BHO

House of Lords Journal Volume 1: 12 die parliamenti

Page 6

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:

Table of contents

Die Lune, 12° die Parliamenti.

Loading, &c. Shi s in Creeks and Havens.

BILLA concernens Onerationem et Exonerationem Merchandisarum non solum in portus sed etiam in cryks faciendam, lecta tertia vice, cui Domini assensum prebuerunt, et decreverunt eam in Domum Inferiorem portandam, Regis Attornato et Clerico Parliamenti Nuntiis.

Popular Actions.

Item Billa de Actionibus et Informationibus Popularibus, lecta secunda vice, missa fuit, ex mandato Dominorum, in Domum Inferiorem reformanda, quia Domini neque justum neque equum judicarunt Regiam Actionem extinguendam uno anno tantum, sed decreverunt Regie Majestati in prosequenda sua Actione quadriennium concedendum, ceteris vero prout in Billa continebatur.

Justices of Assize.

Item Bille de Justiciariis de ly Assise et Com. libere Delever. of Goales, lecta secunda vice, ad Domum Inferiorem reformanda remittebatur, quia Domini censuerunt inscribendum in illa Billa non solum qui in talibus locis habitabant, sed qui etiam in eisdem locis nati fuerunt.

Privy Seals.

Item Billa de Adnullacione Literarum, sive Brevium Privati Sigilli, lecta secunda vice, super qua Domini deliberandum fore duxerunt.

Queen's Bill.

Item Billa concernens Reginam, lecta est tertia vice, cui Domini assenserunt, et decreverunt mittendam in Domum Inferiorem.

False Entries.

Item Billa pro inscriptione (in libris Custumariorum) Merchandisarum alieno nomine, lecta est tertia vice, cui Domini assenserunt.

Game.

Item Billa de Forests et Feris extra Parcas et Forestas interficiendis, lecta est jam secunda vice.