Close Rolls, July 1256

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1256', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 326-342. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp326-342 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, July 1256

De damis datis.—Mandatum est Ade de Periton', custodi foreste de Braden', quod in predicta foresta faciat habere Matheo Bezill' tres damos de dono regis. Teste rege apud Clarendon' ij. die Julii.

De virgis ad gurgitem Glouc'.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta regis de Dene, que est in custodia sua, faciat habere vicecomiti regis Glouc' virgas, quantum necesse fuerit, ad reparacionem unius gurgitis et dimidii de Glouc' qui sunt in custodia Mathei Bezill', custodi castri regis Glouc', sicut aliis annis fieri consuevit. Teste ut supra.

Pro exequtoribus Willelmi de Erkelawe.—Mandatum est vicecomiti Salop' quod, si executores testamenti Willelmi de Erkelawe invenerint ei sufficientem securitatem quod a die Sancti Michaelis in xv. dies coram baronibus de Scaccario reddent compotum suum pro predicto Willelmo de tempore quo fuit escaetor regis in comitatu predicto, et quod reddent regi debita, si que regi debet, tune de omnibus bonis et catallis que fuerunt ejusdem Willelmi, et que occasione mortis sue capta sunt in manum regis, liberam administracionem eisdem executoribus habere permittat ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.
Quia executores Willelmi de Erkelawe, quondam escaetoris regis in comitatu Salop', non possunt reddere compotum coram baronibus de Scaccario de custodia abbacie Salop', tunc temporis vacantis et in manu ipsius Willelmi existentis, sine presencia Henrici de Stok', clerici Henrici de Wengham, penes quem resident brevia de allocacione tangentia custodiam predictam de pachis factis in garderoba regis, qui quidem Henricus ad presens agit in partibus remotis, mandatum est eisdem baronibus quod compotum predicti Willelmi ponant in respectum usque a die Sancti Michaelis in xv. dies, ad quem diem sine dilacione audiant compotum predictum, et similiter compotum omnium aliorum escaetorum de tempore quo predictus Henricus de Wengham fuit escaetor regis, quos ad diem illum coram eis summoneri faciant ad reddendum compotum suum de tempore suo. Teste rege apud Clarendon' ij. die Julii.

Pro Guidone de Lezignan'—Cum rex recolat nuper concessisse Guidoni de Leziniaco, fratri suo, quingentas et quinquaginta marcas, quas Willelmus de Gisnay debuit duobus Judeis Norwic', et que ad regem pertinent eo quod Judei illi suspensi fuerunt et eedem quingente et quinquaginta marce ante concessionem regis dicto fratri suo inde factam atterminate fuerunt per preceptum regis ad c. solidos per annum reddendos ad Scaccarium regis, per quod idem frater regis debitum illud habere non potest, sicut rex ei concesserat, mandatum est Philippo Luvel, thesaurario suo, et justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis, quod de clarioribus debitis Judaismi regis ad regem pertinentibus, exceptis debitis Aaron filii Abrahe, Judei London', nuper defuncti, faciant habere dicto fratri regis quingentas et lta. marcas pro quingentis et lta. marcis supradictis, rescribentes regi de quibus debitis ei dictas quingentas et lta. marcas assignaverint; et rex breve suum de waranto eis inde habere faciet. Teste ut supra.

Pro Margeria de Pavylly.—Mandatum est escaetori in comitatu Wiltes' quod aliquod maneriorum quod fuit Walteri de Pavylly, nuper defuncti, in balliva sua, assignet Margerie, que fuit uxor ejusdem Walteri, tenendum per quarentenam suam donec, extensis terris et tenementis que fuerunt ejusdem Walteri, dicte Margerie dos sua inde per regem vel per alium fuerit assignata. Teste rege apud Clarendon' iij. die Julii. (Cancelled) quia aliter inferius.

Pro Johanne Pollard.—Mandatum est ballivo regis de Windes' quod Johanni Pollard, servienti regis, faciat habere liberacionem suam pro custodia porte castri regis de Windes', sicut alii ballivi regis ejusdem ville liberacionem illam ei reddere consueverunt. Et rex eam eidem ballivo allocari faciet, sicut rex eam aliis ballivis fecit allocari. Teste ut supra.

Pro Amaneuo Columbi.—Quia rex concessit per cartam suam civibus Burdegale quod habeant vina sua quieta de prisa ubicumque applicuerint in regno regis, salva tamen regi antiqua prisa sua, mandatum est Willelmo de Haselbech', camerario regis London', quod de vinis, que Amaneus Columbi, civis Burdegale, habet London', nullam prisam faciat sive pacacionem, dum tamen rex habeat antiquam et debitam prisam suam duorum doliorum. Teste rege ut supra.

Pro Roberto le Petyt.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam fieri fecit per Willelmum de Wilton', quod Walterus le Waleys, qui pro felonia quam fecit utlagatus fuit, intrusit se in unum toftum et quartam partem unius tofti cum pertinenciis in Redford' post mortem Emme de Redford tempore quo Robertus le Petyt, filius et heres predicte Emme, fuit in peregrinacione sua versus terram Jerosolem et quod toftum illud et quarta pars predicti tofti, que devenerunt ad manum regis racione felonie predicte, jure hereditario ad predictum Robertum le Petyt debent descendere, mandatum est vicecomiti Notingh' quod, si toftum illud et quarta pars predicti tofti sint in manu regis, tunc eidem Roberto plenam seisinam inde habere faciat, et, si sunt in manu alterius, tunc regi scire faciat quis ea teneat et qualiter, ut rex eidem Roberto justicie plenitudinem inde faciat exhiberi. Teste rege apud Clarendon' iiij. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Melkesham et Cippenh' quod in eadem foresta faciat habere Henrico Huse duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est Willelmo de Haselbech', camerario regis London', quod uxori Bartholomei le Bigod faciat habere unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro Radulfo filio Nicholai.—Rex de xlta. solidis, quos Fulco de Coudray regi debuit, et qui per summonicionem Scaccarii regis exiguntur a Radulfo filio Nicholai, qui habet custodiam terre et heredis predicti Fulconis de concessione regis, dedit respectum eidem Radulfo usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod respectum illum eidem Radulfo habere faciant. Teste rege apud Clar' vij. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est constabulario regis de Sancto Briavello quod in foresta regis de Dene faciat habere Mauricio filio Geraldi vij. damos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est custodi foreste regis de Cypeham quod in eadem foresta faciat habere eidem Mauricio vij. damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Salceto quod in eadem foresta faciat habere Roberto de Mares iij. damos de dono regis. Teste.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Savernak quod in bosco regis de Suthwode faciat habere Willelmo de Valenc' iiijor. quercus cum escaetis suis, ad parcum suum de Colingeburn' inde claudendum, de dono regis. Teste ut supra vij. die Julii.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Rogero le Taillur et Hugoni de Turri quod Willelmo de Walenfrey, quem rex ad instanciam Galfridi de Lezign', fratris sui, militem faciet in hoc instanti festo Assumpcionis Beate Marie, habere faciant ea que ad miliciam suam pertinent, sicut aliis novis militibus consuevimus invenire. Teste ut supra.

Pro rege. De hominibus de Basingst'.—Quia rex non intellexit quod per cartam de quietancia thelonii, quam nuper concessit probis hominibus suis de Basingstok', regi dampnum vel prejudicium generaretur, mandatum est vicecomiti Suth' quod non obstante concessione predicta capi faciat theolonium in villis regis Wintonie et Aulton' a predictis hominibus de Basingstok' de marcandisis et aliis rebus suis, sicut retroactis temporibus thelonium illud in eisdem dare consueverunt. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Den' quod in eadem foresta faciat habere Humfrido de Bohun juniori quinque damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo Heyrun.—Willelmus Hayrun, vicecomes regis Norhumbr', liberavit in garderoba regis Artaldo de Sancto Romano, custodi etc., per manum Johannis de Benton', vadleti sui, die Sabbati in crastino Translationis Beati Thome Martiris apud Clarendon' c. et viijto libras et x. solidos de catallis Roberti de Ros. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Clarendon' viij. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, senescallo foreste Essex', quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Sancta Ermina sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Petro de Nevill', custodi foreste de Rotelaund, quod in predicta foresta faciat habere A. comitisse Leic', sorori regis, sex damos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est custodi foreste de Rokingham quod in predicta foresta faciat habere eidem comitisse sex damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Feckeham quod in predicta foresta faciat habere Johanni de Burgo tres damos de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est Willelmo de Haselbech', camerario London', quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere magistro Thome de Weseham, cirugico regis, unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in eadem foresta faciat habere priori de Motesfunte tria robora de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Sancto Ermino.—Mandatum est Rogero le Taillur et Hugoni, socio suo, quod faciant habere Willelmo de Sancta Ermina unum lectum militi competentem, videlicet, culcitram, materacium et coopertorium, de dono regis, pro quodam lecto quem amisit in servicio regis in Wasconia. Teste ut supra viij. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de la Bere in comitatu Dors' quod in eadem foresta faciat habere Radulfo de Gorges vj. quercus de dono regis, nisi eas habuerit per aliud breve regis inde directum Ernaldo de Bosco, quondam justiciario foreste, per sigillum quo rex utebatur dum fuit in Wasconia. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Henricus Sparuwe, Robertus de Hyndelep' et Adam Prest, capti et detenti in prisona regis North' pro morte Ade Dantel, unde rettati sunt, habent breve vicecomiti North' quod ponantur per ballium. Teste.

De compoto prorogando.—Cum rex in brevi accessurus sit ad partes Glouc', et vicecomes regis ejusdem comitatus propter adventum regis ad partes illas termino sibi a thesaurario et baronibus de Scaccario prefixo personaliter coram eis esse non poterit ad compotum suum reddendum, mandatum est predictis thesaurario et baronibus quod loco ipsius vicecomitis clericum suum admittant ad visum ejusdem compoti faciendum et ad reddendum arreragia que idem vicecomes regi debet; et quod ponant compotum illum in respectum usque in crastinum Sancti Michaelis proximo futurum. Teste rege apud Clarendon' viij. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Wauberg' quod in eadem foresta faciat habere Roberto de Chauris, clerico regine, v. quercus cum omnibus escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

De vino gariofilato.—Cum rex et regina Scocie in brevi accessuri sint ad regem apud Wudestok', mandatum est camerario London' quod de consilio Roberti de Munpedlers, gariofilari faciat duas pipas vini albi et eas liberari faciat sine dilacione vicecomitibus regis Lond', cariandas usque Henleye versus Wudestok'. Teste ut supra.

Pro Margeria de Pavyly.—Mandatum est Willelmo de Kaune, escaetori regis Wiltes', quod permittat Margeriam, que fuit uxor Walteri de Pavilly, habere exitus manerii de Brok' quod ei assignavit usque ad quarentenam suam quousque dos sua ei fuerit assignata. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo Heyrun, justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtric faciat habere Johanni Maunsell', thesaurario Eboraci et preposito Beverlaci, x. damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Waltero filio Henrici de Middelton'.—Mandatum est Willelmo de Agoylun et sociis suis, justiciariis constitutis ad gaolam de Guldeford deliberandam die Lune proxima post Translacionem Beati Thome Martiris, quod nullam inquisicionem capiant nec judicium faciant de Waltero filio Henrici de Middelton' capto et detento in prisona regis de Guldeford, set ipsum in salva custodia vicecomiti Surr' et Sussex', cui rex super hoc scripsit, dimittant donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Clarendon' ix. die Julii.
Et mandatum est predicto vicecomiti quod ipsum in salva custodia detineat, prout de corpore suo regi respondere voluerit. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Wodest' quod de vinis regis ibidem faciant habere Henrico de Wengham unum dolium boni vini de dono regis, et illud liberent latori presentium ad opus ejusdem. Teste.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Shirewod' quod in eadem foresta faciat habere Willelmo Bardulf' tres damos de dono regis (et Petro de Monte Forti similiter tres damos de dono regis. Teste ut supra. Cancelled.)
Mandatum est custodi foreste regis Rotel' quod in eadem foresta faciat habere P. de Monte Forti iij. damos de dono regis. Teste ut supra.

[m. 6.]

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Savernak' quod in eadem foresta faciat habere uxori Henrici de Mara iij. damos de dono regis. Teste rege apud Clarendon' x. die Julii.

Pro exequtoribus Walteri Pavyly.—Mandatum est escaetori regis in comitatu Wiltes' quod, accepta securitate ab exequtoribus testamenti Walteri de Pavylly de debitis regi reddendis ad Scaccarium, si que idem Walterus regi debebat die quo obiit, tunc ipsos exequtores de bonis et catallis ipsius defuncti liberam administracionem habere permittat ad exequcionem dicti testamenti inde faciendam. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Galtriz quod in eadem foresta faciat habere priori de Novo Burgo x. quercus ad maeremium cum escaetis earum de dono regis. Teste.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Rokingham quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Gatesdon v. damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Pember' quod in predicta foresta faciat habere Ebuloni de Montibus duos damos et Matillidi de Lacy unum damum, de dono regis. Teste ut supra.

De damis ad opus regine.—Cum regina per aliquot tempus perhendinatura sit apud Merleberge, mandatum est custodi foreste de Savernak' quod permittat familiam ipsius regine capere in eadem foresta xl. vel l. vel lx. damos ad opus ipsius regine. Teste ut supra.

De equis summariis ad opus regine.—Cum regina mittat marescallum suum ad nundinas de Winchecumb' ad unum palefridum et tres equos summarios ibidem emendos ad opus predicte regine, mandatum est vicecomiti Glouc' quod predictos iiijor. equos acquietari faciat cum per predictum marescallum empti fuerint. Et cum rex sciverit custum illud ei faciet allocari. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Clive quod in predicta foresta faciat habere priori de Novo Burgo duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Gautric' quod in predicta foresta faciat habere eidem priori quatuor damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto de Stopham, custodi foreste regis de Clarendon, quod in haya de Milcette faciat habere Johanni Maunsell', thesaurario Ebor', unum standardum ad molendinum sororis sue ad ventum in Tiderleye et quinque quercus ad maeremium cum escaetis earum ad molendinum illud perficiendum, de dono regis. Teste rege apud Clarend'x. die Julii.

Pro rege. De denariis levandis.—Cum rex nuper preceperit vicecomiti Sumers' quod sine dilacione levari faceret lta. marcas, ad quas Bathoniensis et Wellensis episcopus nuper ammerciatus fuit pro transgressione versus abbatem Glaston', ita quod eas haberet in garderoba regis infra xv. dies post festum Sancti Johannis Baptiste proximo preteritum, et rex jam receperit in responsis quod returnum brevis regis inde sibi directa habere fecit ballivis libertatis ejusdem episcopi, qui execucionem dicti returni minime fecerunt, mandatum est predicto vicecomiti quod non omittat propter libertatem illam quin ipsam ingrediatur et dictas la. marcas de catallis et terris predicti episcopi in balliva sua cum festinacione levari faciat, ita quod eas habeat in garderoba regis citra instans festum Beate Margarete Virginis, liberandas Artaldo etc. Et, cum eas ibi liberaverit, rex eas ei faciet allocari. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in eadem foresta faciat habere Fratribus Predicatoribus de Wilton' vij. quercus cum escaetis ad maeremium, de dono regis, ubi competentius capi possunt ad opus eorum propter cariagium. Teste ut supra.

De prisone custodiendo.—Mandatum est custodi gaole de Neugate quod quendam prisonem rettatum de latrocinio, quem Ebulo Genevr' ei liberabit per preceptum regis, recipiat et salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste.
Et mandatum est eidem Ebuloni quod prisonem illum eidem custodi liberet custodiendum sicut predictum est. Teste ut supra x. die Julii.

De quibusdam ornamentis episcopalibus mittendis in Hispanniam.—Mandatum est Philippo Lovel, thesaurario, et Eduuardo de Westmonasterio quod id quod Johannes Maunsell' eis dicet ex parte regis de quibusdam ornamentis episcopalibus emendis et transmittendis in Hispanniam sine dilacione faciant, et cum rex sciverit custum eorundem, breve suum de Liberate inde eis fieri faciet. Teste ut supra.

De cervis et damis capiendis.—Rex mittit Ricardum de Caundovr' et Willelmum de Caundovr', venatores suos, ad capiendum ad opus regis quinque cervos in foresta regis de Menedep'; et mandatum est W. de Plessetis, custodi predicte foreste, quod ipsos ad hoc admittat. Teste rege apud Clarendon' x. die Julii.
Rex mittit Willelmum Lovel et Henricum de Candovr', venatores suos, ad capiendum in foresta regis de Selewode xij. damos ad opus regis; et mandatum est custodi ejusdem foreste quod ipsos ad hoc admittat. Teste ut supra.

Pro rege. De denariis liberandis uni de familia regis.—Mandatum est vicecomiti Noting' et Derb' quod sine dilacione provideat quod promptas habeat apud Derb' per iij. dies ante incepcionem nundinarum Derb' lx. marcas, liberandas ibidem uni ex familia regis quem rex illuc ad eundem diem mittet, ad faciendum inde quod rex ei signabit. Et hoc nullatenus omittat, sicut indempnitatem regis et corpus proprium diligit, quia rex denarios illos faciet illi allocari. Teste.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Salop' et Staff' de lxta. marcis providendis et liberandis uni de familia regis, quem rex missurus est ad nundinas Salop'. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Cette quod in eadem foresta faciat habere priorisse de Aumbrebir' iij. bona robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra apud Aumbrebr' xj. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Rokingham quod in predicta foresta faciat habere priori de Hurle duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Hugoni de Goldingham, custodi foreste regis inter pontes Oxon' et Stanford', quod faciat habere Willelmo le Bretun, Simoni de Thorp', Galfrido de Leuekenor' et Nicholao de Rumes', justiciariis regis ad placita foreste, quatuor damos de dono regis, videlicet, cuilibet eorum unum damum. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Blakemor' quod in eadem foresta faciat habere Elye de Rabayne tres damos de dono regis. Teste rege apud Poterne xij. die Julii.
Mandatum est Ade de Periton', custodi foreste de Braden', quod in eadem foresta faciat habere Henrico de Wengham' iiijor. damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Brehull' quod in eadem foresta faciat habere Henrico filio R. comitis Cornub' quinque damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Rokingham quod in eadem foresta faciat habere Reginaldo de Plessetis duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Selewode quod in eadem foresta faciat habere Matillidi uxori Johannis filii Alani unum damum de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto de Stopham, ballivo regis de Clarendon', quod in balliva sua faciat habere abbatisse de Wilton' xij. bonas quercus, videlicet, vj. quercus in foresta de Graveling' et vj. quercus in foresta de Milcet', cum omnibus escaetis suis, ad maeremium et ad cindulas inde faciendas ad domos suas, quas rex dirutas vidit, inde reparandas et cooperiendas, de dono regis. Teste.

Pro rege. Depannis ad aurum.—Mandatum est Philippo Luvel et Eduuardo de Westmonasterio quod sine dilacione mittant in garderobam regis xij. pannos ad aurum et xviij. pannos de aresta ad oblaciones regis inde faciendas in itinere suo. Et, cum rex sciverit custum eorundem, faciet eis habere inde breve suum de Liberate. Teste rege apud Poterne xij. die Julii.
Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni socio suo, quod, statim visis litteris istis, mittant in garderobam regis xij. pannos ad aurum et xviij. pannos de aresta ad oblaciones regis inde faciendas in itinere suo. Rex enim illud idem mandat Philippo Lovel et Eduuardo de Westmonasterio. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Radulfus le Fevre, captus et detentus in prisona regis Salebir' pro morte Johannis filii Roberti unde rettatus est, habet breve vicecomiti Wiltes' quod ponatur per ballium. Teste.
Willelmus Wyxy, captus et detentus in eadem prisona pro morte Nicholai filii Ranulfi unde rettatus est, habet consimile breve regis. Teste.
Nicholaus le Fevre de Syndlesham, captus etc. in prisona regis de Sunninges pro morte cujusdam hominis ignoti unde rettatus est, habet breve vicecomiti Berk' quod ponatur per ballium. Teste.
Simon Talun, Johannes filius Gode, Serlo de Lutle, Lucas de Ponte, Rogerus le Bercher, Osbertus Dole, Henricus le Mercer, Johannes le Folur et Thomas de Wysle, capti etc. in eadem prisona pro morte Walteri le Someter unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Berk' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Johanni de Plesset', comiti Warr', et Hugoni le Fraunceys, quod in forestis regis de Melkesham et Cippeham et in parco regis de Divisis capiant ad opus regis lta. damos. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Walterus Grey, captus etc. in prisona de Laumburn' pro morte Alani filii Ade unde rettatus est, habet breve vicecomiti Berk' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Bristoll' xvj. die Julii.

Pro Willelmo de Sancto Leodegario.—Cum rex dudum concesserit Willelmo de Sancto Leodegario terram que fuit Willelmi de Sancto Leodegario, Normanni, in Waldis in comitatu North', si rex eam recuperare posset, et rex jam in curia sua per consideracionem ejusdem curie recuperaverit versus Philippum filium Roberti seisinam suam de una roda terre cum pertinenciis de predicta terra in escaetam suam de terris predicti Normanni pro defectu ejusdem Philippi, mandatum est vicecomiti Norhampton' quod eidem Willelmo de Sancto Leodegario de predicta roda terre cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Melkesham quod in eadem foresta faciat habere Elye de Rabayne x. quercus cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Dene quod in predicta foresta faciat habere Fratribus Predicatoribus Bristoll' quinque quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis, ubi commodius ad opus eorum fieri poterit, de dono regis. Teste rege apud Bristoll' xvij. die Julii.
Mandatum est eidem custodi quod in predicta foresta faciat habere Fratribus Minoribus Bristoll' quinque quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis, ubi commodius ad opus ipsorum fieri poterit, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in eadem foresta faciat habere Ricardo de Ripariis duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De dolis vini datis.—Mandatum est ballivis Bristoll' quod de tribus doliis vini, que ipsi et alii probi homines ville sue pridie regi dederunt, faciant habere Guiberto de Rue unum dolium et aliud dolium uxori Nicholai de Sancto Mauro, et tercium dolium uxori Radulfi de Bakepuz, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Mauricio de Berkel'.—Quia rex dudum talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Glouc' quod Mauricio de Berkel' faciat habere racionabile talliagium suum de tenentibus suis in manerio suo de Berkel', si aliquando fuerit dominicum regis vel predecessorum suum regum Anglie et hucusque talliari consueverit quando rex alias fecit dominica sua talliare. Teste rege apud Glouc' xix. die Julii.

De ponendo per ballium.—Thomas filius Michaelis de Bradefeld' et Johannes de Ixewurthe, capti et detenti in prisona regis de Sancto Edmundo pro morte Willelmi de Bradel' unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Suff' quod ponantur per ballium.

De expensis regis apud Bristoll'.—Cum rex nuper esset apud Bristoll' ad custum Eduuardi filii sui per iiijor. dies, expense hospicii regis ibidem per dictos iiijor. dies attingebant usque ad xxxiiij. libras ix. solidos j. denarium et vij. dolia vini, que omnia rex per Galfridum de Cauz, constabularium dicti Eduuardi de Bristoll', fecit aquietari. Et mandatum Galfrido de Langel' et aliis senescallis predicti Eduuardi quod eidem constabulario xxxiiij. libras ixs. jd. et vij. dolia vini predicta allocent. Teste rege apud Glouc' xix. die Julii.

De dolio vini dato.—Mandatum est Willelmo de Haselbech' quod de vinis que cepit ad opus regis sine dilacione faciat habere W. sacriste Westmonasterii unum dolium vini ad celebracionem Divinorum in ecclesia Westmonasterii de dono regis. Teste rege apud Glouc' xx. die Julii.

De quibusdam empcionibus faciendis.—Rex mittit magistrum Paulinum de Bampton', emptorem suum, ad quasdam empciones faciendas ad opus regis in instantibus nundinis de Derb', et rex mandat vicecomiti Not' et Derb' districte precipiendo quod eidem Paulino ad dictas empciones commode faciendas in propria persona sua assistat et per se et suos auxilium et consilium ei ad hoc efficaciter impendat prout ab eo fuerit requisitus, et de lx. marcis, de quibus habendis ibidem tercio die ante incepcionem dictarum nundinarum rex breve suum ei direxit, dictas empciones per visum et testimonium dicti Paulini acquietet, significans regi aperte et distincte sub sigillo suo et sigillo dicti Paulini per aliquem de suis quantum ad hoc posuerit, et rex illud faciet allocari. Teste ut supra.

(fn. 1) Eodem modo rex mittit magistrum H. emptorem, suum, ad nundinas Salopie, et mandatum est vicecomiti Salop' etc., hoc addito quod averia que ibi empta fuerint fugari faciat usque Wodest'. Teste etc.

De prisonibus custodiendis.—Quia rex providit ad presens quod omnes prisones quos Ricardus de Muntfichet, custos foreste regis Essex', cepit et capi et (sic) faciet pro transgressione predicte foreste, custodiantur in prisona regis de Flete donec rex aliter inde ordinaverit, mandatum est eidem Ricardo quod omnes prisones predictos liberari faciat custodi ejusdem gaole custodiendos sicut predictum est. Teste ut supra.
Et mandatum est custodi predicte gaole quod prisones illos recipiat salvo custodiendos, sicut predictum est. Teste rege apud Glouc' xx. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bradene quod in eadem foresta faciat habere F. Londoniensi episcopo vj. damos de dono regis. Teste ut supra.

De maeremio et virgis ad gurgitem de Rodleg'.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta regis de Den' faciat habere magistro Johanni, cementario regis, virgas et maeremium ad reparacionem unius gurgitis regis et dimidii de Rodleg', qui sunt in custodia predicti Johannis, sicut hucusque fieri consuevit. Teste rege apud Glouc' xxij. die Julii. Per Walterum de Merton.

Pro magistro milicie Templi.—Mandatum est Hugoni de Goldingh', senescallo foreste regis inter pontes Oxonie et Staunf', quod in foresta regis de Rokingh' faciat habere fratri Rocelino, magistro milicie Templi in Anglia, x. damos quos in foresta regis singulis annis habere consuevit per cartam domini J. regis, patris regis, ad capitulum suum tenendum. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Cett' quod in eadem foresta faciat habere Andree priori Sancti Suithuni Wintonie iij. damos de dono regis. Teste rege apud Glouc' xxij. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Axiholt quod in eadem foresta faciat habere Alano, rectori ecclesie de Aldebir', domini Pape subdiacono, ij. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Wauberg' quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Thurk' quinque damos de dono regis. Teste ut supra.

De capriolis capiendis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta regis de Den' sine dilacione capi faciat iiijor. capriolos, ita quod rex eos promptos habeat apud Sanctum Briavellum hac instanti die Jovis proxima post festum Sancti Jacobi Apostoli. Teste rege apud Glouc' xxij. die Julii.

Pro abbate de Burgo.—Quia abbas de Burgo Sancti Petri nondum plene habuit decimam ferarum ad opus regis captarum anno preterito et presenti in boscis et forestis regis in comitatu Norhamp', et eciam quasdam feras quas rex nuper ei dedit in eundo cum Rogero de Thurk' ad officium justiciarii exequendum in partibus borealibus nondum habuit, rex concessit eidem abbati x. damos in foresta regis de Geytenton' de dono regis. Et mandatum est Hugoni de Goldingh', senescallo foreste regis inter pontes Oxon' et Stanf', quod eidem abbati ad damos illos capiendos consilium et auxilium impendat, et jura et libertates ejusdem abbatis in balliva sua protegat et conservet, et non sustineat quod ei per aliquem de suis in balliva sua existentibus dampnum vel prejudicium inferatur. Teste ut supra.

Pro Mauricio de Berkel'.—Rex pro honoribus et curialitatibus quas Mauricius de Berkel' nuper fecit regi in transeundo per patriam suam versus Glouc' perdonavit hominibus ejusdem Mauricii de Berk' et Radeclive transgressionem mercatorum et mensurarum earundem villarum ad regem pertinentem occasione transitus regis per partes illas. Et mandatum est constabulario Bristoll' quod ipsos inde quietos esse faciat. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est custodi warenne regis de Corf' quod in eadem warenna faciat habere Elye de Rabbayne duos cervos de dono regis. Teste regis apud Glouc' xxij. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Saucey quod in eadem foresta faciat habere magistro Roberto, coco Johanne uxoris Willelmi de Valenc', iiij. quercus ad maeremium de dono regis. Teste.

De cervis datis.—Mandatum est custodi Longe Foreste regis quod in eadem foresta faciat habere Imberto de Muntferraunt duos cervos de dono regis. Teste rege ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Whitlewode quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Breuse iij. damos de dono regis. Teste rege apud Teukebir' xxiiij. die Julii.

De cervis datis.—Mandatum est senescallo foreste regis in comitatu Salop' quod in eadem foresta faciat habere Hugoni de Clifford ij. cervos de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Selewode quod in eadem foresta faciat habere Henrico de Bretton' iiij. damos de dono regis. Teste rege apud Glouc' xxiiij. die Julii.

Pro Alexandro de Monte Forti.—Quia Alexander de Monte Forti, quem Willelmus filius Galfridi et Rogerus filius Willelmi appellant coram Gilberto de Preston' et sociis suis, justiciariis itinerantibus in comitatu Somersett', de morte Willelmi Wympel ut de precepto invenit regi Willelmum de Clar', Robertum Waler', Robertum de Glaston', Willelmum de Ebroic' Walterum de Scotenny, Robertum de Meysy et Nicholaum de Len',qui ipsum Alexandrum manuceperunt habere coram predictis justiciariis ad standum inde recto quando secundum consuetudinem regni regis juri stare debebit, mandatum est predictis justiciariis quod per eandem manucapcionem ipsum Alexandrum in pace dimittant donec factum predicte mortis secundum legem et consuetudinem ejusdem regni regis attingatur. Teste ut supra. Per ipsum regem apud Teukesbir'.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Cipham quod in eadem foresta faciat habere Galfrido Gacelyn iij. damos.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta regis de Den' faciat habere Fratribus Predicatoribus Glouc' quinque quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste.
Eodem modo mandatum est custodi foreste regis de Gillingh' de v. quercubus ad maeremium cum escaetis earum ad opus eorundem fratrum de dono regis. Teste.

De damis datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta regis de Dene faciat habere Matheo Bezill' quatuor damos de dono regis, et eidem sit in auxilium et consilium ad ipsos capiendos. Teste rege apud Glouc' xxv. die Julii.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in eadem foresta faciat habere eidem Matheo sex damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario regis de Sancto Briavello quod in foresta regis de Den', que est in custodia sua, faciat habere magistro J. de Glouc', cementario regis, vque. quercus ad maeremium de dono regis. Teste.

[m. 5.]

Pro Johanne de Frethorn'.—Cum rex dudum concesserit Johanni de Frethorn' quod per totam forestam regis de Windes' fugare possit vulpem, leporem, tessonem et catum, excepto mense vetito, et eos capere et asportare sine impedimento regis vel heredum suorum, justiciariorum vel aliorum ballivorum regis foreste, dummodo nullam caperet de grossis feris regis, mandatum est Willelmo le Bretun et sociis suis, justiciariis itinerantibus ad placita foreste, quod ipsum Johannem propter hoc non occasionent vel occasionari permittant. Teste rege apud Glouc' xxiiij. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Den' quod in eadem foresta faciat habere Mauricio de Berk' iij. damos de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Wodest' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Galfrido de Lezign' unum dolium vini de dono regis. Teste.

De quercu data.—Mandatum est custodi foreste regis de Den' quod in eadem foresta faciat habere W. de Sancto Ermino unam quercum de dono regis. Teste.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham quod in foresta regis de Rokingh' faciat habere Roberto de Fer', filio comitis de Fer', iiij. damos de dono regis. Teste.

Pro comitissa Leic'.—Mandatum est Philippo Lovel, thesaurario regis, quod omnes denarios quos R. le Bigod, comes Norf', et comitissa Linc', et alii coheredes Walteri, quondam comitis Marscalli, regi debent per annum ad Scaccarium, recipi et reservari faciat ad opus A. comitisse Leyc', sororis regis, et denarios illos ei persolvi faciat nomine regis pro arreragiis debitorum que rex ei debet pro dote sua, unde rex est plegius, ita quod denarii illi non convertantur in alios usus occasione alicujus mandati regis quousque predicte comitisse Leic' inde fuerit satisfactum; et taliter se habeat in hac parte quod rex et predicta comitissa Leic' defectum solucionis predicte eidem comitisse debite eidem Philippo nequeant imputare; et pacacionem quam predicti comes et comitissa Linc' et alii coeheredes (sic) sui predicti decetero fecerint ad Scaccarium regis pro debitis predictis eis de termino in terminum allocari faciat. Teste ut supra.

Et mandatum est predicto comiti Norf' quod illas cc. marcas, quas solvere tenetur ad Scaccarium regis per annum pro arreragiis debitorum suorum atterminatis ad idem Scaccarium, decetero persolvi faciat predicte comitisse Leic' in partem solucionis annue in qua rex ei tenetur pro dote sua ipsam contingente de hereditate Marscallorum, vel easdem cc. marcas soluat ad scaccarium predictum ad opus ejusdem comitisse Leic', et rex denarios illos ei allocari faciet de termino in terminum prout (fn. 2) illos solverit. Teste rege apud Glouc' xxvij. die Julii.
Et mandatum est comitisse Linc' quod omnes denarios quos debet ad Scaccarium regis per annum pro porcione ipsam contingente de hereditate Walteri, quondam comitis Marscalli, pro dote A. comitisse Leic', unde rex plegius est, sine dilacione persolvi faciat ad Scaccarium regis ad opus predicte comitisse Leic', et cum denarios illos ibidem persolverit, rex ei plenam allocacionem inde fieri faciet eidem prout rex Philippo Lovel, thesaurario, plenius mandat. Teste.

De quodam rogo faciendo.—Mandatum custodi foreste regis de Cett' quod in eadem foresta faciat habere Stephano Fromund, constabulario regis de Merleberg', buscam ad quendam rogum inde faciendum ad operaciones castrorum regis de Merleberg' et Luttegar'. Teste rege apud Glouc' xxvij. die Julii.

De truncis datis.—Mandatum est Johanni de Haneberg' et Petro de Leg', custodibus manerii regis de Wodest', quod in parco regis de Wodestok' faciant habere Henrico de Wengh' duos truncos de quercubus, ad bordos inde secandos ad reparacionem domorum suarum de Haneberg', de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni Cissori quod sine dilacione faciant habere Petro le Barber unam robam bonam de dono regis. Teste rege apud Flexleg' xxvij. die Julii.

Pro Waltero Giffard.—Mandatum est Roberto Waler', constabulario castri regis de Sancto Briavello, quod permittat magistrum Walterum Giffard, rectorem ecclesie de Nova Landa, habere racionabile estoverium suum in foresta regis de Den' et alia de jure spectancia ad ecclesiam predictam, sicut ipse habere debet et antecessores sui hucusque habere consueverunt in foresta predicta. Teste rege apud Sanctum Briavellum xxviij. die Julii.

Pro abbate Glouc'.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta regis de Den' faciat habere abbati Sancti Petri Glouc' duos damos pro arreragiis damorum hac vice in adventu regis usque Sanctum Briavellum et alias captorum ad opus regis in eadem foresta, et decetero faciat habere eidem abbati decimam ferarum captarum in eadem foresta sicut illam habere debet et habere consuevit, ut rex intellexit. Teste rege apud Sanctum Briavellum xxviij. die Julii.

De quodam deliberando a prisona.—Mandatum est eidem constabulario quod, si Gilbertus Pathard, pauper, captus et detentus in prisona regis de Sancto Briavello pro transgressione foreste, fecerit ipsum constabularium securum per fidem suam, quia pauper est, nisi alios plegios invenire possit, quod decetero nullam faciet transgressionem in forestis regis, tunc ipsum Gilbertum a prisona qua detinetur deliberari faciat et quietum abire permittat quo voluerit. Teste.

De damis datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta regis de Den' faciat habere Isabelle, uxori Johannis de Monemuth, v. damos de dono regis. Teste rege apud Ros xxix. die Julii.
Mandatum est Ade de Periton', custodi foreste regis de Braden', quod in eadem foresta faciat habere Henrico de Malo Lacu duos damos de dono regis. Teste rege apud Hereford' xxx. die Julii.

De quercubus ad operaciones castri de Divisis.—Mandatum est custodi foreste regis de Cipham quod in eadem foresta faciat habere J. de Plesset', comiti Warr', custodi castri regis de Divisis, xx. quercus ad maeremium cum escaetis earum ad operaciones predicti castri. Teste rege apud Hereford' xxx. die Julii.

De ponendo per ballium.—Philippus de Fraunkel', captus et detentus in prisona regis Wigorn' pro morte Susanne filie Emeline unde appellatus est, habet breve regis vicecomiti Wigorn' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ade de Periton', custodi foreste regis de Braden', quod in eadem foresta faciat habere Roberto Tregoz iij. damos vivos et viij. damas vivas ad quendam parcum suum inde restaurandum, de dono regis, quos rex ei dedit ultimo cum esset in Wasconia. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est custodi forestarum de Cipham et Melkesham pro predicto Roberto de tribus damis masculis vivis et septem aliis damis vivis habendis in forestis predictis de dono regis, quos etc. ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi predictarum forestarum quod in eisdem forestis faciat habere eidem Roberto vj. quercus, videlicet, iij. quercus in foresta de Melkesham et iij. quercus in foresta de Cipham, de dono regis, quos etc. ut supra. Teste rege apud Hereford' xxx. die Julii.

De cervis capiendis.—Licet rex mandaverit Johanni de Lessinton' quod caperet ad opus regis in foresta regis de Shirewod' lx. damos; quia rex tamen intellexit quod tot ibidem ad presens capi non possunt, mandatum est eidem Johanni quod xxxta damos ibidem capi faciat et loco aliorum xxxta. damorum capi faciat in eadem foresta xxxta. cervos, et tam damos quam cervos ipsos liberari faciat vicecomiti regis Noting', attornandos et cariandos contra instans festum Beati Edwardi apud Westmonasterium. Teste ut supra.
Et mandatum est Ade de Everingham, custodi etc., quod cervos et damos predictos ipsum in eadem foresta capere permittat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod captis lxta. damis et x. cervis in foresta regis de Dene, quos rex ad opus suum in eadem foresta per venatores suos capi contra instans festum Assumpcionis Beate Marie precepit, habere faciat Rogero de Mortuo Mari quinque damos et x. damas vivas in predicta foresta, ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Wodest' quod de vinis regis faciant habere Guidoni de Lezign' unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. In margin.
  • 2. pro in MS.