BHO

Brief notes of occurrences under Henry VI and Edward IV

Pages 148-163

Three Fifteenth-Century Chronicles With Historical Memoranda By John Stowe. Originally published by Camden Society, London, 1880.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:

Brief Notes of Occurrences Under Henry vi. and Edward iv., From MS. Lambeth, 448.

1307. Coronacio Regis Edwardi Carnarvan apud Westmonasterium 14 Kal. Decembris, qui duxit Isabellam Regis Francie filiam.

[This is the first of a series of chronological notes of which almost all prior to Henry VI. are here omitted, being destitute of historical value.]

1390. Mulier apud Cok in Le Chepe erat combusta et ij pandoxatores sine reatu et immunes suspensi.

1409. Filii Regis verberati in Estchepe.

1411. The gold coyne alayed.

1412. Dominus Cobham arestatus et fracto carcere fugit.

1413. Coronacio Henrici Vti Regis apud Westmonasterium ix die Aprilis, dominica in Passione Domini, in magno frigore et gelu, &c. Et insurrectis Domini de Holdcastel domini de Cobham.

1422. Henricus Vjus Rex qui incepit regnare primo die Septembris Anno Domini 1422, ille existens infra (?) (fn. 1) iij quarter' anni ætatis. Hic incepit Newgate edificari.

1423. Dominus Johannes Mortemer suspensus.

1425. Contentio inter London' et episcopum Wynton'.

1426. Hic factus fuit episcopus Wynton' cardinalis.

1429. Coronatio Henrici vjti Regis apud Westmonasterium.

1430. Jak Scharp erat tractus et suspensus propter insurrexionem.

1431. Coronatio Regis nostri Angliæ apud Parisium.

1432. Concilium generale apud Baysle, et stella comata visa per xv dies.

1433. Gelu magnum et pestilentia magna.

1435. Dux Burgundie obsedebat Calisiam.

1436. Dux Burgundie fugit et ejus obsidium erat combustum.

1437. Pons lapideus London' fregit et cecidit in Tamisiam.

1441. Domina Elinora Cobham egit publicam penitentiam London', et quedam phitonissa et incantatrix combusta.

1444. Campanile de Waltam crematum est.

1445. Campanile Sancti Pauli, London', cremavit ab hora tercia post nonam usque ad horam novenam in vigilia Purificationis, et Coronacio Margarete Regine.

1446. Interfectio ducis Glowcestrie apud Bury, et quinque homines suspensi et tamen non mortui.

1449. Dux Suffolchie captus in mari et interfectus, et Normannia perdita. Communitas Cancie insurrexit.

1450. Gasconia et Gyan perdite erant.

1452. Dux Eboracensis cepit campum in Xlma añ (?) in Blakheth in Cancia contra ducem de Somershet.

1453. In festo Sancti Edwardi Regis, id est iij° idus Octobris, natus erat Edwardus princeps, filius Regis Henrici vjti et Margarete Regine, apud Westmonasterium.

1455. xj kl. Junii dux de Somersheth et plures alii interfecti sunt apud Sanctum Albanum.

1456. xiij° die mensis Novembris, dominus Egremond aufugit extra Nugate, Lond', qui incarceratus erat pro pace conservanda et obligatus per se et per alios erga certos dominos in xvij mill' marc..

Memorandum quod anno Domini m.cccc.xlvj vel xlvij, et anno regni Regis Henrici vjti xxv°, circa festum Purificationis Beate Marie, erat parliamentum apud Bury tentum, ubi Rex erat vigilatus et protectus qualibet nocte et die illuc veniens ubicumque jacuit, apud Royston, Cantebr', Novum Mercatum, et apud Sanctum Edmundum, quasi cum lxta milibus hominum et villanis, ad excita tionem et concilium domini Pole ducis tunc tempore Suffolchie, pre timore domini Umfray ducis Glowcestrie Regis avunculi, qui, nichil malum cogitans vel suspicans, venit a Wallia juxta præceptum Regis ad parliamentum predictum ut haberet benevolentiam et gratiam Regis pro domina Elienora uxore sua, ut dictum erat, in Wallia inclusa et incarcerata. Verumtamen ad presentiam Regis venire minime potuit, nec cum eo loqui, sed clam missis a latere Regis, ut dicitur, ad eundem decem quibsdam dominis secreto in camera ejus, ubi quid extiti ei dictum vel factum, diversi diversa suspicantur et dicunt; sed sine dubio post recessum dominorum ab eo taliter infirmabatur quod nullo modo ultra iij dies vivere (fn. 2) potuit, nulla tamen lesione corporali exterius apparente; quo mortuo et apud Babwelle inter Fratres Minores ibidem vise erant a diversis hominibus stelle mirabiles et cometa etc.; unde postea plura propterea contingebant inconvenientia &c. Nam eo tempore erant quinque homines suspensi et tamen non mortui.

1448. Tempore quadragesimali visa est stella comata a pluribus in Occidente, id est, ante Annunciationem Beate Marie.

1449. Item in festo Sancti Georgii, feria iiij (fn. 2) contingenti, extitit terremotus in mane parum ante horam quartam, que duravit quasi per spacium unius Ave Maria.

1449. Dominus Johannes Say erat tractus per quendam capitaneum de Kent qui insurrexit cum multis de Cancia et intravit London' cum manu forti, nullo ei in primis resistente vel contradicente; cui tradite erant claves cititatis London' per majorem et vicecomites et aldermannos; qui capitaneus decollavit predictum dominum Johannem Say in medio in le Chepe et spoliavit quendam divitem vocatum Mampace, (fn. 3) et pompose p . . . . . (fn. 4) Set hoc considerans Dominus Schalys, London' existens, timens ne destrueret civitatem et plura et alia mala faceret, fortiter cum pluribus contra eum pugnavit; et statim venerunt plures de curialibus et Fletestrete architenentes, et de civitate sufficientes, pugnantes cum eodem domino contra Cansientes, (fn. 5) qui fugarunt dictum capitaneum cum exercitu suo ultra pontem Londonie cum magno conflictu ex utraque parte quasi per magnam partem noctis ejusdem diei; qui capita[ne] us et qui cum eo erantcombusserunt pontem London', unde plures erant submersi et interfecti ex utraque parte, inter quos quidam nobilis Matheus Goo (fn. 6) interfectus erat et honorifice sepelitur apud Fratres Carlemitarum (fn. 7) ibidem per capellam Beate Marie in choro et Allexander Aysac'(?), &c.

1449. Hoc anno Dominus Willelmus Asku episcopus Salisberiensis et Episcopus Cestrie (fn. 8) interfecti ernat; Episcopus Wygornie, Episcopus Lincolnie [et Episcopus Londonie] (fn. 9) moriebantur; ac etiam Dominus Thomas Langton Episcopus de Batho [S[anct]i David], (fn. 10) cancellarius Cantebrigie et episcopus Carletensis, et duo notabiles et famosi doctores, magister Gylbertus, et magister Cote, doctor, mortui sunt.

(fn. 11) Anno Domini m°cccc.liiij° apud Royston, ut fide digni dixerunt et audierunt quod necessitate cogente propter inopiam (fn. 12) pecuniarum quidam argicultor firmarius vendidit x quarteris frumenti pro xxs., hoc est j cumb pro xij d. et j quarterium brasii pro xvij d.

1455. Hoc anno, feria quinta ante festum Pentecostes, id est, xxij° die mensis Majj, venit Dominus Ricardus Dux Eboracensis cum filio suo comite de Marche, Domino de Cromwell et alij plures cum magno exercitu, ac etiam Dux Northfolchiæ et Dominus Bowcer comes de Hyu cum eo et unanimi concensu, ad fortificandum predictum Ducem Eboracensem contra Ducem de Somershed, eorum capitalem adversarium, ad concilium domini Regis versus Leycester. Set omnes isti irruerunt super predictum Ducem de Somershed cum manu magna armata tunc cum rege apud Sanctum Albanum existentem; et ibi in magno conflictu interfecti fuerunt antedictus Dux de Somershed et comes Northhumbrorum, Percy nomine, et Dominus de Clyfford, Willelmus Cotton, armiger, et Dux de Bokyngham lesus et plures alij de chevelria quasi xla ibi graviter erant vulnerati. Et episcopus de Carlhyll, filius dicti comitis de Northhumbyrland, erat spoliatus omnibus bonis suis, tam in equis, jocalibus, familia sua et etiam a capa sua relictus erat solus tantum in rocheto fugiens pedester usque ad Islam, &c.

1456. Stella comata visa erat in occidente quasi per quindenam ante festum S[anct]i Johannis Baptiste et post, que extendebat radium globosum sursum in ayerem usque firmamentum ad longitudinem unius lancee quo ad visum, &c.

1456. Feria secunda in vigilia Sancti Thome Apostoli in mense Decembris per quarterium unius hore ante horam tertiam post mediam noctem erat terre-motus magnus ex quo plures audientes et sensientes (fn. 13) erant exterriti; qui duravit per spacium dimidii unius Ave Maria.

1457. Quinto Kalendas Septembris, die Dominica super B contingente, circa horam quartam in mane venerunt Francigene et pirate et inimici cum magna multitudine, quasi xv. milia hominum, cum navibus, et applicuerunt ad villam de Sandwych, a Cantuaria vij miliariis distantem, quorum vij milia exierunt per ij vel tria miliaria in patriam ibi custodientes et defendentes predictam villam quousque alii socii eorum, magna multitudo, intraverunt villam de Sandwych et interfecrunt ballivos (fn. 14) et ministros sive rectores ville et plures alios divites in patria, et spoliaverunt totam villam omnibus jocalibus et bonis inibi inventis per totam illam diem dominicam usque ad noctem, cariando cum bigis et waynis ad naves suas in mare; et abduxerunt secum plures divites et uxores atque mulieres alias; et fugerunt, relicta predicta villa in magna paupertate et miseria. Et eodem tempore ceperunt duas galeas diversis mercimoniis onustas qui (sic) proposuerunt venisse ad Londonias et ad nundinas de Stebrigge, sed omnibus gubernantibus illas interfectis et in mare projectis, illas galleas secum asportaverunt.

Anno Domini m.cccc.lix° et anno regni Regis Henrici vjti xxxviij°, mense Julii, venerunt comes de Warwyk, comes de March et comes de Salisbery, quia cum prius venissent ad Northampton et audito quod Rex erat presens clam fugierunt a[d] mare quousque &c. et tunc venerunt a Calissia de ultra mare ad Sandwych in Canciam, cum magno exercitu in London', et honorifice erant ibidem recepti, tam a domino Archiepiscopo Cantuariensi, episcopis Eliensi et Excestrensi, et aliis pluribus; unde in adventu eorum dominus Schal' et alii existentes in Turri London' sagittabant fundibila (sic) extra Turrim ad eos, sed nemini nocuerunt. Et predictus comed de Warwyk assignavit quemdam armigerum validum cum sufficienti adjutorio ad custodiam predicti (sic) Turris ne inclusi exirent; sed cum predictus armiger navigaret sub muris Turris statim erat captus ab eis et membratim confractus &c. Unde, predictis dominis in intinere suo as Regem tunc apud Northamton existentem progredientibus, cum ij legatis qui excommunicarunt certos dominos, contigit quod omnes venerunt ad exercitum Regis x°. dies mensis Julii ejusdem anni, et Eboracensis dux cum alio magno exercitu ibidem erat, ut creditur, fere c.ml; et in conflictu facto die Mercurii ab hora iiija usque ad horam vjam interfecti erant dominus Umfridus dux Bokyngham et dominus Beemond, dominus Scherwysbery et plures alii. Dominus Egrimond et episcopus Hertfordensis decapitatus (sic); et postea dominus Scal' exiens extra Turrim Londoniarum captus erat in Tamysia et interfectus, et plures alii ibidem incarcerati.

Anno Domini m°.cccc.lx, iij die et iiijto ante festum Sancte Camd. Soc. Katerine, tanta inundanica aquarum effluxit in comitatibus Huntyndon et Cantebr' et Northefolchie et in Insula Eliensi atque Sanctum Neotem quod quasi nunquam talis visa erat per prius; nam prostravit pontem cum magna parte hospicii et Fratrum (fn. 15) apud Thetford in Northfolch et pontes apud Cantebrigiam, currendo ultra et super rotas molendinorum aquaticorum ibidem, destruendo plures domos, intrando per fenestras earundem, apud Cantebrigiam, Cleyhethe, et Upwere et alibi, in tantum quod potuerunt navigare homines supra omnia calceta de Stunteney et Soham; et in Cancia et quasi per totum regnum Anglie. (fn. 16)

Item, eodem anno, die Martis post festum Natalis Domini venit dominus de Somershet filius . . . . . (fn. 17) ad dominum ducem Eboracensem existentem apud castrum de Powmfr' prope Sothwerke, (fn. 18) capta prius et concessa treuga usque feriam quintam post festum Epiphanic proximo sequentem; sed predictus dominus de Somershet, fracto federe pacis, repente et fraudulenter cum exercitu ibi prope in silva vel nemore abscondito, irruit super prefatum dominum ducem Eboracensem, et eum interfecerunt, et comitem de Salysbery et comitem de Roteland, capitaneum de Kent, et quendam fratrem ductorem belli, et alii (sic ) quasi ix. milia hominum ex utraque parte, in loco vocato Wakfeld grene, et Sandynforde, et capita prædictorum dominorum suspensa erant super muros castri de Pownfray, et caput ducis erat coronatum cum [Added in another hand: etc., ut dicitur].

Ve Burgundia.

Item, anno Domini mlcccc.lx, xvj (fn. 19) die mensis Februarii venit Regina a boriali cum duce juveni (?) (fn. 20) de Somershed, principe—— (fn. 21)et cum Andrea Trollop, magno capitaneo et quasi ductore belli, qui cum magno exercitu Scotorum, Wallensium, et alisorum alienigenarum et Northenmen, destruendo villas de Grantom, Stamford, Peterborw, Huntyngdon, Royston, Melleborn, et fere omnes villas per viam usque ad Sanctum Albanum, et ibidem prope villam Sancti Albani apud Luton quasi per unum miliare et dimidium a Sancto Albano, Nomannyslond vocat', Rex cum duce de Norfolk et comite de Warwyk et aliis, cum magno exercitu, tam de Cancia, Excessia et de Norfolch et Suffolch et al' quasi cc.ml., et ibidem xix die predicti mensis bellum attemptatum, ex casu infortunato omnes ex parte Regis et populi australis victi redierunt retrorsum et fugerunt [quia ventus erat eis contrarius] (fn. 22); eo quod quum Burgundenses sagittabant fundabilia sua ventus retorquebat ignem in proprias facies, et combusti et interfecti sunt ex illis xviij persone et alii ex utraque parte, quasi vij milia et V.C. Et predictus Andreas Trollp captus per viam et lesus est; Dominus Bonvyle et Thomas Curiel miles interfecti sunt. Et eo tempore dominus comes de March cepit dominum comitem de Pencebroch [et dominum de Wylschire] (fn. 23) in quadam obsidione juxta Notyngham. Et dominus Willelmus Gray episcopus Eliensis eodem tempore misit pro hominibus omnium villarum suarum in Essex, Norfolch et Suff., et comitatu Cantebrigie, et cum xxxv. de Burgundiensibus cum fundibilibus et crosbowys ad custodiendum insulam Eliensem et castrum de Wysbech in manu forti et armata (per aquam, quia omnes marisci circa insulam erant submersi per magnum aquam), pre timore Nrthynmen, quia spoliabant plures villas, monasteria et ecclesias per viam, et aliorum auferendo equos, jocalia, utensilia, pannos, linthiamina, cocliaria, ollas et patellas eneas et de plectro, et destruentes victualia per totam viam, ut predictum est ultra, et salvi ad North redierunt, ducentes secum Henricum Regem.

1460. Item, Edwardus comes de March filius ducis Eboraci erat ordinatus et constitutus in Regem London' quarto die mensis Marcii, Anno Domini M°.cccc.lx°, Henrico Sexto predicto ablato per, dominam Reginam et alios dominos in partes Boriales usque Trent, etc. Item, eodem tempore comes de Warwyk interfecit apud Coventriam dominum Excestre, bastardum filium ducis de Bokyngham. Et j quarter' brasii vendebatur London' pro xiiij s. ut dicebatur.

Anno Domini m°.cccc.lxij°, quinto die mensis Novembris, videbatur stella comata in Australi parte circa horam quintam in mane, que extendebat radium sursum et seorsum ad modum gladii, et (fn. 24) alios radios habuit mirabiliter extensos, &c.

Eodem anno in mense Novembris Rex Henricus, Regina Margareta, dux de Somershed et dux Excestrie, et plures alii ab Anglia expulsi et fugati, conduxerunt plures alienigenas, Gallicos, Scotos et alios, ad ingrediendum partes Anglicanas contra Regem Edwardum iiijtum; et Regina Margareta predicta cepit castrum de Anwyk et obsessa erat in castro de Banburw. Et cum cc. Anglici intrassent quandam parvam insulam in illis partibus ad succurrendum se si necesse fuisset, ipsis nescientibus, advenerunt cccc. de Francigenis ad cos includendos et capiendos, et subito in Anglicos irruerunt; sed capti et interfecti erant ex Francigenis cc. et plures, et alii fugierunt ut dicitur.

(fn. 25)Anno Domini m.cccc.liiij° apud Royston ut fide digni viderunt et dixerunt quod necessitate cogente propter carentiam pecuniarum quidam firmarius vendidit x. quarteria frumenti pro xx s., hoc est j quarterium pro xij d., j quarterium brasium (sic) pro xvij d.

1464. Thes tythynges hath my lord of Lyncolne, and the same be come to Stamford, and now be al þe contre, that on Wednesday, id est, on Seynt Markes day, (fn. 26) a feld was takyn be twyn my lord Mountynghew on Kyng Edwardys party, and the lord Hungyrford, and many odyr on Kyng Herrys party. And þer is slayn þe lord Hungyrford, Sir Raf Percy, Sir Raff Gray, the duk of Somershed, the lord Roos takyn and Taylboos the erl of Kym and many odyr gentylys and comons slayn on that party. How many be slayn on Kyng Edward party is not spok of as yt.

Thes be the namys of dewkes, erlys, barons, and knytes beyng with owre soveryn lord Kyng Edward in hys jorny in to Scottlong at the fest of Seynt Andrew in þe month of Decembyr, Anno Domini M°.cccc.lxij°

ij

The Duke of Northfok, the duk of Suffolk.

Erlys.

vij

The erl of Warwyk, the erl of Arundel, erl of Schrewisbury, erl Wysertyr, erl of Kent, the erl of Westhumbyrlond, þe erl of Esex.

Barons.

xxxj.

The lord Grey Ruffyn, lord Hastynges, lord Grey Cottenor, lord Grey Wylton, lord Antony Scalys, lord Latemer, lord Herberd, lord Ferreys Charteley, lord Stanle, lord Wenlok, lord Greystoke, lord Oxyll, (fn. 27) lord Lomney, lord Glynton, lord Sowtwyk, lord Revers, lord Dakere of the Sowthle, lord Dakere of the North, lord Say, lord Cromwell, lord Cobham, lord Benerforth, lord Herry Bokyngham, lord Mowntener, lord Fyhew, lord De la Ware, lord Powes, Scrop of Bolton, lord Dodley, lord Storton, lord Burgeyny.

Milites.

lix

Ser Per Ale, Ser Wyliam Stanley, Ser William Norys, Ser Thomas Mongorye, Ser Jon Fooge, John Howard, John Aschley, Ser Jamys Stannyewyssche, John Scot, John Conyas, Raf Pygot, John Colvyle, John Hevyngham, Ser George Seynt Gorge, John Wyngfeld, Leonard Hastynges, John Savey, Thomas Mownforth, John Constabyl, William Reyner, Ser Raf Grey, William Everyngham, William Haryngton, William Bothe, William Hastynges, Ewrard of Bedoun, Thomas Fyndern, Roger Danby, John Grakyngthorp, John Boteler, John Acheton, Moreys of Berkley, Herry of Osey, John Stanley, John Grysseley, Thomas Nocston, Ser Pers Glyfton, John Hodyliston, Thomas Lampole, William Ale, William Marcham Dale, Ser Rychard Dokette, Thomas Crowen, Crystofer of Carowen, Thomas Garard, Thomas Acheton, Henry of Bolde, Peers Padolyse, Jaffery Gate, John Apylton, Thomas Malery, Thomas Feryr, John Swan, Peers of Grethorn, Roger Coneres, Crystofer Coneres, John Gryffon, Robert Harecourte, and Ser Robert Constabyl.

Ad Conceptionem Beatæ Marye, Anno Domini m°.cccc.lx (fn. 28)

Blyssyt be God, diverse of owre adversaryes be owre throwyn, and we undyrstond the privyte and fals ymaginacions of the French party. Also there is oon callit Jon Worby, of Mortlond, a spye, in the county of Herteford, servuant to Ser John Russel, in the county of Wysceter, takyn be the lord Suthwell, and the seyd aspye ther takyn hath confessyt the Kyng Herry, late Kyng of Inglong in dede but not in ryth, and sche that was queyn Margarete hys wyf, and Edward hyr son, the duk of Brytayn, Edward the duk of Burgoyn, Syr Wylliam Taylbos, the lord Roos, Sir Richard Tunstall, Thomas Ormond, Ser W. Catisby, Thomas Fykeharry. þes lordes and knytes be in Scotland with the Scottes. The duk of Exceter, erl of Penbrok, the baron of Burford, Jon Ayne. Thes schal lond at Bumeryes be þe appoyment of Robert Gold, capten of the duk of Burgoyn. Duk Herry of Calaber, the lord Hungyrford, the lord Morton, the duk of Somersete with lx ml of men of Spayn. þes schal londyn in the coost of Norfolk and Suffolk. þe lord Lewys, the duk of Spayne, Herry the dolfyn of Franch, Ser Jon Foskew, Ser Jon Russel of Wyceter, Ser Thomas Burtayn, the erlys brother of Denschyr, Ser Thomas Cornwaylys. Thes lordes and knytes schal londyn at Sandwych by þer appoyment. Than comyng after thes lordes and knytes byfore wryten to a siste them with al the powre possibill they may make; the Kyng of Fraunce wyth a c.ml, the Kyng of Denmark with xx ml, the Kyng of Aragon l ml, the Kyng of Navern with xx ml, the Kyng of Cesyl with xxv ml, the Kyng of Portyngale with x ml; the wych be appoyntyt to enter the reme of Inglond.

The Wednesday by fore Cristmasse, Anno Domini m°.cccc.lxij°.

(fn. 29) In Castello de Banburw sunt dux de Somerset, comes de Penbrok, dominus de Roos et Radulfus Percy, cum ccc. hominibus.

At the seege of Hem sunt comes de Wyceter, comes de Arundel, dominus de Ogyl et dominus de Muntegew cum x ml.

In castello de Anwyk sunt iij stat.(?) quorum nomina adhuc ignorantur, cum ccc. hominibus.

Istos obsident dominus Comes de Warwyk, comes de Kent, dominus de Powys, baro de Greystuk, dominus de Cromwell, cum x.ml hominibus.

In castello de Dunstalborw sunt dominus Ricardus Dunstal, dominus Thomas Fyndern, doctor Murton, ballivus de Kam cum vjxx hominibus.

Istos obsident dominus de Wenlok, dominus de Hastynges cum ij aliis dominis, cum x ml hominibus.

Rex tenet Natale suum apud Dorham.

1462. Thes been the tydynges sent owt of Scotland that the Erl Dowglas hath done now late in the begynnyng of March, anno Domini m°.cccc.lxij°.

The worthy Erle Dowglas hath takyn of the Scottys the Erle of Creyforth, the Lord Lyle of Crayle, Lord Maxon', wardeyn of the West Merchen, Lord Wakeup, Lord Correy, Charlys Murrey, John Styward, Dolgotys brother, Lord Domelyn, Antrys hys brother of Hemyldon, Lord Cragge, Syr Robert Homyldon, Lord Preston, Lord [Charlys of Murrey], (fn. 30) William Welles, knyght, Lord Crakkes brother and [Lord Currey], (fn. 30) numbyr of xvij lordes.

And besyd þes ben takyn and slayn un to the numbyr of cccc at the Esthyl in Scotland, &c.

Anno Domini m.cccc.lxiij vendebatur quarterium frumenti pro ij s., quarterium brasii xxij d., et quarterium pisarum pro iij s. iiij d., et quarterium ordei pro xiiij d.

Eodem anno, ut dicebatur, vendebatur j quarterium de sigulo in Norfolch pro xij d.; et in aliqua patria, ut dicitur, j quarterium frumenti pro xx d., j quarterium brasii xx d. et quarterium ordei xij d.

1461. Nomina eorum qui erant interfecti in die Palmarum et die Lune sequenti apud Seeton et Charoncros que distant ab Eboraco citra quasi per viij miliaria, Anno Domini m°.cccc.lxj, scilicet:
Domina Regina cum Principe filio suo.
Edwardus dux de Excestre.
Dux de Somersheth.
Comes de Northumbyrlond et Westhumbirlond. (fn. 31)
Comes de Schrewysbery.
Comes de Denschyre.
Dominus de Clyfford.
Dominus de Nevell.
Dominus de Welle.
Dominus de Sclays.
Dominus de Dakerys.
Dominus de Fyhu. (fn. 32)
Dominus de Mullens'.
Dominus Henricus de Bokyngham.
Dominus de Bewmond.
Dominus Wilby.
Dominus Roos.
Dominus Gray Cotyner. (fn. 33)

Nomina militum.

Duo filii ducis de Excestre bastardi.
Dominus R. de Percy.
[Dominus Radulphus de Gray.] (fn. 34)
Dominus Johannes Heyron.
Dominus Gerwys Clyfton.
Dominus Edmundus Hammys.
Dominus Thomas Crakynthorpe.
Dominus Johannes Crakynthorp.
Dominus Willelmus Harylle.
Dominus Johannes Ormund.
Andreas Trollope.

Summa nominum omnium interfectorum dominorum, militum et aliorum per estimationem xxxvml.iiijxx et xj, ut dicebatur.

1461. [Nomina dominorum existentium ex parte domini Henrici vjti nuper Regis Angliæ apud prelium de Seton, ut supra dicitur.] (fn. 35) (Here follows a list which is crossed out, pretty much the same as the preceding.)

Ex parte domini Edwardi Regis, Humfridus dux Nortfolch, dominus Edwardus Comes de Warwyk, dominus Fywater, Joh' Stafford, Henricus Raclyf de Framysden, et Rogerus Wolferston.

1461. In prelio ibidem interfecti sunt comes de Northumbyrlond, Comes de Denschire, Comes de Schrewysbery, dominus Nevel, dominus Clyfford, dominus Fyhew, dominus Wellys, dominus Dakerys, dominus Syvas (?), dominus Fytzhyth, dominus Malley, dominus Schalys, dominus Rogerus Mellyn miles, dominus Radulphus Piggate miles, dominus Henricus Norbochewe miles, Andreas Trollop, Davy Trollop et domina de Dytton, et multi alii milites armigeri et alii quorum nomina ignorantur, in numero quasi xxxiij milia et plures, scilicet:—

[Item, ex parte Regis interfecti sunt] (fn. 35) Dominus Johannes Hotham, dominus W. Nerwell, duo bastardi de Exceter, dominus Ed' Hammys miles, dominus Johannes crakynthorp, Johannes Burton, capitaneus Eboraci, dominus Thomas Krakyngthorp miles.

[Ex parte Regis Edwardi, dominus Fywater, Johannes Stafford, Henricus Raclyff de Framysden, et Rogerus Wolferston.] (fn. 36)

Item, ut dicitur, Comes de Wylschir, doctor Mackerell, doctor Morton, et dominus Will' Plomtun adducti erant ad Comitem de Warwyk. Et decapitati sunt Comes de Denschire, Comes de Kyme, dominus Will' Hyll, cognatus Trollop, quorum capita suspenduntur supra portas Eboraci. Et nota quod istud bellum incepit apud Wentbrygge, et sic usque ad Ferybrygge, et campus in quo pugnabant vocatur Duntyngdale, juxta locum vocatum Charyngcross prope villelam vocatam Seton, &c.

Anno Domini m.ccccmo.lxjo, xxviijo die mensis Junii, scilicet iiijtokl. Julii, contingente in die Dominica, Coronacio Regis Edwardi quarti Comitis de Marche, filii Ricardi ducis Eboraci apud Westmonasterium a duobus Archiepiscopis cum magna sollempnitate. Nam ibi erant plures Episcopi, dux Norfolch, Marischallus Anglie, Dux Suffolch, Seneschallus Anglie, dominus Georgius frater Regis, dux Clarencie, dominus Ricardus frater ejus, &c.

1461. Item, eodem anno, xxiiij° die Julii, id est in vigilia Sancti Jacobi, contingente in die Veneris, pluit sanguis apud Pokrych et apud Ware, ut dicebatur.

Item, anno Domini m°.cccc°lxj° in mense Novembris in festo Sancti Leonardi, obiit dominus Umfrydus Moubry dux Norfolchie.

Item, eodem anno, in mense Februarii, arestati erant et adducti ad Regem et concilium suum London', abbas de Bury cum iij monachis ejusdem loci, dominus Thomas Tuddenham, Heydon, Harslston, (fn. 37) et dominus T. Porter de Norfolch cum aliis; et eodem tempore circa festum Sancti Valentini dominus Ambry (Aubrey) filius comitis Oxonie erat suspensus et tractus London'. Et eodem tempore, ut dicitur, insurrexit quidam capitaneus qui cum iiijor milibus vel pluribus regnavit in Schirwode. Circa festum Cathedre Sancti Petri decapitatus erat comes Oxonie, Will' Terell, ex eo quod clam nitebantur insidias facere cum populo contra Regem Edwardum; nam quidam nuncius missus erat per illos et alios ad Henrichum nuper Regem et Reginam et alios dominos in Scotia existentes cum literi proditorie, scilicet ut sequerentur Regem Edwardum Equitantem in partem Borialem cum exercitu suo quasi pugnarent cum eo, et in bello essent contra eum, tam a dextris quam a sinistris, et post tergum ejus, ut sic eum Edwardum insidiose interficerent eum (sic). Contigit enim ut prefatus nuncius venisset in itinere suo ad quandam ecclesiam circa Northampton audire missam, semper occurrit ad mentem suam ut rediret ad Regem Edwardum, nesciens veraciter quid ejus negocium proficeret, aut pro se vel contra se. Sic sepius die ac nocte hoc in suo pectore revolvens, domum ad se reversus, credens se magis Deo placere et animam suam salvare, omisso negocii sui itinere, cum nimia festinacione ad Regem Edwardum cum omnibus literis in suo kascat existentibus rediit, gratiam et misericordiam ab illo petens, qua a Rege concessa, totum processum Regi intimavit ac omnes literas ei demonstravit. Hoc omni comperto et cognito, Rex accepit copias omnium illarum literarum et remisit nuncium prædictum in itinere suo ut prius proposuit, precipiens ei, ut juratus erat, ut esset fidelis sibi, et post negocium, si posset, rediret ad Regem, &c. Quo recesso Rex statim misit pro dominis et aliis qui proditorie eum decipere nitebantur, in quos judices Regis executiones impleverunt ut supra.

Anno Domini m.cccc.lxij post Pascha contigit quendam puerulum quasi xj annorum etate in crepusculo ire in stratam circa novum collegium Cantebrig' (fn. 38) et Clare Halle vel aulam Sancte Trinitatis ibidem; ubi obviam habuit quendam senem, ut sibi videbatur, cum prolixa barba et debili vestura; quo viso puerulus, nimio terrore territus voluit aufugere nec potuit leviter. Cui senex dixit, "Veni istuc proxima nocte isto tempore noctis et dicam tibi aliqua nova," et recesserunt ab invicem. Secunda nocte similiter obviaverunt ut prius, sed puer valde erat timidus in ejus aspectu. Tertia nocte, ut videbatur sibi, non potuit eligere, sed potius coactus rediit ad eundem locum. Cui senex dixit "Vade jam et dic cuicumque quod infra istos duos annos erit tanta pestilencia et famis ac interfectio hominum quanta nullus vivens vidit perantea;" et hoc dicto recessit. Spiritus ut credebatur, nam puerulus postea examinatus et interrogatus per Magistrum W. Mylcton, Theologie doctorem, et alios, dixit quod non vidit nec audivit illum senem super terram ambulantem, &c.

Footnotes

  • 1. "ni" Ms.
  • 2. After "vivere" the word "non" occurs in the text, but it is rather faint, as if purposely obliterated.
  • 3. Philip Malpas.
  • 4. "et pompose p " This is an addition to the original text, the word "et" being inserted at the end of a line, and "pompose p " interlined below; but the sentence has been left incomplete.
  • 5. "contra Cansientes." These two words are added in margin.
  • 6. Matthew Gouch.
  • 7. So in Ms.
  • 8. Should be "Cicestrie."
  • 9. Crossed through in original.
  • 10. Interlined as a correction, but the words "de Batho" in the text are not struck out.
  • 11. This note, which is repeated elsewhere out of place, has been inserted here at the bottom of a page.
  • 12. Interlined in place of carenciam in the text.
  • 13. So in Ms.
  • 14. The word majorem was first written before ballivos, but was afterwards struck out.
  • 15. So in MS. Apparently a word omitted.
  • 16. The last clause is imperfect, and appears to have been added afterwards, as it is in a different ink. In the margin also the seribe has written, "et in Denschire et quasi per totam Angliam."
  • 17. A short illegible word, perhaps intended for "jnvenis."
  • 18. So in MS.
  • 19. Indistinct: may be xj., xij., or xvj.
  • 20. The same word apparently as before, but the reading is very doubtful.
  • 21. Half a line left blank in MS.
  • 22. Crossed out.
  • 23. Crossed out.
  • 24. "et" repeated in MS.
  • 25. See p. 151, noteg.
  • 26. April 25. The battle referred to is that of Hedgley Moor.
  • 27. Sic, qu. Ogyll, or Ogale?
  • 28. Margin mutilated.
  • 29. The whole of this part about the sieges in Northumberland is bracketed in the margin, and the words "Non scribuntur" written opposite.
  • 30. Erased.
  • 31. "et Westhumbirlond" (sic) is an interlineation, and is altogether an error. The Earl of Westmoreland was not slain at Towton, but lived for more than twenty years after.
  • 32. Fitzhugh.
  • 33. Cottnere in the cancelled list noticed below.
  • 34. Struck out.
  • 35. Struck out.
  • 36. These words are crossed out.
  • 37. So in MS.
  • 38. King's College.