BHO

House of Lords Journal Volume 1: 16 February 1510

Page 7

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:

Table of contents

Die Sabbati, 23° die Parliamenti, 16 Februarii.

King's Household.

RECEPTA est longa Rotula pergamene de certa summa assignata pro expensis Hospitii Domini Regis legenda, et lecta est jam primo, cum una provisione, prima vice.

Garbling Spices.

Item recepta est Billa concernens Emundacionem five Garbellacionem Spicearum legenda.

Burglary.

Item Billa concernens Spoliantes de Nocte, lecta tertio et expedita, tradita Porter ad scribendam in munda.

Protections.

Item Billa contra Protectiones non concedendas nisi cum earum cognitione non duraturas ultra annum, prima lecta vice.

Staines.

Item Billa de Staniis lecta et expedita, et habet Porter ad scribendam.

Paupers.

Item Billa pro Pauperibus prosequentibus causas in Curia Regis, lecta est prima vice.

A Domo Inferiori adducte sunt sex Bille,

The Forest Bill.

1. De Forestis, quam approbat Domus Inferior, expedita.

Merchants Entries.

2. De inscriptione Marcandisarum in libris Custumariorum, expedita.

Queen's Bill.

3. Pro Regina.

Justices of Assize.

4. Pro Justiciariis de Assize, et assignatur Bryknell, et Gremesby, quod in diem Lune descenderent in Domum Inferiorem, ad tractandum tum pro reformatione ejusdem Bille, et quum inciperet habere vigorem.

Repeal of a Statute 11th Henry VII.

5. Pro annullacione cujusdem Statuti editi anno undecimo Regis Henrici Septimi, lecta semel.

Grant of a Subsidy.

6. De concessione Subsidii, que lecta fuit semel cum proviso adjungendo pro Mercatoribus de ly Hansa Theutonicorum.