Appendix

The Cartulary of Holy Trinity, Aldgate. Originally published by London Record Society, London, 1971.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Appendix', in The Cartulary of Holy Trinity, Aldgate, (London, 1971) pp. 223-235. British History Online https://www.british-history.ac.uk/london-record-soc/vol7/pp223-235 [accessed 20 April 2024]

In this section

APPENDIX

1. [f. 1] Anno dominice incarnacionis Millesimo centesimo Nonas Augusti coronacio apud Westmonasterium Henrici primi cognomento Beauclerk, qui fuit tercius natus Willelmi Conquestoris, qui duxit in uxorem Matildam, Regis Scocie Malcolmi filiam, cui Malcolmo nupserat aliquando Margareta filia Edwardi filii Edmundi Regis Anglie dicti ferrei lateris, de qua idem Malcolmus genuit sex filios et duas filias Matildam scilicet, et Mariam et Matilda vero, ut dictum est, nupsit primo Henrico Regi Anglie de qua processit Matildam que postea fuit Imperatrix. Maria autem nupsit Eustachio Comiti Boloniensi de qua idem Comes genuit filiam nomine Matildam, que postea fuit desponsata Stephano regi Anglie. Timueruntque populus regem Henricum videntes dei sapienciam esse in eo in faciendum iudicium. Nam ut in cronica legitur, strenue in omnibus operibus suis se habuit Trinitatem creatorem suum omnibus preponens, ut de iure decuit, assidue diligebat ecclesias et monasteria a Danis obruta et destructa reparabat nonnulla a fundamento nova edificabat pauperes alebat Anselmumque ab exilio revocabat et, ut breviter concludam, in lege et timore dei perfectum fidelem se prebuit fidei cultorem. Huius illustris regis fama nobili primitus propalata de sue uxoris Matilde bone regine benevolencia bonitate et virtuosis operibus scribere conor insufficiens quamvis videar et ignarus cum nec bene concipi eius largiflua bonitas valeat aut proferri. Hec namque sancta ac deo devota Anselmi Archiepiscopi decorata doctrinis acceptabile deo impendebat obsequium. Nam missas ceteraque servicia divina devotissime interiori suo auditui commendabat Christi ministris monachis precipue et aliis religiosis vero dei eloquio ignita reverenciam ex animo impendebat infirmorum visitatrix assidua, pauperum relevatrix continua, captivis compaciens, pregnantibus ministratrix, non solum leprosorum consolatrix set humillissima eorum lotrix in omnibus se Christo famulam exhibendo. Nam ut premissa veritatis robore decorentur que vivens regina voluit secreta teneri ut lucerna supra candelabrum posita cunctis lumen prebeat bonitatis in palam duxi ipsa mundo mortua producendo. Inter cetera pietatis opera quondam eam contigit in regie camere loco secreciori pedes lavare benigniter leprosorum quod, cum David frater predicte regine tunc cameram subito ingressus, regina nesciente, perpendens idque abhorrens ipsam quodammodo increpando est taliter allocutus 'Vestram non decet dignitatem tarn vilia opera perpetrare: ymmo quod magis est si regie celsitudini innotesceret nunquam ipsum scitote ad vos de cetero ingressurum' cui regina inquit 'o mi frater accede et disce quia ipse est qui fecit nos et non ipsi nos qui in evangelio ait "Quod uni ex minimis meis fecistis" et "infirmus eram et visitastis [sic] me" quod si tu infirmos ita visitando volueris confortare, scias te salutem anime tue a domino recepturum'. Hiis itaque regine exortacionibus renovatus accesit et singulos osculabatur omnibus munera tribuendo: qui postea superni iudicis timore pariter et amore percussus sanis regine consiliis usque ad sue vite extrema libentissime acquievit. Regine ergo talibus virtutibus insignite nomen concessit dominus quod est super omne nomen reginarum Anglie ut videlicet ab angligenis omnibus usque ad presens Domina Matilda bona regina vulgariter nuncupetur. Hec namque regina sancti archipresulis Anselmi amore suavissimisque eloquiis adornata beatam et individuam Trinitatem tanto dilectionis fervorisque zelo adamabat ut in ipsius sancte Trinitatis honore in convenienciori honorabiliorique quo posset loco ecclesiam edificare diligencius nitebatur in qua laudes et graciarum actiones indesinenter altissimo redderentur [f. lv] noctibus et diebus que consilio dicti Archipresulis in civitate London' ut tocius regni loco digniori in soka sui propositi exitum feliciter perimplevit quia numquam antea in civitate predicta fuerat ecclesia huiusmodi edificata in honore sanctissime Trinitatis cuius misericordia foveat, protegat, iugiter defendat omnes convenientes et inhabitantes in prelibatis regno et civitate cuius et sit nomen benedictum per infinita secula seculorum Amen.

Anno igitur ab incarnatione domini millesimo centesimo octavo fundata est ecclesia Sancte Trinitatis infra Algate London' per nobilem reginam Matildam in loco ubi quidam Syredus nomine antiquitus ecclesiam fundare ceperat in honore Sancte Crucis et sancte Marie Magdalene de qua Decanus et capitulum de Waltham percipere solebant xxx s. quos tamen a multis annis antea non habebant. Regina vero ut ecclesiam suam quietam faceret dedit illis in excambium illorum xxx s. unum molendinum Rege Henrico id annuente et hoc ipsum confirmante ut carta sequens verissime comprobabit.

2. Henricus rex Anglie Ricardo Episcopo et Hugoni de Boch[land] et omnibus fidelibus suis francis et anglis tocius Anglie salutem. Sciatis me concessisse quod Matilda regina uxor mea ponat canonicos regulares in ecclesia Sancte Trinitatis in London' sciatisque eciam quod hec eadem ecclesia libera est et absoluta a subieccione ecclesie de Waltham per escambium quod predicta regina inde dedit ecclesie de Waltham meo concessu: T[estibus] episcopo Saresburiensi, Th[oma] de Sancto Johanne et Jordano de Say.
Volo autem atque precipio ut ipsa Sancte Trinitatis ecclesia et omnes res ad earn pertinentes ita sint libere et quiete in omnibus sicut umquam melius fuerunt in tempore ipsius regine et tempore Willelmi Dunelmensis episcopi: T[estibus] eisdem apud Dunestapl.

Margin: Et ista carta scripta est in Rotulo Regis Ricardi anno regni eius viijo.

3. Et sic liberata est ecclesia ista a subieccione ecclesie de Waltham ut verissime patebit per cartam eiusdem capituli subsequentem:
[?1108] Walterus decanus et totum capitulum de Waltham Ricardo episcopo London' et omnibus fidelibus salutem. Sciatis nos clamasse quietam ecclesiam Sancte Trinitatis de London' que pertinebat ad ecclesiam nostram pro escambio quod Matilda Regina nobis dedit per concessum domini Regis Henrici, Valete.

4. Hiis itaque peractis, consilio sepedicti patris Anselmi data est hec dicte Trinitatis ecclesia cuidam Normanno primo tocius regni canonico a quo tota Anglia sancti Augustini regula et habitu canonicali annuente domino perlustratur. Dedit et eadem regina deo ecclesie et Normanno ac eciam servientibus in eadem ecclesia portam de Algate et sokam ad eam pertinentem cum omnibus consuetudinibus suis adeo integre sicut ipsa habuit ac eciam xxv libras blancheas quas ipsa habuit de civitate Exonie ut per cartam sequentem ipsius nobilis regine inde prefato Normanno tunc dicte ecclesie Priori et canonicis suisque successoribus in eadem ecclesia deo servientibus specialiter factam sub tenore qui sequitur verborum evidencius pleniusque poterit apparere:
[f. 2] Matilda dei gratia Anglorum Regina R(icardo) Episcopo London' et omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem. Notum sit vobis me, consilio Archiepiscopi Anselmi et concessione et confirmacione domini mei Regis Henrici, dedisse et confirmasse ecclesiam Christi infra muros London' sitam liberam et quietam ab omni subieccione tam ecclesie de Waltham quam omnium ecclesiarum preter ecclesie Sancti Pauli London' et episcopi cum omnibus ad eam pertinentibus ad honorem Dei canonicis in ea regulariter cum Normanno priore deo servientibus in perpetuum pro redempcione animarum nostrarum et parentum nostrorum. Similiter dedi eis portam de Algate cum soca ad eam pertinente que fuit mea dominica et duas partes redditus civitatis Exonie. Et volo et precipio quod iidem canonici bene et in pace et honorifice et libere teneant terras suas et omnia ad ecclesiam suam pertinencia cum omnibus libertatibus et consuetudinibus quas dominus meus Rex Henricus eis per cartam suam confirmavit ita ne eis iniuria vel contumelia fiat Testibus Willelmo episcopo Wintoniensi; Rogero episcopo Sarisberiensi; Roberto episcopo Lincolniensi; Randolfo et Bernardo cancellariis; Giffardo Clarebc; Guafrido de Clinton; Willelmo de Ponte; Ald(uino); apud Westmonasterium.

5. Hanc donacionem supradictam prefate nobilissime regine predictus rex illustris Henricus non solum confirmat set eciam privilegiis immensis benigne roborat ut sequens carta expressius demonstrabit:
[1109] Henricus Rex Anglie Archiepiscopis, episcopis, abbatibus, vicecomitibus, et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem. Sciatis me concessisse et confirmasse canonicatum regularium canonicorum in ecclesia Christi London' quam uxor mea Matilda regina ibi instituit esse stabilem imperpetuum et liberum ab omni subieccione preter episcopi Sancti Pauli et volo et precipio quod iidem canonici bene et in pace et honorifice et libere teneant terras suas et omnes res ecclesie sue pertinentes cum saca et soca et toll et theam et infongenetheof cum omnibus consuetudinibus suis tam infra civitatem quam extra et ita ne eis iniuria vel contumelia fiat Testibus Rogero episcopo Salesberiensi et Roberto episcopo Lincolniensi apud Westmonasterium.
Hec omnia supranominata idem rex nobilis uberius confirmat per suam cartam scilicet primam de pluribus parochiis prout plenissime patet in eadem.

6. Quia que religioni canonicali ordinis sanctissimi patris nostri beati Augustini dei omnipotentis gloriosi episcopi et confessoris de necessario competunt edicere conveniat, nunc de Normanno ecclesie huius primo priore qui primo in Angliam religionem istam feliciter acquisivit aliqua libet prout Deus dederit inserenda ne quod absit per processum temporis necligencia et in devocione hominum succrescente quid faciendum, sumendum aut relinquendum foret necligencius pretermitteretur. Hic ergo Normannus in Insula que Thanet dicitur in Kancia parte ex orientali, nobili prosapia editus, cum Anselmo in Gallia litterarum habuit excercicium ubi sciencia preditus et ut fructus probitatis sue senectutis tempore [f. 2v] germinaret virtutum radiis ibidem suam iuventutem adornans Angliam repeciit et Colecestream veniens ibidem sacerdotibus quibusdam in ecclesia Sancti Botulphi congregatis devotissime se sociavit. Factum est autem dum ibi moraretur omnes unanimes religionis habitum suscipere intendebant. Ainulfus igitur illius ecclesie tunc presbiter ad se convocavit Normannum et quid super premissis melius faceret iugiter inquisivit cui Normannus respondit 'si religionem proponitis induere est quidam ordo in partibus transmarinis honestus satis et pulcher partibus istis vero penitus est ignotus. Vita scilicet et regula sanctissimi Augustini doctoris gloriosi auctoritate firmata que eciam regula a catholicis regula canonica appellatur quam qui amant et sequuntur viam tenent regiam atque eius sancto ductu redeunt ad patriam. Nunc ergo unum vel duos provideatis providos et discretos ex vobis qui illuc vadent et ordinem ac regulam discant habitumque ibi suscipiant et cum perfecte sciverint reversi inde illi vos doceant.' Placuit Ainulpho et sociis eius consilium quod Normannus dederat et ait Ainulphus 'numquid sapienciorem te ad hoc poterimus invenire?' Et quia tibi deus hec ostendit omnes ad tui oris consilium obediemus, uno tamen inquit Ainulphus 'in ista ecclesia nomine te precedam'. Miserunt ergo eum ad Archiepiscopum Anselmum rogantes quatinus ad aliquam domum dicte religionis ipsum litteratorie destinaret. Videns ergo memoratus Episcopus bonam eorum intencionem eum cum honore suscepit et ad abbatem Montis Eligii litteratorie transmisit suo sub sigillo cuius litere tenor sequitur in hunc modum:

7. Anselmus servus ecclesie Cantuariensis amico suo Johanni priori canonicorum de Monte Sancti Eligii et congregacioni sub illo deo servienti salutem. Clericus iste nacione Anglicus nomine Normannus, de quadam ecclesia in qua noviter sunt congregati clerici qui regulariter vestro more vivere volunt, venit ad vos desiderans vobiscum aliquanto tempore quanto vobis placuerit conversari quatinus vestro ordine et vestris consuetudinibus instrui possit in servicio dei ad suam et aliorum utilitatem: qui quoniam noster familiaris est ne aliquis suspicetur eum alia causa peregrinari rogat literarum nostrarum testimonio notificari et nostra noticia et prece apud vos ad hoc quod desiderat adiuvari. Quanvis ergo de vestra religione nichil nisi sola dileccione meruerim tamen quia de vestra conversacione et benevolencia confido quoniam religiosorum est ad religionem volentes proficere libenter cum oportunitas se exhibet instruere precor ut ei quantum vobis oportunum erit concedatis sicut postulat in vestra conversacione remanere.

8. Normannus itaque Anselmi Archiepiscopi auctoritate roboratus transfretavit comitanter quodam germano suo Bernardo nomine qui Bernardus postea ecclesie Sancti Petri de Dunstaple optinuit prioratum veniensque vir dei Normannus Carnotum ibidem cum omni reverencia susceptus mansit multis diebus, in Belvaco quoque cum regularibus fratribus consuetudines discens ordinis: quomodo in singulis locis fratres se haberent in choro scilicet claustro, refectorio, dormitorio, locis omnibus aliis regulam eciam sancti Augustini et habitus formam scribens que similiter cuilibet canonico forent necessaria regulariter tradens memorie videlicet: tria paria pannorum lineorum, duo lumbaria cum ligulis pertinentibus, duo sudaria linea, una cappa alba pro nocte furrata duo paria linthiaminum, ad minus, unum materas spissum, unum coopertorium pro lecto furratum, ij chalones et unum canabacium [f. 3] longum et latum, ij pulvinaria, ij blanketts, iiij superpellicia quorum ij festivalia et ij cotidiana, ij pellicia agnilia, iiij tunice de blanket, ij wardecot quorum j ad minus sit furrat(a), ij cape de worstede cum capuciis furratis, j capa de worstede cum capucio non furrato, ij zone cum knyvet et cultello pro pane (s)cindendo, j bursa, j aguler cum acu et filo, unum par tabularum eburnearum portaticarum cum pectine, i par cirotecarum, j capa pluvialis cum ij capuciis, ij rochete, j almucium, ij cape de burnet quarum una sit furrata, j capilla, ij paria caligarum linearum, i par caligarum lanearum, iiij paria pedalium lanearum, ij paria pinsonum, ij paria sotularum de cordewane, unum par sotularum nocturnalium: unum coclear de argento, unus ciphus de murra, una pecia de argento, unus cultellus pro mensa. Tandem venerabilis vir iste Normannus se in ordine canonicali eruditum stabilitum et ad plenum edoctum conspiciens, valedicens abbati et fratribus ibidem pro eius separanda sancta et honesta societate lugentibus Angliam repeciit Colcestriam veniens, fratres ibidem eius adventu gaudentes ordinem acceptum edocuit beatique Augustini dei confessoris regulam ordinis et consuetudines a transmarinis partibus allatas eis plenarie committebat, qui postea a suo Priore Aignulpho ibi licentiatus et de obediencia benevole absolutus ab eodem prout in littera subsequenti patebit London' petiit anno scilicet dominice incarnacionis millesimo centesimo octavo.

9. Tenor littere subsequentis:
Ainulfus Prior et conventus cannonicorum ecclesie Colcestriensis Matilde regine reverende domine sue et Ricardo episcopo London' cunctisque fidelibus Christi salutem. Noverit caritas vestra nos velle et assensu communi annuere ut dominus Normannus frater noster et ecclesie nostre noster hactenus canonicus amodo peticioni ac voluntati prefate domine nostre regine satisfaciat et regimen canonicorum et ecclesie Sancte Trinitatis London' sibi a regina concessum et a Pontifice predicto canonice injunctum absolucione nostra licenter suscipiat et in nomine ac favore domini Jhesu Christi secure teneat. Hac una tantum inter nos et ipsius loci Fratres condicione manente quod licet ecclesia Christi quaquaversum difusa per orbem in omnibus membris suis pro invicem orare non desinat ipsi tamen nosque pariter speciali familiaritate pro invicem orare nosque utrobique invicem consolari debito iure non cessimus. Valeat semper in Christo vestra fraternitas Amen.

10. Predictus ergo vir dei Normannus anno supradicto Christi ecclesiam suscepit regendam videlicet nonas Aprilis dono et concessione Regis Henrici et Matilde uxoris sue et ut dictum est Anselmi archiepiscopi ac Ricardi London' episcopi auctoritate suffultus. Qui Christi ecclesie sic presidens fratres ordinans et in observanciis regularibus eos instruens nobiliter novas construens officinas claustrum idoneum libros quoque plures de novo fieri faciens ecclesieque nova ornamenta et vestimenta preciosa iuxta fratrum numerum, nimia sollicitudine diligentissime ordinans cepit ut vitis paulatim crescere de se ramos pro ordinis edificacione procul emittens ad mare scilicet extendens palmites suas et usque ad flumen propagines eius, fratrem suum videlicet Bernardum mittens ad ecclesiam Sancti Petri de Dunstaple et alium ad Lanston (Launceston) in Cornubiam ad Plympton eciam in Devonia ad ecclesiam similiter Sancte Frideswithe in Oxon' ad ecclesiam Sancte Osithe in Est Sexia in villa Chic(c)he nuncupata videlicet Willelmum Corbuil virum utique valde discretum postea factum archiepiscopum Cantuariensem et cum eo Sywardum quem idem archiepiscopus postea appellavit Simonem ad ecclesiam quoque sancte Marie de Mertona in Southereia aliisque locis multis ut cerni potest per totam Anglie regionem. Igitur Aynulfus et Normannus videntes opus dei per manus illorum prosperari miserunt quemdam canonicum ordinis predicti Senonem nomine ad Pascalem papam rogantes ut ordinem privilegiis insigniret qui papa, ipsum paterne suscipiens, bullas valde speciales concedens, cum reliquiis diversorum sanctorum illum remisit. Set Parisuis [sic] obiit redeundo, religuiis ibidem retentis, et, perdita prima bulla, secunda Colcestriam delata est cuius copia irrotulatur in quanta cum littera A folio xviij° Kalend' secundi.

[f. 3v] In primis itaque domo ista gravi egestate oppressa, quadam contigit die dominica plures huius civitatis utriusque sexus ad processionem, more solito, devotius convenisse qui girando cllustrum processionem sequentes et refectorium inspicientes mensas mappis coopertas videntes absque pane, 'pulcher' aiunt, 'est hic apparatus set panis unde veniet?' quibus responsum est multociens deesse tempore reficiendi fratresque in perquirendis necessariis multa gravamina sustinere. Unde mulieres tunc pietate mote inter se statuerunt singulas ipsarum panem unum singulis diebus dominicis ad altare Christi fideliter oblaturas aliis tunc non ibidem presentibus mulieribus panificis consimiliter facere persuadentes. Tot ergo panes die qualibet dominica allati fuerunt ut fratribus et suis hospitibus hic tota septimana sufficerent et habundarent. Ista vero panum oblacio finem attingens generacionis constituencium primorum divina clemencia non cessavit donec tot redditus hec haberet ecclesia quibus in ipsa degentes possent comode sustentari et sicut reddituum accrevit possessio mirabiliter panis decrevit hec oblacio. Et sic domui huic ex fidelium devocione possessionum copia arridebat quod miserabilis fraturm indigencia, divina providencia, exulabat. Tempore quidem dicti Normanni huius ecclesie, ut predicitur, venerabilis primi prioris isti ecclesie concessit Matilda nobilis prefata regina sokam et portam de Algate quam ad fundacionem presentis ecclesie illustris Rex Henricus prelibatus benevole confirmavit ut in carta sua prima de pluribus parochiis evidentissime declaratur.

11. Preterea sciendum est quanta sit ista soka cuius fines tales sunt: a porta de Algate usque ad portam Ballii Turris que nuncupatur Cungate et tota venella vocata Chykenlane versus Berkyngchirche usque ad cimiterium excepta una domo viciniore cimiterio et iterum redditur eadem via usque ad ecclesiam Sancti Olavi et tunc redditur per viculum qui tendit ad ecclesiam de Colemanschurch; deinde versus Fenchurch usque ad domum brasineam ubi nunc habetur signum Columbe; extitit itaque ibi olim viculus per quem ibatur usque ad domum Teol [? Theobald] filii Iwonis aldermanni in Lymstrete qui viculus nunc obstructus est quia suspectus erat pro furibus nocturnis et ideo quia non ibi patet via, redditur iterum per viculum versus capellam Sancti Michaelis et sic usque ad Lymstratam ad domum Ricardi Ca(v)el et deinde itur per vicum iuxta ecclesiam Sancti Andree usque ad ecclesiam Sancti Augustini iuxta murum civitatis. Deinde usque ad portam de Algata. Hanc nobis dedit prefata Matilda bona regina cum porta de Algate quam dictus Prior Normannus de novo a fundamento reedificavit et omnibus diebus vite sue pacifice custodivit cum omnibus consuetudinibus suis tam infra civitatem quam extra. Dedit eciam eadem Regina xxli. ad scalam de exitu civitatis Exonie ut patet per cartam prescriptam. Item terra et soka de Anglica knyghtengilda cui adquirende fuit auxilio precipue erga milites quorum soka erat et prece et pretio vir venerabilis Gaufridus de Clyntona qui, inter cetera bona que fecit huic ecclesie, viam inter ecclesiam et murum civitatis, ut viam illam ad nos includere possumus muro a rege impetravit ut per cartam sequentem verius declaratur verborum subsequentum seriem continentem:

12. [f. 4] [1121–2] Henricus Rex Anglie [sic] Ricardo Episcopo London', Alberico de Ver vicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis Londoniensibus salutem. Sciatis me concessisse Sancte Trinitati et Normanno Priori et canonicis sancte Trinitatis London' ut claudant muro unam viam que erat inter ecclesiam et officinas eorum et murum civitatis London' ex utraque parte usque ad murum predictum civitatis. Et in pace teneant. Et via que solebat ibi esse, sit amodo ante ecclesiam suam ex alia parte. Et hoc concedo eis pro animabus patris mei et matris et predecessorum et successorum meorum et pro salute mea et statu regni mei. Testibus Ranulfo cancellario et Gaufrido de Clyntona et Radulfo Basset apud Norhantonam.

13. Multa dispendia et gravamina sustulit hec ecclesia illius vie causa quia bis vel ter fuit spoliata per viam illam. Due eciam hide terre in Lintona huic ecclesie dono Simonis Mulins collate fuerunt: ecclesia etiam de Totenham dono David piissimi Regis Scotorum: ecclesia eciam de Bixill largitione Willelmi Cantuariensis archiepiscopi cuius frater fuerat hic canonicus ordinatus: necnon ecclesia de Waltamstowe dono Adelicie de Toenio et alia multa que hic non specificantur quia de redditibus in London' perquisitis hic modo restat solummodo pertractandum: nam infra civitatem London' tarn empcione quam gratuito dono bonorum Christi fidelium, dictus Normannus ad summam viginti librarum redditus adquisivit quern multum amabant et honorabant homines huius civitatis dei et cuius amore ecclesie huic bona plurima contulerunt. Qui quidem Normannus a prefata nobili regina specialiter ceteris predilectus toto termino vite sue pater confessionum eiusdem bone regine ab eadem eligitur que se totam suo consilio tradidit spiritualiter gubernandam intelligens hunc esse in omnibus servum Christi: ipsius etenim instinctu et persuasione pauperibus ac eciam ecclesiis in elemosinis et ceteris pietatis operibus exhibuit se devotam istamque ecclesiam ditandam disposuerat quod minime contigit vite spacio non longius permansuro. Corpus tamen suum in ista ecclesia volens sepeliri xx libratas terre et suam capellam cum suis reliquiis huic cum corpore concessit ecclesie. Monachi tamen Westmonasterii ipsius egrotacionis desperate tempore, nuncio celeri regem Henricum tunc agentem in Normannia prevenientes regiis consiliariis promissis et datis muneribus inclinatis eidem regi fortiter suggesserunt regine corpus in ecclesia Westmonasterii omnino sepeliri debita racione quia ibidem iidem rex et regina tam regalis unccionis sacramentum quam regni coronam susceperant. Sicque negocio expedito monachorum nuncius tercia die post regine obtitum cum eius corpus ad hanc ecclesiam sepeliendum deferretur regiis litteris munitus veniens precipit idem coupus ad Westmonasterium reportari ibidem solepniter sepeliendum quod factum neminis audacia revocavit. Nichill tamen monachis ut speraverant extitit condonatum ipsa sic ibidem honorifice contra tamen sui testamenti voluntatem ultimam tumulata. Terram vero nobis legatam malo consilio consultus penitus denegavit [f. 4v.] benevole nobis, tamen ipsius regine reliquias preciossimas inter quas cassa auro argento et gemis fabricata mirifice habebatur cum ligno dominice crucis et aliis ornamentis palliisque necnon et septra regine aurea dictus illustris Rex concessit, quas quidem reliquias imperator Constantinopolis eidem regi Henrico transmisit per Hugonem de Rymers suum baronem magnificum quas dicte regine idem Rex et eadem Regina huic ecclesie condonavit [sic] cum capsa operis Constantinopolitani et tabula eciam plures diversas reliquias continente prout in Qua(n)ta Petri folio xvij° Kalend[ar] secundo plenius inseruntur. Mortua est igitur domina Matilda laudanda regina que obiit primo die mensis Maij anno gracie millesimo centesimo octavodecimo post a dicto Priore Normanno huius loci susceptum prioratum anno decimo, in sacrario Westmonasterii sepulta; quo loco annis plurimis requiescens, Regis Henrici secundi et Sancti Thome Archiepiscopi tunc Cantuariensis necnon ceterorum regni nobilium consilio, assumpta in parte orientali summi altaris a latere dextro Edithe regine et virginis sanctissimi Regis et Confessoris Edwardi consortis honorifice recondita est non indigne ut feretrum eiusdem clarissimi regis quasi lucerna super candelabrum poneretur in domo domini ut omnes ingredientes lumen queant palam intueri. Cuius venerabilis Matilde bone regine memoriale merito recolendum literis huiusmodi ibidem in tabula titulatur: Hic iacet domina Matilda secunda bona regina Anglorum quondam uxor regis Henrici primi, mater Matilde Imperatricis, filia domini Malcolmi quondam Regis Scocie et Sancte Margarete consortis eiusdem domini Malcolmi que obiit primo die mensis Maij anno gracie M° C° xviij° de cuius bonitate et morum probitate dicere omnia, si volumus, dies non sufficeret. Cuius anime propicietur altissimus. Amen. Anno incarnacionis domini M° C° xxxij° anno scilicet xxiiij° Normanni prioratus presens ecclesia Christi cum omnibus fere suis officinis conbusta est ab igne superveniente de civitate a domo scilicet quondam Gilberti Beket quo igne pars maxima London' tunc erat lamentabiliter devastata. Quo tempore in hac ecclesia dominus ostendebat grande miraculum de quadam cruce quam, cum ignis invaluit cum ceteris bonis dicte ecclesie homines eicere voluissent cum funibus eam trahentes removere non poterant sicque plumbo ecclesie liquescente coacti decesserunt. Crastino vero redeuntes, putantes eam cum ceteris fuisse consumptam, illesam ab incendio invenerunt; tanto igitur miraculo exhilarati gratias altissimo referentes sperando solacio huius adversitatis animati, fiduciam in domino non modicam venture prosperitatis resumpserunt.

Normannus, dei servus, per trienniun ante suum exitum eo vel amplius deficere cepit in corpore non valens conventum sequi. Dum sanus vero lautioribus cibis quam sui fratres numquam refici voluit nec veste indui preciosiori, in refectorio semper cum fratribus ad mensam aliud quam fratribus in communi sibi apponi non permisit quod si aliquid esset ei appositum infirmioribus distribuit, cibo contentus generali. In dormitorio quoque cum fratribus requiescens primus ad alios excitandos [f. 5] solebat exurgere. Cameram quoque multum detestabatur habere, dicens quod aliis presidentes cum suis subditis pro suo posse esse deberent: pro causa facili suam eciam presenciam eis aliquando subtrahere qui quidem hic observandum constituit quod nullus successorum suorum priorum monasterii huius cameram habeat set in refectorio et dormitorio cum fratribus nisi maior urgeret necessitas semper interessent. Dum igitur, ut predicitur, viribus corporeis destitueretur, volens se de prioratu exonerari aliumque magistrum videlicet Radulphum sibi succedere hac peticione a fratribus non auditus nec quovismodo obtinens eorum assensum in hac parte, Bernardi fratris sui Prioris de Dunstaple consilio ac aliorum sapientium per consensum fratrum, prefatum Radulphum sub se constituit Suppriorem, Roberto London' episcopo ad ipsorum Normanni et suorum fratrum requisicionem specialem et presentacionem ipsum confirmante, cui committebatur cura tocius huius domus tam infra quam extra ab ipso Normanno Priore existente. Ne omnino depositus pater et huius loci fundator filii sui obedenciarius videretur quem antea suscepisset. Longa igitur egritudine die servus Normannus fatigatus velut aurum bonum decoctus qualibet die dominica altaris sacramento refectus cuius abstinencia, cibi et potus parcitas ac indumenti asperitas, carnis sue rigiditas, necnon peccatorum timor de facili non dicentur tocius vite sue spacio virgo permanens, corporee infirmitatis camino purgatus ad plenum, ab hac miseria seculari ij Idus Januarii die dominica illucescente aurora migravit ad dominum: hic super pauca fidelis, illic supra multa in gaudio statuendus. Obiit ergo Prior Normannus anno dominice incarnacionis millesimo centesimo quadragesimo septimo in hac ecclesia Christi quam triginta et novem annis nobiliter rexerat ante summum altare in novo sarcofago conditus est et sepultus unde anno millesimo centesimo septuagesimo sexto in partem altaris septentrionalem est translatus ubi integro et incorrupto corpore ad instar dormientis dicitur permanere. Normannus igitur Prior Primus creatus est anno domini M° C° vij° viz. Nonas Aprilis et ecclesiam hanc honorifice rexit triginta et novem annis qui obiit ij Idus Januarii anno domini M° C° xlvij°.

14. Radulphus Prior secundus qui ante supprior, ut predicitur, creatus est xvj° Kalendas Februarii M° C° xlvij° qui prius curam domus huius gesserat valde bene: vir venerabilis etate maturus in divina et humana pagina optime eruditus, hac urbe natus et nutritus, omnibus civibus amabilis et devotus, regi Stephano et eius uxori Matilde regine et curie regie cognitus et dilectus qui curam confessionum dicte regine Matilde ab archiepiscopo Theobaldo suscepit. In huius itaque eleccione quedam capitula secundum institutionem Prioris Normanni imperpetuum observanda decrevimus explanare videlicet ut Prior huius ecclesie nullam iniquam proprietatem habeat, clavem non portet, cameram non habeat, cum fratribus semper pro posse communiter vivat, redditum vel ornamentum ecclesie non det neque vendat nec invadiet, canonicum non recipiat neque hinc in aliam domum mittat nisi per capitulum. Et siquis in aliquem manum male miserit domum hanc amittat nisi misericordia communi omnium [f. 5v] assensu ei fuerit subventum visa eius penitencia post expulsionem. Hec omnia debere observari in hac ecclesia secundum institucionem Normanni Prioris omnes in verbo veritatis iuravimus, prior primo et reliqui in ordine. Stephanus Rex et Regina dictum Radulphum priorem et hanc ecclesiam adeo dilexerunt quod filium suum Baldwinum et filiam suam Matildam quondam uxorem Comitis de Medlint [Meulan, S-et-O.], hunc videlicet Baldwinum ad aquilonarem partem altaris et Matildam ad australem in hac ecclesia fecerunt honorifice sepeliri. Dormicioni vero dicte venerabilis regine Matilde uxoris dicti regis illustris Stephani prefatus Radulfus Prior affuit apud Halyngham, vocatus specialiter ab eo triduo ante suum obitum quia pater extitit suarum confessionum ex licencia et commissione Theobaldi archiepiscopi, qui quidem Radulfus dicte regine ministravit omnia sacramenta que hinc migraturis debentur cuius consilio eadem Regina multas fecit elemosinas et monachorum nobile construxit cenobium apud Feversham ubi tumulata in domino requiescit regi eciam Stephano apud Dovoriam affuit in extremis. Archiepiscopus vero Theobaldus eundem Priorem Radulfum magno honore favoreque non modico preveniebat et huic ecclesie de suis largiens nunquam gravaminis aliquid intulit aut abstulit quicquam quod noceret, qui, anno incarnacionis dominice M° C° lv° filium regis Henrici de Regina Alienora natum, in ista ecclesia baptizavit qui nominabatur Henricus: ac anno sequente euisdem regis filiam natam de dicta regina idem Pontifex hic eciam baptizavit que Matilda vocabatur. Cuius archiepiscopi successor nobilis sanctissimus, dei atleta et gloriosissimus martir Thomas, tocius ecclesie catholice invictissimus propugnator, in magna famuliaritate et dileccione dictum Priorem habuit quem secretorum suorum constituit conscium et patrem suarum confessionum de quo Priore idem sanctus Pontifex cum prope vel in civitate esset London' dorso ad flagella nudato disciplinam secretam sepius recipiebat cuius sanctissimi martiris sustulit per preciosa eidem Priori Radulfo revelabatur quia nocte qua martirium sustulit per sompnium idem Prior in sole figens intuitum vidit in corpore solis episcopum episcopalibus splendidissime decoratum. Tandem dictus Prior Radulfus veniens ad extrema qui antea in adquirendis terris et redditibus aliisque necessariis huic ecclesie multum laboravit, obdormivit in domino cuius sagaci providencia in duplum crevit summa reddituum istius ecclesie. Et sic obiit idem Prior Radulfus pridie Idus Octobris M° C° lxvij° et vixit prior fere viginti annis cuius corpus transposuimus ad latus exterius iuxta sepulcrum Prioris Normanni quorum altissimus sit propicius animabus Amen. Et extitit ista domus sine priore per ijos annos xxxijas septimanas et i diem. Omnia ergo que fiebant per sigillum commune illis diebus fiebant, sub nomine Prioris Edmundi cum nullus talis creatus extiterat ut patet per literam testimonialem Gylberti Lond' episcopi scriptam in quanta cum litera B folio xc°.

15. Stephanus Prior tercius creatus est xvj° Kalendas Junii Anno Domini M°C°lxx° depositus est vj° Nonas Mail M° C°lxxxxvij° et obiti postea xix° Kalendas Septembrii millesimo C° xcviij° et sepultus est.

16. [f. 6] Petrus de Cornubia prior quartus creatus est vij° Idus Maij Anno Domini M°C°lxxxxvij° et obiit Nonas Julii Anno Domini M°CC°xxj° et sepultus est in medio capelle beate Marie virginis quam ipse edificavit. Qui quidem prior precipuus doctor inter omnes doctores Anglicos suo tempore floruit. Per triennium cum quodam iudeo subtili disputans, ipsum convertens, concanconicum suum fecit. De sua disputacione, diversos libros composuit ac eciam Pantheologon; de reparacione lapsus: de duabus corrigiis predestinacionis et reprobationis et plures alios perutiles penes nos et alios habitos in diversis locis ad laudem Trinitatis. Huius eciam tempore Edmundus huius ecclesie canonicus in Hiberniam dirigitur ordinem nostrum ibidem incepturus ubi in tantum profecit quod in episcopum Lymericensem electus est per Johannem regem qui, postea rediens, obiit ij Nonas Novembris et in hac ecclesia in parte aquilonari inter duas columpnas prope presbiterium sepultus est.

[f. 8] In Parochiis Sancte Trinitatis Sancti Michelis Marie Magdalene Sancte Katherine

31. Civitate igitur London' bis igne consumpta ex quo domus hec fundata extitit a primevo vidilicet primo a domo Gilberti Bekette usque ad hanc ecclesiam, ut supradiximus, tempore Normanni primi prioris quem ignem extinxit dominus virtute sue sancte curcis in ecclesia ista prediacate existentis ut superius memininus. Ac eciam tempore Radulffi secundi, a domo Ailwardi iuxta London ston [London Stone in Cannon Street] fere usque ad portam que algate communiter nuncupatur qui ignis usque ad feretrum sanctissimi confessoris Erkenwaldi in ecclesia Sancti Pauli proveniens domino iubente merito sui venerandi Pontificis prelibati nullius lesionis vestigium ibi reliquit quod grande miraculum merito memorie commendatur. Igitur loco isto in magnam angustiam causa predicta depresso in relevacionem tam civitatis de novo edificande quam huius ecclesie melius imposterum sustentande, unanimi assensu, Prior tunc cum fratribus omnibus censuerunt vendere terram ecclesie huic perquisitam redditu modico inde imperpetuum reservato. Iamque quia mundus unumquemque letatur decipere ac in tantum malum est progressus ut antiquorum facta in tantum contradicendo despicit quod vix aliquis sine magna evidenciarum copia et ex antiquo verissime probatarum nova iustificatione quietum redditum nostrum solui libenter non permittat, idcirco, rentale ego Frater Thomas de Axebrigge vocatus filius Johannis de Cornubila huius ecclesie canonicus, sacerdos et professus, renovare dispono non secundum tempora priorum set iuxta antiquorum ordinem librorum cum nominibus in eis scriptis et eciam, si potero, tenementa exprimere et inter quorum tenementa modo consistunt ac etiam nomina in eis nunc habitancium ad meorum posterorum informacionem utique meliorem. Nam iuxta dictum sapientis non minor est veritas parere quam parta tueri. In parochiis [as above] que nunc sunt una parochia, o fili gloriose virginis me faciat proficere.

165. Hec est finalis composicio facta inter religiosos viros dominum Ricardum de Wymbisch priorem ecclesie Sancte Trinitatis London' ac eiusdem loci conventum ex parte una et religiosos viros Fratrem Adam priorem fratrum ordinis Sancte Crucis London' et fratres eiusdem loci ex altera, videlicet quod cum dicti prior et fratres Sancte Crucis teneant quoddam tenementum in parochia Sancti Olavi prope Turrim London' per redditum servicium tresdecim solidorum et octo denariorum argenti per annum ut capitalibus dominis feodi usualiter solvendum, infra quod tenementum ecclesia dictorum fratrum constructa extiterit die confectionis presencium et edificata, ac cimiterium extitit, quod quidem tenementum extendit se per viam regiam ex parte boriali a tenemento [f. 33v] Johannis priour usque ad tenementum Constantie de Stratford, et in parte australi a tenemento abbatis de Lileshull usque ad tenementum Rogeri Frowyk, et utraque capita in oriente et occidente extendunt se a vico regio predicto ad tenementum abbatis de Lileshull supradicti, que quidem ecclesia continet die confectionis presencium in longitudine xxvj ulnas ferreas domini Regis et unum quarterium ulne, in latitudine ix ulnas et unum quarterium ulne que nondum extitit dedicata, cimiterium vero eorundem fratrum nondum benedictum continet in longitudine ex parte australi xxv ulnas et ex parte boriali etiam in longitudine xviij ulnas et in latitudine ex parte orientali xvj ulnas et in parte occidentali xiiij ulnas nondum benedictum; quam etiam ecclesiam dicti religiosi Sancte Crucis dedicari ac cimiterium predictum benedici facere intendunt; volunt et concedunt iidem religiosi expresse quod nullum eisdem religiosis Sancte Trinitatis nec successoribus suis eorum de redditu predicto xiijs. viijd. de toto tenemento seu tenementis suis de ipsis et ecclesia sua Sancte Trinitatis predicta tentis et tenendis dicte ecclesie circumquaque adiacentibus tam ex parte orientali et australi quam occidentali generetur preiudicium nec domui sue in aliquo detrimentum, concesserunt eciam dicti prior et fratres Sancte Crucis pro se et successoribus suis dictos tresdecim solidos et octo denarios redditus servicii cum pertinentibus de toto tenemento predicto dictam ecclesiam ut predictum est circumquaque adiacente et benedicto solvere, et dicta tenementa inde fore onerata et secundum consuetudinem civitatis redditu predicto aretro existente pro predicto redditu in omnibus predictis tenementis distringere asportare et retinere quousque dictis priori et conventui Sancte Trinitatis inde fuerit satisfactum. Preterea volunt et concedunt dicti Prior et fratres Sancte Crucis quod nullum faciant obstupacionem nec preclusionem vie nec ingressus aut ingressus [sic] dictorum prioris et conventus Sancte Trinitatis quin licite et sine impedimento ubilibet possint ingredi dicta tenementa pro redditu predicto petendo et recipiendo ut domini illius feodi omnibus contraplacitis et contraplacitandis seu impedimentis dictorum prioris et fratrum Sancte Crucis ac successorum suorum omnino imposterum postpositis: quia insuper locus ille in quo dicta ecclesia dictorum religiosorum de Sancta Cruce est constructa ac cimiterium predictum de feodo dictorum religiosorum Sancte Trinitatis existunt per quod, si eandem ecclesiam dedicari ac cimiterium predictum benedici contigerit, potestatem forsan amitterunt in eisdem locis pro redditu suo predicto distringendi, concedunt dicti religiosi ordinis Sancte Crucis quod si quovismodo occasione dedicacionis ecclesie predicte aut benedictionis cimiterii predicti a percepcione dicti redditus seu potestate distringendi pro redditu predicto impediantur quod absit, extunc officiarius domini archidiaconi London' qui pro tempore fuerit cui se sponte submittunt in hac parte, facta fide primitus super premissis, solo iuramento procuratoris dictorum religiosorum Sancte Trinitatis sine omni strepitu iudiciali ad solucionem tresdecim solidorum et octo denariorum huius tociens quotiens aretro fuerint singulis diebus per sententiam excommunicacionis maioris in eorum priorem, interdicti in eorum ecclesiam compellere possit. In cuius rei testimonium huic scripto indentato in modum cirographi confecto sigillum commune predictorum prioris et conventus Sancte Trinitatis et sigillum commune prioris et fratrum ordinis Sancte Crucis predictorum alternatim sunt appensa: Data London primo die Marcii anno Domini MCCCmo decimo nono.