto Elie ad opus predicti Edwardi triginta milia quarellorum de instauro castri regis de Sancto Briavello ad castrum de Bristoll' inde muniendum, nisi Jacobus Fresel, quondam ballivus regis de Sancto Briavello, ea ei habere fecerit per breve regis inde sibi directum. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Penber' quod in eadem foresta faciat habere Waltero de Merton' quatuor damas de dono regis, et illis, quos idem Walterus ad eum miserit pro damis illis capiendis, consilium et auxilium impendat. Teste rege apud Wyndes' xxvij. die Novembris.

De denariis mittendis ad regem.—Quia rex aliunde satisfecit N. episcopo quondam Dunolmensi de mille marcis quas ab eo mutuo cepit in itinere suo versus partes Scocie quam de exitibus comitatus Ebor', quos in partem solucionis ejusdem pecunie rex assignaverat, et rex maximum ad presens patitur defectum denariorum in garderoba sua, mandatum est vicecomiti Ebor', in fide et dilectione quibus regi tenetur, et sicut regem et honorem suum nec non et se ipsum et omnia sua diligit et scandalum regis evitare voluerit, ad regem cum omni festinacione venire faciat omnes denarios quos de exitibus predicti comitatus habet vel perquirere poterit, liberandos in garderoba regis citra festum Beati Nicholai, ad expensas hospicii sui. Et hoc nullo modo omittat. Et, cum eos ibi liberaverit, rex eos ei allocari faciet. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est Ade de Hilton' et magistro Johanni Clarel, custodibus archiepiscopatus Eboracensis, quod cum omni festinacione regi mittant omnes denarios quos de exitibus predicti archiepiscopatus habetis et perquirere poteritis, liberandos in garderoba regis ad expensas hospicii regis, ita quod rex ad minus habeat d. marcas in partibus Windes' citra festum Beati Nicholai. Et hoc, sicut remuneracionem inde a rege habere voluerint, nullo modo omittant. Et, cum denarios illos in garderoba regis liberaverint, eos eis faciet allocari. Teste ut supra.
Mandatum est vicecomiti Kanc' quod, in fide qua regi tenetur, de exitibus comitatus sui vel de exitibus justiciariorum ultimo itinerantium in comitatu Kanc' seu eciam de utrisque exitibus sine dilacione venire faciat in garderoba regis cc. marcas, ita quod sint in eadem garderoba citra festum Beati Nicholai proximo futurum ad ultimum. Et hoc, sicut se ipsum et omnia sua diligit, non omittat. Et cum illas cc. marcas in eadem garderoba liberaverit, rex illas ei faciet allocari. Teste rege apud Windes' xxvij. die Novembris.

De vinis mittendis ad regem usque Windes'.—Mandatum est Johanni de Gisorc', camerario regis London', quod, sub omni qua poterit festinacione, provideat modis omnibus sive de vinis ipsius Johannis sive de aliis ubicumque inventa fuerint in civitate London', xij. dolia vini, et ea liberet vicecomitibus London', carianda ad regem usque Windes', sicut rex eis injunxit. Et de primis vinis de prisa regis predicta xij. dolia vini eis a quibus capta fuerint reddi faciat. Teste ut supra.

Pro abbate Sancti Eadmundi.—Cum abbas de Sancto Edmundo nuper regi supplicaverit quod libertates suas, que diu extiterunt in demanda ad Scaccarium regis et que propter minorem expressionem earundem adhuc tenentur in suspenso ad idem Scaccarium, eidem abbati confirmaret, et rex mandaverit baronibus suis de Scaccario quod demandas illas quas predicto abbati per summonicionem Scaccarii predicti faciebant de libertatibus predictis ponerent in respectum usque a die Sancti Michaelis in xv. dies anno etc. xxxix. pro eo quod in dicto negocio rex procedere noluit sine consilio eorundem baronum cum rex ignoret utrum libertates predicte ad regem vel ad predictum abbatem in toto vel in parte pertineant, nec rex adhuc propter occupacionem variorum negociorum discussioni predicti negocii vacare possit, mandatum est eisdem baronibus quod predictas demandas ponant in respectum usque in crastinum Sancti Hillarii proximo futurum, ut tunc, eorundem baronum et aliorum fidelium regis consilio mediante, jus regis et predicti abbatis in libertatibus predictis discuciatur et rex inde faciat quod fuerit faciendum. Teste rege apud Windes' xxvij. die Novembris.

Pro abbate de Waltham.—Quia constat regi per inspectionem rotulorum cancellarie quod rex per breve suum alias dedit in mandatis baronibus suis de Scaccario quod de terris Ricardi filii Alcheri allocari facerent abbati de Waltham xlix. solidos et iiij. denarios de firma ville sue de Waltham sicut ei consueverant allocari, mandatum est eisdem baronibus quod in eadem firma predictos xlix. solidos et iiijor. denarios predicto abbati allocari faciant prout eidem hactenus allocari consueverunt. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Rex ad instanciam Alianore, comitisse Leic', dedit fratribus minoribus Leic' xviij. quercus in haia regis de Alrewas ad stalla sua facienda, et ad lambruscandum capellam suam. Et mandatum est custodi predicte haye quod illas quercus eisdem fratribus vel eorum procuratori has litteras deferenti habere faciat, de dono regis. Teste rege apud Windes' xxviij. die Novembris.

[m. 19.]

De damis datis.—Mandatum est Willelmo de Plesset', custodi foreste regis de Selewode, quod in eadem foresta faciat habere Henrico de Bretton' sex damas de dono regis. Teste ut supra. (Cancelled) quia aliter in rotulo anni xliij.

De damis capiendis.—Rex mittit Willelmum Lovel et Henricum de Candovr', venatores suos, ad capiendum ad opus regis la. damas in forestis de Melkesham et Cippeham. Et mandatum est custodi forestarum predictarum quod ipsos ad hoc admittat, et eis ad hoc consilium et auxilium impendat. Teste rege apud Windes' xxix. die Novembris.

Mandatum est vicecomiti Kanc' quod de exitibus comitatus sui vel de exitibus justiciariorum ultimo itinerantium in comitatu predicto, seu de utriusque exitibus, simul cum ducentis marcis, de quibus nuper recepit breve regis, sine aliqua dilacione levari faciat c. marcas et eas ad regem venire faciat, liberandas in garderoba regis Artaldo de Sancto Romano etc. ita quod dictas trescentas marcas ad ultimum habeat ibidem citra Natale Domini proximo futurum: et hoc sicut se ipsum diligit nullo modo omittat. Et, cum illas trescentas marcas ibidem liberaverit, rex ei faciet eas allocari. Teste ut supra.

De vinis mittendis ad regem usque Windes'.—Rex multum regraciatur Johanni de Gisorc' de diligencia apposita circa unum dolium vini perquirendum, quod pridie regi misit usque Windes', et rex rogat eundem Johannem quod adhuc duo dolia vini cum festinacione mittat usque Windes'. Et rex tam custum quam cariagium predictorum trium doliorum faciet allocari vicecomitibus London. Teste ut supra.