BHO

Statutes (not included by Baldock & Lisieux): Fees for admission to certain offices, c.1450

Pages 202-204

Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis. Originally published by Nichols and Sons, London, 1873.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:

Table of contents

VI.

Feoda in admissione alicujus Dignitatis seu Canonici Capellanorumque et aliorum officiorum de consuetudine in Ecclesia London debita et consueta.

In admissione alicujus Dignitatis seu Canonici.

In primis, Decano et Capitulo London iij s. et j lb. piperis.
Item, Succentori pro officio suo xx s.
Item, Sacriste London iij s. iiij d.
Item, Clerico Capituli vj s. viij d.
Item, Cuilibet trium servientium iij s. iiij d.
Summa xliij s. et j lb. piperis.

In admissione Capellanorum ad Cantarias in Ecclesia London per mortem vel simplicem resignacionem seu collacionem vacantes.

In primis, Decano et Capitulo London iij s. et j lb. piperis.
Item, Clerico Capituli iij s. iiij d.
Summa vj s. iiij d. et j lb. piperis.

In admissione Capellanorum ad beneficia in Civitate existencia per mortem vel simplicem resignacionem seu collacionem vacancia.

In primis, Decano et Capitulo London iij s. et j lb. piperis.
Item, Clerico Capituli iij s. iiij d.
Item, Officiario Domini Archidiaconi London xij s.
Item, Camerario Ecclesie London. ij s.
Summa xx s. iiij d. et j lb. piperis.

In admissione Capellanorum ad beneficia in partibus existencia per mortem vel simplicem resignacionem seu collacionem vacancia.

In primis, Decano et Capitulo London iij s. j lb. piperis.
Item, Clerico Capituli iij s. iiij d.
Item, Commissario generali vj s. viij d.
Item, Registrario Officii Decani et Capituli
Summa

In admissione Capellanorum ad beneficia ex causa permutacionis habenda in Civitate existencia.

In primis Decano et Capitulo London xiij s. iiij d. iij lb. piperis.
Item, Clerico Capituli vj s. viij d.
Item, Officiario Domini Archidiacono London xij s.
Item, Camerario Ecclesie Cathedralis Sancti Pauli London. ij s.
Summa xxxiiij s.

In admissione ad beneficia ex causa permutacionis habenda in partibus existencia.

In primis, Decano et Capitulo London xiij s. iiij d. iij lb. piperis.
Item, Clerico Capituli vj s. viij d.
Item, Commissario Generali Decani et Capituli vj s. viij d.
Item, Registrario Officii Decani et Capituli
Summa

In feodis Cartarum et aliarum rerum confirmandarum debitis et consuetis.

In primis, Decano et Capituli London [an erasure] lb. piperis.
Item, Clerico Capituli iij s. iiij d.
Summa vj s. viiij d.

Juramentum admittendorum ad Cantarias vel Officia in Ecclesia Sancti Pauli.

In Dei Nomine. Amen.

Ego N. juro quod ero obediens Decano et Capitulo in licitis et canonicis mandatis.

Item, fundacionem seu Officium meum ad quod admissus sum, et laudabiles Consuetudines ac Statuta Ecclesie Sancti Pauli observabo. Et si, quod absit, in parte vel in toto non observari contigerit, correcciones in eisdem fundacionibus Statutis sive Consuetudinibus limitatas subibo; et me humiliter subiturum promitto.

Item, si in eisdem penas meis demeritis dignas taxari non contigerit, penas arbitrarias juri non contrarias et expresse repugnantes humiliter subibo.

Item, querelis quibuscunque, provocacionibus et appellacionibus earumque, ac juris et facti remediis et beneficiis, michi in premissis vel ex eorum occasione, quocunque modo competentibus et de cetero competituris, renuncio hic pro perpetuo: eisque omnibus cedo, et ab eisdem recedo totaliter et expresse in his scriptis; et si contrarium egero, me nunc pro tunc perjurii reatum incurrere expresse profiteor.

Item, juro insuper quod contra juramentum meum predictum dispensacionem non impetrabo; et si aliquam gratis michi offerri contigerit, ea non utar ullo modo. Sic me Deus adjuvet et Sancta Dei Evangelia.