BHO

House of Lords Journal Volume 1: 11 die parliamenti

Page 5

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:

Page 5

Table of contents

Die Veneris, 11° die Parliamenti.

Queen's Bill.

LECTA est Billa Regine jam secunda vice.

False Entries.

Item Billa pro inscriptione Mertium five Merchandisarum in libris Custumariorum alieno Nomine, lecta est secunda vice.

Unloading Ships in Havens and Creeks.

Item Billa concernens Onerationes sive Exonerationes Mercium sive Merchandisarum in portubus, et non in privatis locis vocatis le Cryks, lecta est jam secunda vice; et decreverunt Domini hanc Billam in pergamenam scribendam, et in die Lune tertio legendam et in Domum Inferiorem mittendam, lecta secunda vice.

Gold.

Item Billa de Auro, Argento, et aliis Jocalibus, Massis Auri et Argenti Bullion, &c. extra Regnum Anglie non asportandis, tradita est Regis Attornato ac Sollicitatori emendanda, lecta est secunda vice.

Justices of Assize.

Item eodem die adducte sunt a Domo Communi quatuor Bille. Una de Justiciariis de ly Assize, que lecta fuit coram Dominis una vice.

Popular Actions.

2. Billa de Actionibus et Informacionibus Popularibus, quam Billam Domini disputando censerunt esse reformandam, quod Regia Majestas haberet tres vel quatuor annos ad prosequendas hujusmodi Actiones, pars vero contra partem, in unum annum; et lecta est jam una vice.

Privy Seals.

3. Billa de Literis Privati Sigilli in prosecutione earum non habendis lecta est et tradita Porter, quam Billam Domini in certis verbis decreverunt esse ampliandam, una vice lecta.

Merchants going to Denmark.

4. Billa de revocatione Statuti contra Mercatores euntes in Dominia Regis Danorum et in Island, et lecta est una vice.

Adjourn.

Dominus Cancellarius, de Mandato Domini Regis, ob Solemnitatem Festi Purificacionis beate Marie Virginis, quod in crastino contingebat, continuavit presens Parliamentum usque in diem Lune, ad horam consuetam.