BHO

House of Lords Journal Volume 1: Tricesimo primo die parliamenti

Page 15

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:

Page 15

Table of contents

Tricesimo primo die Parliamenti.

Husbandry.

HODIE recepta est Billa Husbondrie, per manus Solicitarii deliberata, per Mandatum Domini Canlarii, lecta est primo.

Burdett, Conway.

Item recepta est Replicatio Burdett, facta Responsioni Edwardi Conwey.

Letters Patent of Henry VII.

Item recepta est Billa Johannis Heyron, signatam per Regem, de annullando Literas Patentes Johanni Myllys per Henricum Septimum factas, et lecta est jam primo et secundo, liberata Attornato Regis.

Wood.

Item Billa concernens clausuram Silve cedue lecta est tertio.

Water.

Item Billa concernens Conductus Aquarum reducta est, et reformata, lecta est.

Merchants of the Staple.

Item Billa concernens Majorem et Mercatores Stapule, lecta est secundo.

Handicraftmen.

Item Billa concernens Artifices Manuales, lecta est secundo.

Gueldeforde, Millis.

Item recepta est Responsio Edwardi Guldeforde in papiro, ad Billam Johannis Millis, et lecta est.

Merchants of the Staple and Adventurers.

Item materia Litis inter Mercatores Stapule predicte et Mercatores Adventurers commissa est examinationi Johannis Fyneux, Militis, et Ricardi Elyott.