Close Rolls, March 1256

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1256', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 282-290. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp282-290 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1256

[m. 13.]

De quercubus datis.—Mandatum est Willelmo Herun, justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere magistro Hugoni de Insula, phisico Eduuardi filii regis, vij. quercus de dono regis. Teste rege apud Ditton' primo die Marcii.

De cervis datis.—Mandatum est eidem justiciario quod in foresta regis de Engelwode faciat habere Willelmo Heyrun, vicecomiti regis Northumbr', xv. cervos de dono regis. Teste ut supra.

De vinis ad opus regine.—Quia rex intellexit quod vina regis que sunt apud Merleberg' minus bona sunt ad opus regine, mandatum est Falkesio pincerne regis, quod x. dolia boni vini venire faciat de Suthampt' usque Merleberg' ad opus dicte regine. Teste ut supra.

De lampredis et alosio ad opus regis et regine.—Mandatum est ballivis regis Glouc' quod sine dilacione provideant regi de xl. lampredis et xl. alosis, et ex illis mittant usque Merleberg' x. lampredas et x. alosas ad opus regine, et ad regem mitti faciant xxx. lampredas et xxx. alosas, providentes quod ita salvo ponantur ne propter longinquam portacionem deteriorentur. Et custum etc. faciemus vobis allocari. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham quod in foresta regis de Wauberg', que est in custodia sua, faciat habere Ebuloni de Montibus iij. quercus ad maeremium cum escaetis suis, de dono regis. Teste.

De bremiis datis.—Mandatum est constabulario castri regis de Merleberg' quod de bremiis regis que sunt in vivario regis ibidem faciat habere Mathie Bezilles sex bremias de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Wauberge quod in eadem foresta faciat habere fratribus predicatoribus Cauntebr' vj. robora ad focum suum de dono regis. Teste.
Mandatum est eidem custodi quo in eadem foresta faciat habere fratribus minoribus Cauntebr' vj. robora ad focum suum de dono regis. Teste.

Pro Ricardo de Grey.—Rex dedit respectum Ricardo de Grey de compoto regi reddendo de tempore quo habuit custodiam insularum regis de Geres' et Gernen' usque ad quindenam Pasche proximo venturam, ut tunc regi respondeat de omnibus debitis que regi debuerit pro custodia predicta. Mandatum est baronibus de Scaccario quod respectum illum ipsum habere permittant. Teste rege apud Ely iij. die Marcii.

De escaetore substituto.—Quia rex nullum ad presens habet escaetorem in comitatu Cantebr', rex constituit Hugonem de Bray escaetorem suum ine odem comitatu quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Cantebr' quod, accepto ab eo sacramento fidelitatis de hiis que ad officium escaetoris pertinent, sicut moris est, ipsum ex tunc officio illi diligenter intendere faciat. Teste ut supra.

Et mandatum est eidem Hugoni quod, prestito sacramento, etc., ex tunc officio illi diligenter et fideliter intendat. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Henricus filius Johannis de Lincolnia, captus et detentus in prisona regis Lincolnie pro morte Petri le Neyr unde rettatus est, habet breve vicecomiti Linc' quod ponatur per ballium. Teste.

De makerellis mittendis ad regem.—Mandatum est vicecomitibus London' quod, cum recens makerellus venerit hac Quadragesima in civitatem predictam, statim capiant inde ad opus regis, et unam partem aliquantulum saliri et aliam partem in pane poni faciant, et piscem illum ad regem in partibus Norf' et Suff' de nocte et die cum omni celeritate mittant vicissim, ita quod singula septimana ejusdem Quadragesime rex habeat usque ad cc. prout piscem illum in civitatem predictam venire contigerit. Et cum rex sciverit custum etc. faciet eis allocari. Teste rege apud Sanctum Edmundum v. die Marcii.

De ponendo per ballium.—Agnes filia Baldewini, capta et detenta in prisona regis de Gipewic' pro morte Ricardi Russell unde appellata est, habet breve vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham, senescallo foreste inter pontes Oxonie et Stannford', quod in foresta regis de Clyve extra parcum faciat habere abbati de Burgo Sancti Petri x. quercus cum escaetis earum de dono regis, ad maeremium ad quoddam infirmitorium inde faciendum. Teste ut supra.

De roba data.—Quia Mabilia de Sancto Edmundo diu regi et regine servivit de ornamentis ecclesie faciendis, mandatum est Rogero Cissori et Hugoni de Turri quod eidem Mabilie habere faciant vj. ulnas de panno sibi convenienti et unam furruram de cuniculis ad unam robam, de dono regis. Teste rege apud Sanctum Edmundum viij. die Marcii.

Pro exequtoribus Thome de Staunford'.—Quia, sicut rex intellexit, plura debita debuntur Thome de Staunford, defuncto, de tempore quo fuit escaetor regis ultra Trentam, de quibus exequtores testamenti ipsius Thome respondere debent ad scaccarium regis, mandatum est vicecomiti Ebor' quod omnes illos de balliva sua qui prefato defuncto debent aliqua debita de tempore predicto distringat ad debita illa dictis exequtoribus sine dilacione reddenda, sicut iidem exequtores racionabiliter monstrare poterunt debita illa dicto defuncto deberi; et, accepta securitate ab eisdem exequtoribus de omnibus debitis regi reddendis ad scaccarium, que prefatus Thomas regi debuit die quo obiit, ipsos exequtores de omnibus bonis et catallis ipsius defuncti in balliva sua liberam administracionem habere permittat. Teste rege apud Derham xi. die Marcii.

De escaetore substituendo.—Quia Willelmus de Westone, escaetor regis in comitatu Suff', habet quietanciam per litteram regis patentem quod non sit escaetor vel alius ballivus regis contra voluntatem suam, mandatum est vicecomiti Suff' quod in pleno comitatu etc. eligi faciat alium escaetorem qui, prestito etc., extunc faciat et conservet ea que ad escaetariam regis pertinent etc. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Andreas de Hennemere de Ospringe et Robertus le Sauvage de Ospringe, capti et detenti in prisona regis Roff' pro morte cujusdam hominis ingnoti unde rettati sunt, habent litteras vicecomiti Kanc' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro Heremanno vatletto regis.—Rex de assensu R. comitis Cornubie, fratris sui, cui rex dimisit omnes domos Judeorum Lincolnie suspensorum pro puero crucifixo, pro debitis in quibus rex ei tenebatur, concessit Heremanno, vatletto suo, unam de melioribus domibus predictis, exceptis duabus melioribus domibus quas idem comes retinuit ad opus suum in villa predicta. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod eidem Heremanno predictam domum sine dilacione vice regis assignari faciant. Et, cum signaverint regi nomen ipsius domus et cujus extiterit, rex ipsis et ei faciet habere warantum suum. Teste rege apud Gaywood xiij. die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham, custodi foreste regis inter pontes Oxon' et Stanford' quod in foresta regis de Geytenton' extra parcum regis sine dilacione faciat habere Willelmo de Hanyton' iiij. bonas quercus ad maeremium cum excaetis earum de dono regis. Teste ut supra. Per Robertum Walerand'.

Pro Rogero abbate Glaston'.—Cum Rogerus abbas Glaston' restitucionem habeat de abbacia sua et de omnibus temporalibus ad ipsam pertinentibus de quibus per W. Bathoniensem et Wellensem episcopum in jurium regis lesionem et dignitatis regie prejudicium fuit destitutus, mandatum est vicecomiti Somersett' et Dorsett' quod, visis litteris istis, cum omni celeritate publice clamari faciat per totam ballivam suam quod libere ematur a prefato abbate et hominibus suis et eis libere vendatur, et in aliis omnibus cum eis communicetur, sicut prius fieri consuevit, non obstante aliqua inhibicione facta vel facienda per predictum episcopum vel officialem seu archidiaconos suos, et hoc super forisfacturam regi non omittatur. Teste rege apud Geywode xiij. die Marcii.
Idem mandatum est vicecomitibus Berk', Wiltes', et Devon'.

Pro exequtoribus Henrici le Chaunberleng'.—Mandatum est Roberto de Wyleby, escaetori regis in Lindes', quod, si exequtores testamenti quondam Henrici le Chaunberleng' invenerint ei securitatem ad respondendum regi ad Scaccarium de debitis, si que idem Henricus regi debebat die quo obiit, tunc ipsos exequtores de bonis et catallis que fuerunt ipsius Henrici et occasione mortis ejusdem Henrici (sic) liberam administracionem habere permittat ad exequcionem ipsius Henrici inde faciendam. Teste ut supra.
Idem mandatum est Willelmo de Leyrton', escaetori regis in Kesteven'.

De bremiis datis.—Mandatum est Stephano Fromund, constabulario castri regis de Merleberg', quod in vivario regis de Merleberg' faciat habere Roberto Walerand viij. bremias matrices ad vivarium suum de Siston' instaurandum de dono regis. Teste rege apud Geywode xiij. die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham, custodi foreste regis de Wauberg', quod in eadem foresta faciat habere fratribus predicatoribus de Len' vij. quercus cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

Pro rege. De vinis.—Quia citra instantem Dominicam Palmarum rex diversurus est versus London' per Essex', mandatum est vicecomiti Essex' quod cum omni festinacione provideat regi de sex doliis boni vini et inde cariari faciat usque Colecestr' duo dolia, usque Coggeshale duo dolia, et usque Writele duo dolia, ponenda in celariis locorum illorum contra adventum regis ibidem. Et, cum rex sciverit custum etc. faciet ei allocari etc.
Et mandatum est Johanni de Gisorc', camerario regis London', quod de vinis que sunt in custodia sua liberet vicecomitibus London' iiijor. dolia vini carianda ex eis duo dolia usque Havering' et duo usque Waltham', sicut rex eis injunxit. Teste rege apud Walsingham xvij. die Marcii.
Postea mandatum fuit eidem Johanni quod hoc non omitteret, eciam si vina illa a celario regis Westmonasterii extrahere deberet, nisi aliunde tot dolia vini ad opus regis perquirere posset mittenda ad loca predicta. Teste etc.

Pro Ricardo Marscallo.—Rex dedit respectum Ricardo Marscallo usque a die Pasche in xv. dies de lxviij.s. iij.ob. qui ab eo exiguntur per summunicionem scaccarii de terra de Cheleberg' in comitatu Dorset', quam rex ei dedit. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod respectum illum ipsum habere faciat. Teste rege apud Thorndis xvij. die Marcii. Per ipsum regem.

Pro rege. De pannis ad aurum.—Mandatum est Eduuardo de Westmonasterio quod contra adventum regis London', qui erit die Veneris ante diem Palmarum, provideat regi de duobus pannis ad aurum et duobus pannis de Janua ad oblaciones suas inde faciendas. Et custum etc. rex ei reddi faciet. Teste rege apud Gymyngham xix. die Marcii.

De ponendo per ballium.—Henricus de Neuwerk, Eudo filius Simonis, Radulfus le Bukyde et Jeva uxor ejus, Alicia Prestewyf', capti et detenti in prisona regis Notingh' pro morte Simonis, Judei, et Lune uxoris ejus, Bonekoci filii Simonis, et Sarre sororis ipsius Bonekoci, unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Notingh' quod ponentur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Engelwode quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Sancto Edmundo iij. bonas quercus ad maeremium cum excaetis suis, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hereberto Coche.—Quia constat regi per inquisicionem, quam per Johannem le Bretun, vicecomitem Hereford', fieri fecit, quod unum mesuagium xxxjta. acre terre cum pertinenciis que Henricus Boystard, qui pro felonia quam fecit utlagatus est, ut dicitur, tenuit in Bradefeud extiterunt in manu regis per unum annum et unum diem, et quod terram illam et mesuagium tenuit de Herberto Choche, mandatum est predicto vicecomiti quod eidem Herberto de eisdem terra et mesuagio plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Norwic' xxiij. die Marcii.

Pro filiabus Ade Chebal.—Idem mandatum est eidem vicecomiti pro Matillide, Agnete, Editha et Basillia, filiabus Ade Cheballe de Suthon', de seisina eis facienda de uno mesuagio et ix. acris terre cum pertinenciis que prefatus Henricus tenuit in Bradefeud de eisdem Matillide, Agnete, Editha et Basillia. Teste ut supra.

Pro Guidone de Rupe Forti.—Quia Guido de Rupe Forti tenetur regi in pluribus debitis de tempore quo fuit custos castri regis de Muntgomery cum pertinenciis, et rex similiter tenetur ei in quibusdam debitis, ut asserit, mandatum est vicecomiti Salop' quod demandam, quam ei facit per summonicionem Scaccarii regis de debitis que regi debet, ponat in respectum usque a die Pasche proximo futuro in tres septimanas, ut tunc, audito compoto prefati Guidonis de tempore predicto, discutiatur quot et que debita regi debeat et quot et que debita rex debeat eidem Guidoni. Teste rege apud Norwic' xxiiij. die Marcii.

De ponendo per ballium.—Hugo de Theford, captus et detentus in prisona de Sancto Eadmundo pro morte Roberti de Radgrave, unde rettatus est, habet breve vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro rege. De imagine argentea.—Mandatum est Eduuardo de Westmonasterio quod pro Katerina filia regis, nuper egrotante, fieri faciat quandam imaginem argenteam ad similitudinem femine et ad magnitudinem unius duarum imaginum quarum una erigitur in anteriori parte veteris feretri Beati Edwardi apud Westmonasterium, et altera a latere ejusdem feretri. Et similiter fieri faciat festinanter quandam casulam breudatam et tunicam et dalmaticam de diaspera cum quodam aurifragio mediocri, provisurus quod hec omnia prompta sint et parata contra proximum adventum regis apud Westmonasterium ad hoc Pascha. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Willelmo Hayrun, justiciario foreste ultra Trentam, quod, cum a dilecto et fideli suo R. de Thurkilb' fuerit requisitus, faciat ei habere in foresta regis de Pikering' x. cervos (in haya de Plumpton' infra forestam regis de Engelwod' quatuor cervos cancelled) et in foresta regis de Galtric' sex damos, de dono nostro. Teste rege apud Norwic' xxvij. die Marcii.
Et mandatum est eidem quod in eadem foresta de Engelwod' faciat habere Nicholao de Hadlo tres cervos, Johanni de Wyvill' tres cervos, et Petro de Percy tres cervos, de dono regis. Teste ut supra.
Et mandatum est eidem quod abbati de Burgo faciat habere in eadem foresta de Engelwud' sex cervos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Clarendon' quod in bosco regis de Milcette, qui est infra predictam forestam, faciat habere Johanni de Brummore, vatletto Eduuardi filii regis, vij. quercus de dono regis.

Pro W. de Albiniaco.—Mandatum est escaetori regis in comitatu Wigorn' quod illos decem solidos quos cepit de terra que fuit Johannis de Kynardeleg', dum fuit in manu regis, cujus custodiam rex concessit Willelmo de Albiniaco usque ad legitimam etatem heredis predicti Johannis, habere faciat predicto Willelmo de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De roba data.—Quia Robertus, nuncius regine, retulit regi bonos rumores de convalescencia Katerine filie sue, mandatum est Rogero Cissori et Hugonie de Turri quod eidem Roberto faciant habere unam bonam robam de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanna de Greynvyle.—Quia, ut rex intellexit, Johanna de Greynvill', pro quibusdam defaltis quas fecit in curia honoris predicti, amerciata est ad xx.s. rex ei hac vice graciam volens facere specialem, mandat ballivo honoris Peverell' quod ipsam Johannam de amerciamento illo quietam esse permittat; et averia sua etc. et ballivum suum in comitatu predicto sectam, quam ipsa debet ad curiam predictam, decetero pro ea facere permittat. Teste.

De quercubus et roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Wauberg' quod in eadem foresta faciat habere priori de Bernewell' x. quercus cum escaetis suis ad fabricam ecclesie sue de Bernewell' de dono regis. Teste.
Mandatum est constabulario castri regis de Porrecestr' quod in foresta regis de Porrecestr' faciat habere Willelmo de Albiniaco et Juliane uxori ejus iij. robora ad focum suum de dono regis. Teste.

De bremiis datis.—Mandatum est ballivo regis de Clyve quod in vivario regis de Clyve faciat habere Reymundo de Beyvyle, consanguineo regis, duas matrices bremias de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ebulone de Montibus.—Rex concessit quantum ad ipsum pertinet Ebuloni de Montibus custodiam terre et heredum Johannis de Morlaund, qui de rege tenuit in capite per socagium, una cum maritagio eorundem heredum, salvo jure cujuslibet. Et mandatum est vicecomiti Essex' quod eidem Ebuloni de predicta custodia plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Norwic' xxvj. die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Wauberg' quod in eadem foresta faciat habere Johanni Blund' quinque quercus ad maeremium cum escaetis suis, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Hugoni de Goldingham, custodi foreste regis de Geytenton' quod in eadem foresta extra parcum regis faciat habere Margerie de Fer', comitisse Derb', x. quercus ubi propinquius manerio suo de Hegham capi poterunt, de dono regis. Teste rege apud Norwic' xxvij. die Marcii.

De duobus doliis vini datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis North' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Guidoni de Lezign', fratri regis, duo dolia vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbate Sancti Edmundi.—Cum rex nuper dederit respectum abbati de Sancto Edmundo usque a die Pasche in xv. dies de libertatibus quas vendicat habere per cartas regum predecessorum regis Anglie et que diu extiterunt in demanda ad Scaccarium regis, et idem abbas eundem diem habeat coram justiciariis regis de banco de placito moto coram eis inter Ricardum de Clar', comitem Glouc' et Hertford', de placito terre, rex dedit eidem abbati respectum de libertatibus predictis usque ad quindenam Sancte Trinitatis proximo future. Teste.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Fekenham quod in bosco regis de Wercwude, qui est infra metas foreste regis de Feckenham, faciat habere magistro Simoni de Wauton' quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Blitheburg' xxx die Marcii.
Mandatum est magistro Thome de Norwico, custodi del Kannoc, quod in bosco regis de Teddesle, qui est infra metas predicte foreste del Kannoc, faciat habere priori et canonicis Sancti Thome extra Stafford' sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in foresta predicta faciat habere Philippo de Sancto Maxencio, clerico suo, sex quercus cum escaetis suis ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

[m. 12.]

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet, custodi foreste regis Essex', quod in foresta regis de Hatfed' faciat habere Willelmo de Say tres damos vivos et septem damas vivas ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Framelingham ij. die Aprilis. Quia rex dedit predicto W. predictos damos et damas quando ultimo fuit in Wasconia.

Pro priorissa de Campes'.—Mandatum est eidem Ricardo quod in bosco priorisse de Campes' qui vocatur Dyam permittat eandem priorissam capere xv. quercus ad operaciones ecclesie sue de Campes'. Teste ut supra.