BHO

House of Lords Journal Volume 1: Quadragesimo die parliamenti

Page 16

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:

Page 16

Table of contents

Quadragesimo die Parliamenti.

Dudley.

HODIE recepta est, per Mandatum Domini Cancellarii, quedam Provisio Willielmi Fizwilliam, Bille Restitutionis Heredum Dudeley apponenda.

Perjury.

Item nova Billa concernens punitionem Perjurii, recepta est, et lecta in papiro, liberata Magistro Solicitatori.

Alienations.

Item alia Billa recepta est in papiro, quod Domini Temporales non facient Discontinuationes, seu Alienationes, Hereditatis sue, et lecta est jam primo.

Oil.

Billa concernens Emptionem et Venditionem Olei lecta est secundo, et assentita.

Hatters and Cappers.

Billa concernens Hattes and Cappes lecta est secundo.

Esterlings, Sheriffs, Escheators, and Handicraftsmen.

Et quoad hanc Billam et Billa de Esterlings, ac ad Billam concernentem Vicecom. et Escaetor. ac Artifices Manuales, assignantur Episcopus Norwycen. Dominus Bernes, Dominus Mountjoy, et Custos Rotulorum, ad communicandum cum ceteris de Domo Communi, de et in premissis, die Lune prox. futur. hora nona.

Courteney.

Billa Restitutionis Henrici Courteney, et Domine Katerine Matris ejus, lecta est secundo, cum provisione.

Tutchet of Audeley.

Billa Restitutionis Johannis Tutchett de Audeley, lecta est secundo.

Suthwell and others.

Item recepta est nova Billa de possedando Roberto Suthwell, Militi, et aliis, et lecta est, et assentita.

Lucas, D. of Buckingham.

Item recepta est Responsio Thome Lucas, facta Replicationi Ducis Bucks.