BHO

House of Lords Journal Volume 1: 5 February 1512

Page 11

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:

Table of contents

Hodie secundo die Parliamenti, quinto die Februarii.

Message from the Commons, that they had chose a Speaker.

EDWARDUS POYNYNGS, Miles, et alii de Domo Communi, nuntiaverunt Domino Cancellario et Thesaurario, ac aliis Dominis ibidem presentibus, quod elegerunt Prolocutorem suum, non nominando personam; supplicantes eisdem, ut electionem illam Domino Regi intimarent, et quando sibi dictum Prolocutorem presentari placeret; super quod dictus Cancellarius et Domini, Rege prius in premissis consulto, ex parte Regia, congratulabantur eisdem Communibus de eorum celeri expeditione, mandantes eis ut in diem Sabbati, hora consueta, in Domo sua Communi convenirent, ad quam horam Rex vellet eis tempus presentationis dicti Prolocutoris notificari.

Abbot of Malmesbury's Proxy.

Hodie recepta est Litera Procuratoria Richardi Frampton, Abbatis Monasterii de Melduna, alias Malmesbury, qui constituit Procuratores suos Milonem Episcopum Landaven. & Johannem Newton Abbatem Glouc. conjunctim et divisim, ad consentiendum et agendum, &c.