BHO

House of Lords Journal Volume 1: 31 January 1547

Pages 290-291

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:

Table of contents

MEMORANDUM, quod die Lune, videlicet, ultimo Januarii,

Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur, presentes fuerunt:

Reverendissimus in Christo Pater Archiepus. Cant.
Archiepus. Eborac.
Epus. London.
Epus. Dunelmen.
Epus. Winton.
Epus. Exon.
Epus. Lincoln.
Epus. Elien.
Epus. Coven. et Lichf.
Epus. Norwicen.
Epus. Sarum.
Epus. Meneven.
Epus. Assaven.
Epus. Landaven.
Epus. Carliolen.
Epus. Heref.
Epus. Wigorn.
Epus. Westm.
Epus. Bath. et Well.
Epus. Gloucestr.
Epus. Peterburg.
Epus. Cestren.
Epus. Bangoren.
Epus. Bristoll.
Epus. Oxon.
Epus. Cicestren.
Epus. Roffen.
Ds. Wriothesley, Ds. Cancellarius Anglie.
Ds. Saint John, Magnus Magister Hospitii Dni. nostri Regis.
Ds. Russell, Ds. Privati Sigilli.
Marchio Dorss.
Comes Hertford, Magnus Camerarius Anglie.
Comes Arundell, Camerarius Hospitii Dni. nostri Regis.
Comes Oxon.
Comes Westm'land.
Comes Sallopp.
Comes Essex.
Comes Derbie.
Comes Cumbr.
Comes Wigorn.
Comes Sussex.
Comes Huntingd.
Comes Bath.
Comes Bridgwatre.
Vicecomes Lisle, Magnus Admirallus Anglie.
Ds. Audeley.
Ds. Zouche.
Ds. Dallawar.
Ds. Morley.
Ds. Dacres.
Ds. Cobham.
Ds. Ferrers.
Ds. Clinton.
Ds. Pois.
Ds. Scropp.
Ds. Stourton.
Ds. Latimer.
Ds. Grey de Wilton.
Ds. Mountegle.
Ds. Sands.
Ds. Windesor.
Ds. Wentworthe.
Ds. Burghe.
Ds. Braie.
Ds. Conyers.
Ds. Mordaunt.
Ds. Crumwell.
Ds. Parr.

Parliament dissolved.

DOMINUS Cancellarius dissolvit presens hoc Parliamentum.

King's Death.

Memorandum, quod hoc die Lune, videlicet, ultimo Januarii, Anno Regni Regis Henrici Octavi 38, Dominus Cancellarius, considentibus universis Magnatibus, convocatis etiam Militibus et Burgensibus a Domo Communi, in plena videlicet Curia, declaravit Mortem Domini nostri Regis Henrici Octavi, qui obiit die Veneris ultimo preterito, primo mane, cujus Anime propitietur Deus; que res dici non pot. quam erat luctuosa omnibus et tristis auditu, Cancellarius vero ipse vix potuit pre lachrymis effari. Tandem vero, sedato Fletu, et refectis Animis, videlicet, Recordatione Principis Edwardi, divina Indole imbuti, tum etiam Lectione bone

Proxies entered.

Lord Latymer's.

Die Martis, quinto decimo die Decembris, allate sunt Litere Procuratorie Johannis Nevill, Militis, Domini de Latymer, absentis ex Licentia Domini Regis attestante qui suum Procuratorem constituit nobilem virum Thomam Burgh, Militem, Dominum Burgh. magneque partis Testamenti dicti Domini nostri Regis defuncti, id quod factum est publice per Willielmum Pagett, Militem, Primarium Secretarium dicti Domini Regis, scilicet de Successione in Regno, de gubernanda Rep. durante minore etate jam dicti Principis Edwardi, de solvendis Debitis, de prestandis Promissis, etc. Dominus Cancellarius declaravit, per Mortem dicti Domini Regis, dissolutum esse hoc presens Parliamentum, itaque liberum esse omnibus discedere quo vellent; nihilominus omnes Proceres dicti Domini nostri Regis Edwardi Coronationem expectare admonuit.

Earl of Bridgewater.

Eodem die, etiam allate sunt Litere Procuratorie Comitis Bridgwater, absentis ex Licentia Domini Regis, attestante qui suum Procuratorem constituit Nobilem Virum Comitem Sussex.