House of Lords Journal Volume 1: Anno Regni Henrici Octavi Vicesimo octavo

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'House of Lords Journal Volume 1: Anno Regni Henrici Octavi Vicesimo octavo', in Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577, (London, 1767-1830) pp. 83-85. British History Online https://www.british-history.ac.uk/lords-jrnl/vol1/pp83-85 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image

In this section

Anno Regni Henrici Octavi Vicesimo octavo.

Proxies entered. Lord Lisle's.

HODIE, videlicet, decimo die Junii, anno Regni Regis Henrici Octavi vicesimo octavo, recepte sunt Litere Procuratorie, in quibus Arthurus Vicecomes Lisley, sub Regia Licentia a Parliamento absens, attestante Thoma Cromewell, Principal . . . . . . . Thomam Dominum Lawar. et Henricum Dominum Mountague, suos constituit esse Procuratores.

John Lyne, Gentleman, of Salop.

Abbot of Shrewsbury's.

Memorandum, quod die et anno supra dictis, Thomas Ofley, Yeoman, et Humfridus Dunne, Yeoman, dicunt super Sacramentum suum, quod Thomas, Permissione Divina, Abbas Monasterii Salop, ad Parliamentum nunc tenendum et celebrandum apud Westm. summonitus, ob Infirmitatem et Egretudinem interesse non potest, et ideo Episcopum Bang. et Abbatem de Waltham, conjunctim et divisim, suos constituit Procuratores.

Lord Dawbeney's.

Hodie, videlicet, undecimo die Junii, anno predicto, recepte sunt Litere Procuratorie, in quibus Henricus Dawbeney, Miles, Dominus de Dawbeney, sub Regia Licentia a Parliamento absens, attestante Thoma Cromewell, Principali Secretario Domini nostri Regis, et constitituit Procuratores suos.

Abbot of Bardney's.

Hodie, videlicet, decimo tertio die Junii, anno supra dicto, recepte sunt Litere Procuratorie, in quibus Abbas de Bardney, sub Regia Licentia a Parliamento absens, attestante et constituit Abbatem de Waltham suum esse Procuratorem.

Abbot of Colchester's.

Hodie, videlicet, decimo nono die Junii, anno supra dicto, recepte sunt Litere Procuratorie, in quibus Thomas Abbas Monasterii Sancti Johannis Baptiste juxta Colcestr. in Comitatu Essex, sub Regia Licentia a Parliamento absens, attestante Thoma Awdeley, Cancellario Anglie, et constituit Episcopum Norwic. et Episcopum Bang. suos esse Procuratores.

Bishop of Litchfield and Coventry's.

Hodie, videlicet, vicesimo die Junii, anno supra dicto, recepte sunt Litere Procuratorie, in quibus Rolandus Episcopus Covent. et Lych. sub Regia Licentia absens a presenti hoc Parliamento, attestante Thoma Cromewell, principali Secretario Domini nostri Regis, et constituit Thomam Eliensem Episcopum et Johannem Bangorien. Episcopum suos Procuratores.

Abbot of Ramsey's.

Hodie, videlicet, vicesimo secundo die Junii, anno supra dicto, recepte sunt Litere Procuratorie, in quibus Abbas de Ramsey, sub Regia Licentia absens a presenti Parliamento, attestante et constituit suos esse Procuratores.

Parliamentum inchoatum et tentum apud Westm. Octavo Die Mensis Junii, Anno Regni Metuendissimi ac Potentissimi Regis Henrici Octavi, Fidei Defensoris, Domini Hibernie, et in Terris Supremi Captitis Anglicane Ecclesie, 28°.

Briano Tuke, Milite, et Clerlcis Parliamentor.
Edwardo Northe,

King present at opening the Sessions 28th Hen. VIII.

DIE Jovis, octavo die mensis Junii, anno Regni Regis Henrici Octavi 28°, viz. 1° die Parliamenti, coram ipso Domino Rege, in Camera vulgariter nuncupat. Camera Parliamenti, infra Palatium Westm. Regali solio residente, presentibusque tunc totius Regni Anglie Proceribus ac Dominis tam Spiritualibus quam Temporalibus, ac etiam Communibus, tunc ad Parliamentum summonitis, ac Regio Mandato convocatis, Thomas Awdeley, Miles, Dominus Cancellarius, habuit Orationem, non minus elegantem et egregiam, quam gravem, sapientem, et doctam, cujus quidem Orationis effectus hic infra demonstrabitur.

Lord Chancellor Audley's Speech.

"Primum asserit, Sublimissimam et Excellentissimam Regis Majestatem, in Dissolutione ultimi Parliamenti, in animo non habuisse presens hoc Parliamentum nunc tenend. et celebrand. tam cito inchoare; verum duabus de causis, tum sue Sublimitati tum etiam totius Regni hujus Anglie incolumitati maxime necessariis, hoc Parliamentum suum jam de integro summonisse, quarum una concernit Assignationem Heredum et Successorum Domini nostri Regis, qui se mortalem et infirmitatibus mortique obnoxium (quod in Principe rarum est) agnoscens, et preterea totius hujus Regni sui Anglie statum et incolumitatem de se uno pendere, prudentissime considerans, ante omnia, Regnum hoc suum liberum et ab omnibus periculis immune sue Posteritati reliquere cupit; et ideo, presenti hoc in Parliamento, Heredem (ut vocant) apparentem assignari cupit, qui Regnum hoc, post ejus mortem, si (quod absit) ei ex hac mortali vita sine Liberis legitime procreatis discedere contingat, unanimi eorum consensu feliciter regat et gubernet: Causa vero secunda, ob quam presens hoc Parliamentum est summonitum, concernit Abrogationem cujusdam Actus in ultimo Parliamento edit. cujus virtute et vigore universum hoc Regnum Domine Anne Boloyne, nuper Regis Uxori, et Heredibus suis inter eos legitime procreatis, Fidem et Obedientiam asservare astringebatur; atque etiam ejusdem Actus vigore, quicunque contra illam aut, ejus Sobolem mali aliquid aut dixerit aut fecerit, Lese Majestatis condemnabatur; nunc vero inquit, cum probe causas Summonicionis Parliamenti hujus noveritis, meo Consilio freti, secundum tria illa Proverbia Salamonis (cui hic noster Princeps Excellentissimus digne et merito comparari potest) operabimini, quibus admonemur, preterita in memoria habere, presentia intueri, et obventura providere. Et nunc, quoad primum in memoria habeamus tum graves sumptus et animi perturbationes, que Invictissimus hic noster Princeps, durante primo suo illicito Connubio, perpessus est, quod non solum in Excellentissimis totius Christianitatis Universitatibus illicitum est probatum, verum etiam unanimi hujus Regni consensu, pro ut in quodam Actu in ultimo Parliamento inde confecto plenius possit appareri; tum etiam in memoria habeamus gravia pericula, que huic nostro Principi imminebant, ex quo secundum contraxit Matrimonium; jam vero, quantum ad secundum Salamonis Proverbium intueamur, quo in statu Regnum hoc situm sit ratione predicti Juramenti, quo predicte Domine Anne et sue Soboli obstringebamur; que quidem Domina Anna, cum suis Conspiratoribus, Lese Majestatis juste convicta, digna suis Conjurationibus premia assecuta est; quem vel mediocris conditionis virum non deterrerent hec a tertio Matrimonio, cum in primo graves sumptus et animi molestias, in secundo autem maxima pericula, que illi, durante toto illo tempore, imminebant, in memoria repetatur? Tamen hic noster Excellentissimus Princeps, humili Nobilium Petitione, et non Carnali Concupiscentia, iterum Matrimonium contrahere non est dedignatus, et jam de integro Uxorem duxit, que cum forma tum etate ad Liberos procreandos habilis et idonea existimatur: Et ideo, secundum tertium Salamonis Proverbium, obventura provideamus, et Heredem apparentem, unanimi assenssu, secundum Regis voluntatem, assignemus, qui si (quod Deus prohibeat) Principem hunc nostrum absque Liberis legitime procreatis ex hac mortali vita discedere contingat, nos et hoc Regnum regat legitime et gubernet. Postremo, Deum suppliciter oremus, ut huic nostro preexcellentissimo Principi Prolem aliquem mittere dignetur; gratiasque agamus, quod Illum nobis talem et tam multis exemptum periculis incolumem servaverit, quippe universis suis studiis et conatibus eo tendit, ut nos universos in tranquilla pace et perfecta charitate durante sua vita regat, et sue Posteritati relinquat."

Commons directed to chuse a Speaker.

Post cujus quidem Orationis et Declarationis conclusionem, idem Dominus Cancellarius prefatis Communibus, nomine Regio, dedit in Mandatis, quod in Domo sua Communi et consueta immediate convenirent, et unum Prolocutorem suum eligerent, ac sic electum eidem Domino Regi die Sabbati presentarent.

Receivers of Petitions.

Recepueurs des Petitions d' Angleterre, Irelande, Gales, et Escoce.

Master Thomas Crumwell.
Sir Guyllam Knight.
Sir John Wolman.
Sir Richard Bel.

Recepueurs des Petitions de Gascoygne, et des aultres Terres et Pais, de par de la la Mere des Isles.

John Tregonwell.
Thomas Bedyll.
Sir Guillame More.

Et ceulx qui veulent delivrer leur Petitions, les baillent de des six jours prochainnement ensuyvans.

Et sont assignes Treurs des Peticions d' Angletterre, Irland, Gales, et Escosse.

L'Archevesque de Canterbury.
Le Duc de Norf.
Le Duc de Suff.
Le Marques d'Excestr.
L'Evesque de Londres.
Le Counte d'Arundell.
Le Counte d'Oxeford.
Le Counte de Rutland.
Le Counte de Wiltshire.
Le Counte de Sussex.
Le Segnieur de Sands.
L'Abbé de Westm.
Sir John Fitz-James.

Toutz ceulx ensemble, ou quatre des Prelats et Segnieurs avanditz, appellans avecques eulx le Chancellier et Tresorier, etaussi le Sergeant du Roy, quant besoigne sera, et tiendront leur place en la Chambre du Chamberlain.

Et sont assignes Trieurs des Petitions de Gascoyn, et des aultres Terres et Pais, de par de la la Mer et des Isles.

L'Evesque de Duresm.
Le Countie de Northumb'land.
Le Countie de Westm'l.
Le Countie de Hunt.
Le Visc. de Beauchamp.
Le Segnieur Mountague.
Le Segnieur Latymer.
L'Abbé de Bury St. Edmond.
Sir Johan Baldwyn.

Tous eulx ensamble, ou quatre des Prelats et Segnieurs avanditz, appellans aulx eulx les Sergeans du Roy, aussi l'Attorney et Sollicitor du Roy, quant ill sera besoigne, et tiendront leur place en la Chambre du Tresorier.

Adjourn.

HODIE Dominus Cancellarius, ex Mandato Regio, continuavit presens Parliamentum in diem Sabbati prox. futur.