Close Rolls, August 1228

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1228', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 69-78. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp69-78 [accessed 20 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1228

De prosternendo castro de Thorinton'.—Mandatum est vicecomiti Devonie quod in propria persona sua accedat ad castrum de Torinton, quod firmatum est sine licentia domini regis, et convocato (fn. 1) ibidem comitatu suo, predictum castrum penitus prosterni et fossata ejusdem rasari faciat.

Permittat autem quod Henricus de Tracy per visum suum de muris castri sui de Berdestapl' tantum prosterni faciat quod muri illi remaneant altitudinis x pedum tantum, ita quod ipse Henricus infra firmitudinem murorum illorum edificia sua et mansionem habere possit. Teste rege apud Rading', j die Augusti.

Pro Rades de Duffeld'.—Constat domino regi per inquisitionem factam et regi missam quod hermitorium de Saburgham' cum pertinentiis suis ad regem pertinet committendum cui voluerit, quod quidem hermitorium tam in terra arabili quam landis ad illud hermitorium pertinentibus, dominus rex commisit Rades de Duffeld' custodiendum quamdiu regi regi (fn. 2) placuerit, ita tamen quod idem Rades per idoneum capellanum faciat capelle ejusdem hermitorii deservire. Et mandatum est ballivis foreste Cumbrie quod de predicto hermitorio, tam cum terra arabili quam landis ad illud pertinentibus, predicto Rades sine dilatione plenam saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Rading', j die Augusti.
Et mandatum est episcopo Carleolensi quod ab eodem Rades per idoneum capellanum predicte capelle deservire permittat. Teste ut supra.

Pro Rades de Duffeld de hermitorio.—Rex venerabili patri W. Carleolensi episcopo salutem. Sciatis quod commisimus dilecto et fideli nostro Rades de Duffeld' hermitorium de Saburgh' cum pertinentiis, custodiendum quamdiu nobis placuerit. Et ideo vobis mandamus quod si quid de predicto hermitorio cum pertinentiis cepistis tempore quo exstitit in manu nostra, eidem Rades sine dilatione reddatis. Teste ut supra.

De curbis ad operationes Turris Lond'.—Rex dilectis et fidelibus suis Bertram de Criol' et Alano Poinaunt' Salutem. Mandamus vobis quod habere faciatis constabulario nostro Turris Lond' viginti curbas in bosco de Bixle ad operationes ejusdem Turris faciendas. Teste ut supra.

Pro Gileberto Ruffo de Radinges.—Rex custodi vinorum suorum Suhamt' salutem. Precipimus vobis quod de vinis nostris que sunt in custodia vestra, habere facias Gilberto Ruffo de Rading' unum dolium vini Was[c]on' de rec, pro uno dolio vini quod nobis comodavit apud Rading' in vigilia Beati Petri ad Vincula, anno regni nostri xij. Teste ut supra.

Pro hominibus de Pokelinton'.—Rex vicecomiti Eboraci salutem. Precipimus tibi quod, non obstante eo quod per preceptum nostrum cepistis in manum nostram manerium nostrum de Pokelint', permittas homines de Pokelint' habere blada sua que seminaverunt in terris manerii illius antequam manerium illud in manum nostram capi precepimus. Teste ut supra.

Pro H. de Burgo de quietantia shirarum et hundredorum.—Rex concessit H. de Burgo, comiti Kancie, et justiciario Anglie, quod ipse et homines sui habeant imperpetuum quietantiam de shiris et hundredis et sectis shirarum et hundredorum, wapentakiorum, lestorum et de auxilio vicecomitis et ballivorum suorum et de misericordiis eorum. Et mandatum est vicecomiti Buk' quod predictum comitem vel homines suos in balliva sua non vexet, exigendo ab eis sectas shirarum et hundredorum vel alias consuetudines contra libertates predictas eis a nobis concessas, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro quadam vidua de Lutegareshal'.—Rex constabulario Lutegreshal'. Scias quod concessimus Gunnilde, que fuit uxor Johannis Blundi de Lutegareshal', domum que fuit predicti Johannis, que capta fuit in manum nostram occasione suspensionis predicti Johannis pro morte hominis, unde rectatus fuit coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu Wiltes', tenendam quamdiu nobis placuerit. Et ideo tibi precipimus quod ipsam Gunnildam domum illam tenere permittas donec aliud inde tibi preceperimus. Teste apud Newebyr', iij die Augusti.

Pro Johanne Marescallo.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod blada hujus autumpni que Johannes Marescallus seminari fecit in manerio de Moleford' dum fuit in manu sua, quod quidem manerium dominus rex commisit Bertramo de Cryol ad se sustentandum etc. quamdiu etc. eidem Johanni sine dilatione habere faciat ad faciendum inde quod voluerit. Teste rege apud Hamsted', iiij die Augusti.

Pro canonicis de Nuttel'.—Mandatum est magistro Simoni Coco custodi manerii de Brehull' quod permittat canonicis de Nutel' habere duas bigas euntes et redeuntes in foresta de Bernewud' pro bosco ad focum suum, sicut eas habere consueverunt per cartam J. regis, quam inde habent. Teste ut supra.

De catallis mercatorum de Hispania.—Mandatum est H. filio Aucher' quod residuum denariorum quod est in custodia sua, qui venerunt de Grimmesby de vinis et aliis mercandisis mercatorum de Hyspania venditis Rimundo Willelmi, per talliam faciat liberari usque ad festum Sancti Michaelis, ut tunc plenius possit ei responderi de denariis qui restant adhuc de denariis receptis de vinis que fuerunt apud Beverlacum et alibi. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Ardis de bladis seminatis in terra de Rudes.— Mandatum est Ricardo de Gray constabulario Divis' quod habere faciat Willelmo de Ardis blada hujus autumpni, que seminari fecit in terra quam habuit in custodia de dono domini regis in Rudes cum Juliana filia et herede Thome de Rudes, non obstante morte predicte Juliane. Teste rege apud Hamsted', iiij die Augusti.

Pro Henrico de Helyon'.—Mandatum est vicecomiti Devonie quod non obstante eo quod justiciarii qui ultimo itineraverunt in comitatu illo, vendiderunt id quod ad dominum regem pertinebat per unum annum et unum diem de terra que fuit Willelmi de la Stret', suspensi pro latrocinio, et de catallis ejusdem Willelmi, plenam saisinam habere faciat de terra predicta et de catallis predictis Henrico de Helyon, cui rex dedit omnia catalla predicta et id quod ad eum pertinet de ipsa terra. Teste rege apud Merleberg', vj die Augusti.

Pro Ada Esturmy.—Idem mandatum est eidem vicecomiti pro Ada Esturmy de terra et catallis que fuerunt Rogeri de Mirabel, qui fugit pro morte hominis. Teste ut supra.

De damo dato.—Mandatum est Bertram de Crioil et Alano Poinant, custodibus archiepiscopatus Cantuariensis, quod habere faciant Thome de Bendenges in parco de Aldinton' unum damum de dono domini regis. Teste ut supra.

De terra de Cumpton' cum hundredo.—Mandatum est vicecomiti Berkes' quod si occasione translationis R. quondam Sarisburiensis episcopi ad episcopatum Dunholmensem, cepit in manum domini regis quamdam terram in Cumpton', cum hundredo de Cumpton', que ipse episcopus habuit de dono Johanne Malesmeins, prout ipse episcopus domino regi ostendit, tunc sine dilatione eidem episcopo de predictis terra et hundredo saisinam suam reddi faciat. Teste ut supra.

De terra Roberti de Novo Burgo que fuit vadium Aaronis de Lond' Judei.—Mandatum est vicecomiti Dorset' et Sumerset' quod terram Roberti de Novo Burgo in Wimfrost', Sirreneton' et Almer', unde rex precepit saisinam fieri Aaroni de London' Judeo ut de vadio suo, non obstante predicto precepto, capiat in manum domini regis et salvo custodiat usque in v septimanas a die Sancti Michaelis, anno etc. xij°. Interim autem blada que sunt in terris illis adunari et custodiri salvo faciat, ita quod nihil inde amoveatur, salvo interim ipsi Roberto rationabili estoverio suo. Et summoneat etc. predictum Judeum quod sit coram justiciariis etc. assignatis etc. ad predictum terminum ad recipiendum rationabilem finem de ipso Roberto de debito quod ei debet. Teste ut supra.

Pro Engeramo de Pratell'.—Rex dilectis et fidelibus suis Bertrammo de Cryol' et Alano Poinaunt, custodibus archiepiscopatus Cantuariensis, salutem. Sciatis quod cepimus homagium Engerami de Pratell' de terra quam Engeramus de Pratell' pater ipsius tenuit de predicto archiepiscopatu in capite, et que ipsum Engeramum jure contingunt hereditario; qui quidem Engeramus dum minoris fuit etatis extitit in custodia S. quondam Cantuariensis archiepiscopi. Et ideo vobis mandamus quod eidem Engeramo de tota terra, quam predictus Engeramus pater ejus tenuit in capite de predicto archiepiscopatu, et que ipsum hereditarie contingit, plenam ei sine dilatione seasinam habere faciatis. Teste ut supra.

De warnestura castri Divis'.—Mandatum est Ricardo de Grey quod per probos homines de Castellaria de Divisis diligenter inquiri faciat cujusmodi blada venerabilis pater Ricardus, quondam Sarisburiensis episcopus, recepit in castro nostro Divis' per manus Willelmi Briwer', tempore quo castrum illud commissum fuit eidem episcopo custodiendum, videlicet tam in frumento quam ordeo, siligine, avena, pisis et fabis; et cum ei constiterit per inquisitionem illam quantum idem episcopus ab eodem Willelmo recepit de predictis, tantum ab eodem episcopo recipiat et bladum, quod idem episcopus habet in manerio de Rudes, eidem episcopo habere permittat. Teste rege apud Merleb', vij die Augusti.

Pro abbate Belli Loci Regis de iiijxx et x libris.—Rex abbati de Kirkestal' salutem. Mandamus vobis quod quater viginti et x libras quas nobis debetis per annum, faciatis habere hoc anno futuro abbati Belli Loci Regis ad operationem ecclesie sue, videlicet xlv li. ad festum Sancti Michaelis anno regni nostri xij, et xlv li. ad Pasca anno regni nostri xiij. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomiti Ebor' quod permittat predictum abbatem predictos denarios habere sicut predictum est.

Pro quadam reclusa.—Mandatum est custodibus archiepiscopatus Cantuariensis quod liberationem concessam a bone memorie S. quondam Cantuariensi archiepiscopo Sarre de Assinis recluse, ei habere faciant in bladis et aliis juxta tenorem carte sue quam idem archiepiscopus ei inde fieri fecit. Teste ut supra.

Pro Matheo filio Hereberti.—Mandatum est vicecomiti Devonie quod de terra quam mater Willelmi Paynel tenuit in dotem in Hunespil', Matheo filio Hereberti plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro episcopo Norwicensi.—Mandatum est vicecomiti Nortfolc' et Suff': precipimus tibi quod non obstante mandato nostro quod alias tibi fecimus de baronia venerabilis patris Thome Norwicensis episcopi capienda in manum nostram, de eadem baronia plenam seisinam ei sine dilatione habere facias, et siquid inde ceperis id ei plene restituas. Teste ut supra.

De brenniis datis.—Mandatum est magistro Elye de Derham et Reginaldo de Kaune, custodibus episcopatus Sarisburiensis, quod in vivario de Rammesbir' habere faciant W. comiti Marescallo sex brennias de dono domini regis. Teste rege apud Crickelad', viij die Augusti.

Pro Henrico de Franchesney.—Mandatum est Thome de Muleton et Roberto de Lexinton' quod non obstante inquisitione quam fieri fecerunt de dominicis et escaetis domini regis in itinere suo per comitatum Devonie, permittant Henricum de Franchesn' pacifice tenere terram quam habet de ballio domini regis in Evedon', donec rex aliud inde preceperit. In primo autem adventu suo ad dominum regem, ipsum certificet quantum terre predictus Henricus tenet de ballio domini regis in villa predicta, et quantum terra illa valeat per annum. Teste rege apud Glouc', x die Augusti.

Pro Matilda de Craucumbe.—Mandatum est Philippo de Pyrye quod habere faciat Matildi de Craucumbe unum damum in foresta regis de Blakemor' de dono domini regis. Teste rege apud Heref', xiij die Augusti.

Pro Radulfo Musard'.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod habere faciat Radulfo Musard' catalla sua et blada que seminari fecit in terris que fuerunt Isabelle de Mesnill' uxoris sue in balliva sua. Teste ut supra.

Pro Mabilia de Cantilupo.—Mandatum est Rogero de Clifford' quod permittat Mabiliam de Cantilupo habere forgiam suam itinerantem ad siccum in foresta de Den', sicut eam habuit ante preceptum regis quod fecit ne permitteret ipsam habere predictam forgiam itinerantem, sicut predictum est. Teste ut supra.

[m. 3.]

Pro abbate de Monte Sancti Michaelis.—Dominus rex cepit fidelitatem Radulfi abbatis de Monte Sancti Michaelis, et mandatum est vicecomiti Devonie quod de terris, rebus et possessionibus suis abbatie predicte, quas cepit in manum domini regis occasione vacationis abbatie illius, predicto abbati plenam saisinam habere faciat, et si quid inde ceperit id ei sine dilatione plene restituat.
Eodem modo scribitur vicecomiti Willelmo de Sancto Johanne.

Quia constat domino regi per inquisitionem quam fieri fecit, quod erit domino regi commodo ut Radulfus de Redleg' teneat de ipso rege xlvij acras sabelonis cum pertinentiis in Redleg', que jacent juxta Aquam Sabrine (fn. 3)

De placitis de Cyrencestr'.—Rex abbati de Cyrencestr' salutem. Quia sufficienter coram nobis protestatum est et recognitum quod placita de terris et tenementis in manerio Cyrencestr' mota per brevia predecessorum nostrorum regum Anglie temporibus ipsorum predecessorum nostrorum usque ad tempus quo rex Ricardus, avunculus noster, concessit domui vestre ad feodi firmam manerium illud, terminari solent in curia de Cyrencestr' per juratas secundum consuetudinem aliorum dominicorum nostrorum maneriorum in regno nostro Anglie, vobis mandamus quod non obstante reclamatione quorundam de manerio illo qui alias clamant consuetudines et terminationes placitorum, placita que decetero per brevia nostra movebuntur in curia nostra predicta de Cyrencestr', per juratas secundum consuetudinem aliorum dominicorum maneriorum nostrorum Anglie terminari faciatis, sicut predictum est. Teste ut supra.

De vinis cariandis usque Salopiam et alibi.—Rex Willelmo Anglico nuncio ballivorum Bristoll' salutem. Precipimus tibi quod de xx doliis vini que emi precepimus apud Bristoll' et cariari usque Wygorniam, liberari facias ibidem hominibus Henrici de Aldithel' xv dolia vini carianda usque Salopiam ad opus nostrum, et v dolia vini liberari facias ballivis nostris Wigornie ponenda in celario episcopi Wigorniensis ibidem, ad opus nostrum. Teste rege apud Heref', xviij die Augusti.
Et mandatum est eidem Henrico de Aldithel' quod de illis xv doliis vini, cariari faciat iiij dolia vini usque Muntgomery, et xj dolia salvo reponi faciat in castro Salopie ad opus domini regis. Teste ut supra.

Et mandatum est ballivis Wigornie quod predicta v dolia vini de predictis xx dolia que rex emi precepit apud Bristoll' et cariari usque Wigorniam, et que Willelmus Anglicus eis liberabit per preceptum domini regis, recipiant et salvo reponi faciant in celario episcopi Wigorniensis ad opus regis. Teste ut supra.

De cariando hernesio regis ad eum.—Mandatum est vicecomitibus Lond' quod habere faciant Willelmo Hordel clerico unam bonam carectam ad denarios ipsius regis, ad herenesium regis ad eum cariandum. Teste rege apud Heref', xix die Augusti.

Hibernia. Pro Ernisio de Dunheved' et uxore ejus.—Rex R. de Burgo, justiciario Hibernie, salutem. Ostenderunt nobis Ernisius de Dunheved' et Johanna uxor ejus quod cum Martinus de Mandevill' pater ipsius Johanne, quando Hugo de Feypo eam duxit in uxorem, daret ipsi Johanne in maritagium tres carucatas terre cum pertinentiis in Dereham et Shenebuille, quas idem Martinus habuit de dono Rogeri Tyrel', ballivi domini J. regis patris nostri, occasione cujusdam escambii quod ipse pater noster postea fecit cum Ricardo Tyrel, fratre et berede predicti Rogeri, de quibusdam terris in Munesterr', pro terris ipsius Ricardi in honore de Luvethe, dissaiverunt ipsos Hugonem et Johannam de predictis tribus carucatis terre simul cum terra, quam predictus Ricardus tenuit tempore escambii predicti, cum ipsi nichil de escambio illo scirent nec per assensum eorum factum fuisset. Et ideo vobis mandamus quod per sacramentum proborum et legalium hominum de partibus illis, per quos rei veritas melius sciri poterit, diligenter inquiratis utrum ipsi Hugo et Johanna de terra predicta disseisiti fuerunt sicut predictum est, et si per inquisitionem illam vobis constiterit ipsos ita inde fuisse disseisitos, tunc predictis Ernisio et Johanne plenam inde saisinam sine dilatione habere faciatis. Teste me ipso apud Hereford', xx die Augusti, anno etc. xij°.

De custodia heredum Hamonis de Gravenel.—Dominus rex concessit H. de Burgo etc. vel cui assignare voluerit, custodiam et maritagium heredum Hamonis de Gravenel, que ad nos pertinet ratione archiepiscopatus Cantuariensis vacantis et in manu domini regis existentis. Et mandatum est vicecomiti Kancie quod de predicta custodia plenam ei saisinam habere faciat. Teste rege apud Hereford', xxj die Augusti.
Eodem modo scribitur Bertram de Crioil et Alano Poinant. Teste ut supra.

Pro hominibus de Driffeld'.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod non obstante mandato regis per quod cepit in manum regis manerium suum de Driffeld', nec obstante alio precepto quod dominus rex postea inde ei fecit, permittat homines regis de Driffeld' habere blada sua que seminaverunt in manerio illo antequam illud rex in manum suam capi precepisset. Teste ut supra.

Pro Henrico de Helion'.—Mandatum est vicecomiti Devonie quod distringat Matheum filium Hereberti et alios in balliva sua, quos ei constiterit aliquid habere de catallis que fuerunt Willelmi de la Strete, suspensi pro latrocinio coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu illo, quod sine dilatione ea reddant Henrico de Helyon', cui rex concessit omnia catalla que fuerunt predicti Willelmi et id quod ad eum pertinet, habendum per unum annum et j diem de terra que fuit predicti Willelmi occasione suspensionis sue. Teste rege ut supra.

Pro filio Engerami de Pratellis.—Dominus rex concessit Engeramo, filio Engerami de Pratellis, cujus homagium cepit de terris quas predictus Engeramus pater suus tenuit in capite de predicto archiepiscopatu et que ipsum hereditarie contingunt, blada de hoc instanti autumpno, anno etc. xij°, que sunt in eisdem terris. Et mandatum est Bertram de Crioil et Alano Poinant, quod predicta blada ei sine dilatione habere faciant. Teste ut supra. Per Radulfum filium Nicholai.

De fustis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford' quod habere faciat decano et capitulo Hereford' tria fusta in foresta de Den' ad capellam suam de Sancto Briavell' reparandam de dono nostro. Teste ut supra.
Mandatum est Hugoni de Kilpec quod habere faciat fratribus minoribus de Hereford' duo fusta in foresta de Trivel' de dono regis ad constructionem capelle sue. Teste ut supra.

Pro hominibus episcopatus Sarisburiensis.—Mandatum est constabulario castri Divis' quod demandam quam facit hominibus episcopatus Sarisburiensis et hominibus canonicorum Sarisburiensium de theloneo de eis capiendo in mercato de Divis' contra tenorem cartarum suarum, ut dicitur, ponat in respectum usque diem dominicam proximam post Nativitatem Beate Marie anno etc. xij°, ut tunc habeat apud Wigorniam a domino rege mandatum quid facere debeat de predicto theloneo capiendo vel dimittendo. Teste apud Wigorniam, xxiiij die Augusti, anno eodem.
Eodem modo scribitur ballivis de Merleberg' et de Caln'.

De fenis episcopatus Sarisburiensis.—Mandatum est custodibus episcopatus Sarisburiensis quod de fenis episcopatus Sarisburiensis, qui est in custodia sua per preceptum domini regis, permittant ballivos R. Dunholmensis episcopi, quondam Sarisburiensis, capere rationabiliter sicut necesse fuerit, simul cum forragio quod ipse inveniet de suo ad seminandum de dominicis ejusdem episcopatus quantum inde fuerit seminatum quando dictum episcopatum recepit. Teste rege apud Wigorniam, xxiiij die Augusti.

De blado in manerio de Rudes.—Mandatum est Ricardo de Gray sicut ei alias mandatum fuit, quod retento de blado R. Dunholmensis episcopi, quondam Sarisburiensis, in manerio de Rudes quantum per inquisitionem ei constiterit ipsum a Willelmo Briwer' recepisse quando castrum Divis' ab eodem recepit, de toto residuo bladi sui permittat eum pro voluntate sua omnino disponere, nullum ei faciens vel fieri permittens impedimentum quominus libere et sine impedimento hoc facere possit. Teste ut supra.

De distringendo personam de Munden'.—Mandatum est vicecomiti Hertf' quod distringat Elyam personam de Munden' per laicum feodum suum et Everardum de Stocton, ad reddendum Willelmo de Percy et Bertram de Gartlip' redditum quem reddere solebant advocato de Bethun', quem quidem redditum predictis Willelmo et Bertram rex concessit ad se sustendandos in servicio suo quamdiu ei placuerit. Teste rege apud Wigorniam, xxv die Augusti.

De deliberandis quibusdam hominibus de Hereford'.—Rex vicecomiti Oxonie salutem. Scias quod, ad instantiam proborum hominum nostrorum Hereford', reddidimus eis Johannem et Walterum, filios Gileberti filii Iwenii, et Johannem Broll', qui sunt in prisona nostra apud Oxoniam per preceptum nostrum. Et ideo tibi precipimus quod ipsos a prisona nostra quietos sine dilatione deliberes. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Glouc' pro Stephano Fint, Radulfo Cruc, et Radulfo le Teintur, qui sunt in prisona apud Glouc'.

Pro Hugone Dispens'.—Dominus rex perdonavit Hugoni Dispens' xij solidos et sex denarios qui ab eo exiguntur de scutagiis de Muntgomery et de Bedef' et pluribus aliis scutagiis. Et mandatum est custodi honoris Peverel de Noting' quod de predictis xxij s. et vj d. pacem ei habere permittat. Teste rege apud Kiddeministr', xxv die Augusti.

Pro Radulfo de Wilinton'.—Mandatum est constabulario Divis' quod wardam quam exegit a Radulfo de Wilinton', qui est in castro Bristoll', de feodo unius militis quod idem Radulfus tenet de castellaria Divis' in Caleston' et Hechelhamt', pacem ei habere permittat donec aliud habuerit mandatum. Teste ut supra.

De currendo in foresta de Kannok'.—Dominus rex mittit ad Hugonem de Loges, Widonem venatorem cum canibus regis ad forestam de Kannok', ad capiendum ibidem sex vel septem cervos ad opus regis. Et mandatum est eidem Hugoni quod eum ducat versus horas foreste prope blada ubi cervi crassiores fuerint, et cum eos ceperit, faciat eos saliri et duci quo ei dicet idem Wido ex parte regis. Teste rege apud Brug', xxviij die Augusti.
Rex vicecomiti Heref' salutem. Ostendit nobis Radulfus de Bray quod cum ipse maritasset quandam neptem suam Thome Briani et ipse postea finem fecisset cum eodem Thoma pro habenda terra sua de Maghen' ad firmam ad terminum (fn. 4)

De capiendis prisonibus in comitatu Norhamt'.—Mandatum est Radulfo de Trublevill' in fide qua domino regi tenetur, quod sicut se ipsum et omnia sua diligit, statim visis litteris istis capi faciat Johannem Perceval, Robertum le Petit, Simonem le Rumangur, Gilebertum Bercarium, et Alanum et Petrum, filios Ranulfi de Leonibus, quos vicecomes suus Norhamt' nuper cepit per apellum Wilekini de Waverworth probatoris regis, qui postea evasit de prisona regis in qua tenebatur, et quos ipse vicecomes postea dimisit per plevinam occasione evasionis ipsius probatoris, ut dicitur, ipsosque Johannem, Gilbertum, Alanum, et Petrum salvo in prisona regis custodiri faciat; ita quod eos habeat ad preceptum regis sicut se vult conservare indempnem. Teste apud Salopiam, xxix die Augusti.

Pro Roberto de Turvill' et Rogero le Pour'.—Mandatum est vicecomiti Sumerset' quod terram quam Ranulfus de Hurule habet de ballio domini J. regis etc. in Norton', capiat in manum domini regis et ipsam liberet Roberto de Thurvill' et Rogero le Pour' ad se sustendandos in servicio regis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. "convocatu" in MS.
  • 2. Sic in MS.
  • 3. Unfinished and cancelled, "quia in finibus."
  • 4. Cancelled, "quia episcopus noluit illud breve irrotulari."