Close Rolls, November 1228

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1228', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 121-135. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp121-135 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1228

Pro Ernaldo de Bosco.—Dominus rex concessit Ernaldo de Bosco scutagium suum de feodis v militum que tenet de M. comitissa Wintonie, et ipsa de rege in capite; scilicet, de scuto duas marcas pro exercitu de Kery in quo fuit etc. Et mandatum est vicecomiti War' et Leic' quod eidem comitisse pacem de predicto scutagio, et illud eidem Ernaldo, habere faciat de dono regis. Teste J. Bathoniensi episcopo apud Westmonasterium, iij die Novembris.
Eodem modo scribitur vicecomiti Glouc' de scutagio de feodis x militum, que idem Ernaldus tenet de predicta comitissa.

Pro Johanne de Bello Campo.—Dominus rex concessit Johanni de Bello Campo scutagium suum de feodo unius militis et dimidii, quod tenet de Hugone de Ver, et idem Hugo de rege in capite; scilicet, de scuto ij marcas pro exercitu de Kery in quo fuit etc. Et mandatum est vicecomiti Oxonie quod eidem Hugoni pacem de predicto scutagio, et illud eidem Johanni habere faciat de dono regis. Teste J. Bathoniensi episcopo apud Westmonasterium, iiij die Novembris.

De prohibendis mercato et feria Johannis filii Alani.—Quia mercatum quod tenetur apud manerium Johannis filii Alani de Albo Monasterio per diem Jovis, est ad manifestum nocumentum mercatorum Salopie et de Muntgomery, et similiter feria concessa eidem Johanni apud idem manerium habenda ad festum Sancti Andree esset ad nocumentum ferie de Muntgomery, mandatum est vicecomiti Salopie quod predictum mercatum et predictam feriam prohiberi et per totam ballivam suam clamari faciat, ita quod amplius non amplius non (sic) teneantur. Teste ut supra.

Pro Alano filio Henrici.—Quia constat regi per inquisicionem factam quod terra, que fuit Hugonis de Stubhus utlagati pro recto latrocinii in Dunkeswic', extitit in manu regis per unum annum et unum diem, et quod idem Hugo terram illam tenuit de Alano filio Henrici et Agnete uxore ejus (fn. 1), mandatum est vicecomiti Eboraci quod de terra illa eidem Alano plenam saisinam habere faciat. Teste J. Bathoniensi episcopo apud Westmonasterium, iiij die Novembris.

Pro Hamone le Gras.—Dominus rex concessit Hamoni le Gras scutagium suum de feodo dimidii militis quod tenet de abbate Westmonasterii et idem abbas de rege in capite, scilicet de scuto duas marcas pro exercitu de Kery in quo fuit etc. Et mandatum est vicecomiti Wigornie quod predictum scutagium eidem Hamoni habere faciat de dono regis, et predicto abbati pacem inde habere permittat. Teste J. Bathoniensi episcopo apud Westmonasterium, vij die Novembris.

Pro Willelmo de Cantilup'.—Eodem modo scribitur vicecomiti Warr' pro Willelmo de Cantil' de scutagio suo habendo de feodis trium militum, que filius et heres Willelmi Cumin, (fn. 2) qui est in custodia sua, tenet de comite Warewic'; scilicet, de scuto duas marcas pro exercitu de Kery etc.

Pro Johanne de Boterell'.—Dominus rex de novem marcis, quas Johannes de Boterell' reddidisse debuit Jocepino Judeo Bristoll' ad hoc festum Sancti Michaelis proximo preteritum anno etc. xij°, concessit eidem Johanni quod reddat predicto Jocepino quatuor marcas a die Omnium Sanctorum anno etc. xiij° in xv dies, et v marcas ad festum Sancti Hillarii proximo sequens anno eodem. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod eidem Johanni predictum respectum habere faciant. Teste J. Bathoniensi episcopo apud Westmonasterium, iv die Novembris.

De decano et capitulo London'.—Rex magistro Henrico de Bissopeston', custodi episcopatus London', salutem. Precipimus tibi quod permittas decano et capitulo Londoniensibus pacifice habere medietatem ville de Mealdon' quam Eustachius quondam Londoniensis episcopus tenuit de predictis decano et capitulo, et quam in manum nostram cepisti ratione episcopatus ejusdem vacantis et in manu nostra existentis; facias etiam predictis decano et capitulo (fn. 3) habere plenariam saisinam de terris quas predictus episcopus emit de Petro filio Alulfi in manerio de Fuleham et eidem decano assignavit tenendas de ecclesia Sancti Pauli, London'. Teste me ipso apud Westmonasterium, vij die Novembris, anno etc. xiij°.

De executione testamenti E. quondam Londoniensis episcopi.— Rex eidem salutem. Mandamus vobis quod omnia catalla que fuerunt E. quondam Londoniensis episcopi, tam in bladis quam bobus, ovibus, equis, porcis, et omnibus aliis, liberetis archidiaconis Hunted', Lond', et Midd', executoribus testamenti ipsius episcopi, ad denarios faciendos ad acquietandum debita que idem episcopus nobis debuit, et similiter ad acquietandum debita quibus aliis tenebatur, eo quod ipse debuit acquietasse eos inde versus nos et non acquietavit; reservato tamen de bladis predictis quantum sufficiat ad tantam terram seminandam quantum ipse episcopus recepit seminatam quando habuit saisinam predicti episcopatus, et retentis de catallis predictis quot et quanta ipse invenit in eodem episcopatu tempore predicto. Et si quid inde amotum fuerit per te vel ballivos tuos, id sine dilatione revenire facias. Teste ut supra.

Pro hominibus Oxonie.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod, non obstante mandato regis quod ei fecit de villa Oxonie in manum regis capienda, ballivis Oxonie eandem saisinam habere faciat qualem habuerunt antequam ipsam caperet in manum regis per preceptum suum. Teste ut supra.

Pro Ricardo Red.—Quia constat regi per inquisitionem factam quod terra que fuit Henrici Red in Poulegh, qui suspensus fuit pro latrocinio, extitit in manu regis per unum annum et unum diem, et quod idem Henricus terram illam tenuit de Ricardo Red, patre suo, mandatum est vicecomiti Wiltes' quod eidem Ricardo de terra predicta plenam saisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, viii die Novembris.

Pro uxore Lewelini de terris ei commissis.—Mandatum est vicecomiti Leic' quod de terra quam J. domina Norwallie, soror regis, tenuit de ballio regis in Roel', non obstante mandato regis quod ei fecit de ea capienda in manum regis, talem ei saisinam habere faciat qualem inde habuit antequam eam caperet in manum regis. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Salopie de manerio de Cunedovr' pro eadem domina Norwallie.

Hibernia. Pro Galfrido de Appelby.—Dominus rex concessit Galfrido de Appelby quod quater xx et x acras quas habuit in Balibren' de dono Kenwerec filii Rithith', et quas Ricardus de Burgo, justiciarius Hibernie, cepit in manum regis eo quod dicebatur eas esse purpresturam factam super terram regis de Baliscadan', pacifice teneat usque ad etatem Ririth' filii Ririth', nepotis et heredis ipsius Kenwerec, qui infra etatem est et qui terram illam ipsi Galfrido warantizare tenetur ut dicitur. Et mandatum est eidem Ricardo, justiciario Hibernie, quod de terra predicta eidem Galfrido plenam saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Roberto filio Serlonis de perdona.—Dominus rex perdonavit Roberto filio Serlonis xix li. viii s. et j d. qui per summonicionem Scaccarii ab eo exiguntur de tempore J. regis, patris domini regis, eo quod convictus fuit de perjurio; perdonavit etiam Roberto de Blatchf' xxv l. et iij s. qui similiter ab eo exiguntur de eodem tempore per summonicionem Scaccarii, eo quod convictus fuit de eodem. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsos inde quietos esse faciant. Teste ut supra.

De Cameraria London'.—Dominus rex commisit Gervasio le Cordewaner Camerariam London' tenendam a festo Sancti Martini anno xiij usque in vi annos completos; et mandatum est Henrico filio Aucher' quod plenam ei inde saisinam habere faciat. Teste ut supra.

De quibusdam dimittendis per plevinam.—Mandatum est vicecomiti Norhampt' quod si Alanus filius Rann' et Petrus frater ejus, Johannes Perceval, Robertus filius Walteri et Gilebertus le Bercher, homines Rogeri de Leonibus, capti et detenti in prisona regis propter appellum Willelmi filii Ricardi, qui eos appellavit de societate latrocinii, invenerint ei salvos plegios qui eos manucapiant ad standum inde recto, tunc ipsos per plevinam dimittat et deliberari faciat. Teste ut supra.

[m. 20.]

De maneriis commissis Rogero la Suche.—Dominus rex maneria de Branton', de Karswell' et de Depeford', que fuerunt in custodia Thome de Cyrenc', commisit quamdiu etc. Rogero la Zuche, cui similiter commisit custodiam comitatus Devonie. Et mandatum est eidem Thome quod de predictis maneriis saisinam ei habere faciat, salvis regi bladis et instauris que habet in eisdem maneriis. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Wyliton.—Dominus rex illam medietatem terre quam prius commisit Rogero le Poure (fn. 4) de terra illa quam Jordanus de Hurle habuit de ballio regis in Norton', commisit modo Radulfo de Wylinton ad se sustentandum in servicio regis quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod de predicta medietate terre prefate ipsi Radulfo plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Bartholomeo Peche.—Dominus rex concessit Bartholomeo Peche scutagium suum de feodo dimidii militis quod tenet de Willelmo de Sancto Johanne et idem Willelmus de rege in capite; scilicet, de scuto ij marcas pro exercitu de Kery etc. in quo fuit etc. Et mandatum est vicecomiti Suhamt' quod de scutagio illo eidem Willelmo pacem et illud eidem Bartholomeo habere faciat. Teste ut supra.

Pro uxore que fuit Galfridi de Serland'.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod terram quam Galfridus de Serland' tenuit in Bundeby de hereditate Matildis uxoris ejus, et quam cepit in manum regis occasione mortis predicti Galfridi, eidem Matildi, cujus hereditas terra illa est, ut dicitur, sine dilatione habere faciat ad se et pueros suos sustentandos, et terram predictam ei in pacem tenere permittat, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De quietancia spervarii.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod Robertus de Barevill' per preceptum nostrum liberavit dilecto et fideli nostro Radulfo de Trublevill' spervarium de anno regni nostri xij°, quem nobis debet per annum pro terra sua de Barton'. Et ideo vobis mandamus quod de predicto spervario ipsum Robertum quietum esse faciatis. Teste me apud Westmonasterium, xiv die Novembris, anno regni nostri xiij°.

Pro Willelmo de Ros.—Rex executoribus testamenti Roberti de Ros salutem. Ad noticiam vestram volumus pervenire dilectum et fidelem nostrum Willelmum de Ros finem fecisse nobiscum de debito predicti Roberti patris sui nobis solvendo ad terminos quos inter nos providimus et eidem Willelmo duximus concedendos. Et ideo vobis mandamus quod, non obstante predicto debito nostro, quod ad predictum Willelmum pertinet de bonis et catallis predicti Roberti patris sui eidem assignetis. Teste me apud Westmonasterium, xiij die Novembris, anno regni nostri xiij°.

Pro uxore Galfridi de Serland'.—Rex vicecomiti Dorset' salutem. Scias quod concessimus Matillidi, que fuit uxor Galfridi de Serland', terram in Haunford' cum pertinentiis, quam idem Galfridus tenuit de ballio domini J. regis, patris nostri, ad se et liberos suos sustentandos quamdiu nobis placuerit. Et ideo tibi precipimus quod de terra predicta eidem Matillidi plenam saisinam habere facias, sicut predictum est. Teste me apud Westmonasterium, xiij die Novembris, anno regni xiij°.

Hibernia. De electione episcopi Lechlinensis.—Rex Ricardo de Burgo, justiciario Hybernie, salutem. Et si electio capituli et cleri Lechlinensium, ad quam minus consulte non petita licentia nostra processerunt, cassa et pro nulla debeat reputari; volentes tamen de gratia nostra et pro honestate electi sui eis ad preferre (sic), electioni facte de W. archidiacono Lech linensi in episcopum Lechlinensem assensum regium prebere duximus et favorem; et hoc vobis significamus. Ita tamen quod prius litteras predictorum capituli et cleri patentes recipiatis, quas de mandato nostro vobis porrigent, testificantes quod eligendl licentiam a nobis petierint; ne possit inposterum nobis et heredibus nostris in electione consimili prejudicium generari. Et ideo vobis mandamus quod litteras predictas ab eis recipiatis et eas salvo custodiatis. Teste me apud Westmonasterium, xiv die Novembris, anno regni nostri xiij.

De custodia terre et heredis Willelmi Blundi.—Dominus rex concessit H. de Burgo, justiciario, custodiam terre et heredum Willelmi Blundi qui de domino rege tenuit in capite, et maritagium eorundem heredum. Et mandatum est vicecomiti Norf' et Suff' etc. Teste ut supra.

Pro Johanne de Bello Campo.—Dominus rex concessit Johanni de Bello Campo scutagium suum de feodo j militis et dimidii, que tenet de Hugone de Ver et ipse de rege in capite. Et mandatum est vicecomiti Essex' quod scutagium illud eidem Johanni habere faciat, et predicto Hugoni pacem inde habere permittat. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Radulfo filio Nicholai.—Rex concessit Radulfo filio Nicholai servicium de Mida per xl dies et servicium de Uriel per totidem dies in auxilio castri sui de Dunelamein firmandi, quod est in manu sua ratione custodie terre et heredis Willelmi Pipard, quam rex ei concessit. Et mandatum est Ricardo de Burgo, justiciario Hibernie, quod predicta servicia eidem Radulfo ad predictum castrum firmandum habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xv die Novembris.

Pro Radulfo filio Nicholai.—Radulfus filius Nicholai finem fecit cum executoribus testamenti E. quondam Londoniensis episcopi pro custodia terre et heredis Radulfi de Lymes' et pro maritagio ejusdem heredis, que predictus episcopus habuit de concessione Hugonis de Oddingeshel', de quo predictus Radulfus de Lymes' terram suam tenuit. Et mandatum est vicecomiti Hertf' quod de terris que fuerunt predicti Radulfi de Lymes' in balliva sua, talem saisinam eidem Radulfo filio Nicholai habere faciat, qualem predictus episcopus inde habuit; et si aliquam vim resistentem in terris illis invenerit, ipsam sine dilatione faciat amoveri. Teste ut supra.

Wasconia. Pro Raimundo Talemund'.—Mandatum est H. de Trublevill', senescallo Wasconie, quod secundum consuetudinem partium illarum talem saisinam habere faciat Raimundo de Talemund', cujus homagium dominus rex cepit, de terris et tenementis suis in Wasconia, qualem inde habuit quando recessit a servicio domini regis et adhesit servicio regis Francorum. Teste rege apud Westmonasterium, xv die Novembris.

Pro Stephano de Sedgrave.—Dominus rex reddidit Isolde de Bello Campo que fuit uxor Ricardi de Subire, et Matildi de Bello Campo que fuit uxor Willelmi de Wascoil, et Radulfo de Ardern' et Alicie uxori ejus, et Idonee que fuit uxor Henrici de Alneto, totam terram cum pertinentiis in Cotes, que fuit Stephani de Bello Campo, et que hereditarie contingit predictas Isoldam, Matildem, Aliciam et Idoneam tamquam sorores et heredes ipsius Stephani, et predicti Isolda, Matildis, Radulfus de Ardern' et Alina (sic) uxor ejus et Idonea in presentia nostra spontanea voluntate sua dimiserunt et concesserunt dilecto et fideli nostro Stephano de Sedgrave et heredibus suis, totam predictam terram cum pertinentiis suis, tenendam de nobis et heredibus nostris per servicium quod idem Stephanus de Bello Campo inde facere consuevit; scilicet, servicium j brachetti per annum. Et mandatum est vicecomiti Dereby quod de tota predicta terra cum pertinentiis eidem Stephano de Sedgrave sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Lewe de Treueles.—Rex vicecomit Lancastr'. Ostensum est nobis ex parte dilecti et fidelis nostri Theobaldi le Buteillier quod eo quod Lewe de Treueles, homo ipsius Theobaldi, dum intendebat agri culture quadam die arando, invenisset denarios quosdam de veteri moneta et ignota, tanquam inventor thesauri captus est et detentus in prisona nostra. Et ideo tibi precipimus quod, si ita est et idem Lewe invenerit tibi salvos plegios qui eum manucapiant ad habendum eum coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint ad standum inde recto, tunc ipsum per plevinam dimittas et a prisona nostra deliberari facias, sicut predictum est. Teste me apud Westmonasterium, xvij die Novembris, anno regni nostri xiij°.

Hibernia. De maritagio Johannis le Poher.—Rex Ricardo de Burgo, justiciario Hibernie, salutem. Venientes ad nos Ricardus Duket et Henricus de Sancto Florentio clericus vester, nobis ex parte vestra optulerunt c marcas pro maritagio Johannis le Poher, filii et heredis Roberti le Poher. In qua petitione vestra vobis signamus quod vos benigne duximus audiendos; salvo nobis fine ejusdem Johannis pro relevio suo. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Johannem sine dilatione ad nos venire faciatis ad homagium suum nobis faciendum et finiendum pro relevio suo. Teste ut supra.

Hibernia. De medietate terre que vocatur Todmon'.—Rex eidem salutem. Signavistis nobis pro Ricardo Duket etc. ut supra, quod Moriar de Haghobren pro habenda quamdiu nobis bene servierit illa medietate terre que vocatur Todmon, quam dominus J. rex, pater noster, commisit Dunecano Macarbragh' ad firmam usque ad quendam terminum qui completus fuit ad festum Sancti Michaelis proximo preteritum, et unde idem Dunecanus reddidit per annum centum libras, optulit nobis singulis annis de eadem terra de incremento quater xx marcas, et preterea quod ipse ad custum suum firmabit in eadem terra quoddam castrum ad opus nostrum; ita quod ipse homines nostros ejusdem castri, quos justiciarius noster Hybernie pro voluntate sua ponet in eo, ad sufficientiam sustentabit ad custum suum et suas expensas, et pro hac concessione optulit nobis mille libras. Et quia credimus quod nobis expediat ipsum Moriar in hac petitione sua audire, vobis mandamus quod, accepta ab eo securitate de centum libris annuis et predictis quater xx marcis de incremento nobis per annum reddendis et de predicto castro firmando et hominibus nostris ejusdem castri sustentandis ad custum suum, sicut predictum est, et de predictis mille libris nobis solvendis, ipsi Moriar de predicta medietate terre Todmonie plenam saisinam habere faciatis et ipsum in saisina illa manuteneatis.

Pro Gileberto de Bosco.—Rex concessit Gileberto de Bosco scutagium suum de quarta parte feodi j militis quod tenet de Nicholaa que fuit uxor Rogeri de Cauz et ipsa de archiepiscopo Cantuariensi; scilicet, de scuto duas marcas etc. Et mandatum est vicecomiti Kancie etc.

Pro Johanne filio Roberti.—Rex Hugoni de Nevill salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro Johanni filio Roberti partem illam foreste Norhumbrie que est de feodo Rogeri de Merlay, et quam in manum nostram capi precepimus eo quod dicebatur quod non fuit pertinens ad forestam quam habet in manerio de Robir', quod Robertus filius Rogeri pater ejusdem Johannis, cujus heres ipse, tenuit de dono domini J. regis, patris nostri, quia perpendimus per finem factam tempore predicti J. patris nostri in curia sua coram ipso et justiciariis suis inter Rogerum de Merlay petentem et predictum Robertum tenentem, de predicta parte foreste, quod pars illa pertinet ad predictum Johannem et quod voluntas predicti patris nostri erat quod inperpetum remaneret eidem Roberto et heredibus suis. Et ideo vobis mandamus quod eidem Johanni de predicta parte foreste tanquam pertinente ad predictum manerium suum de Robir' plenam saisinam habere facias. Teste me ipso apud Westmonasterium, xvij die Novembris.
Et mandatum est vicecomiti Norhumbrie quod id per totam ballivam suam clamari faciat, et quod nullus de parte illa foreste preter voluntatem predicti Johannis se intromittat. Teste ut supra.

Hibernia. De archiepiscopo Cassellensi—Archiepiscopus Cassellensis dat domino regi trescentas marcas reddendas Bristall' in Anglia; videlicet, ad Pascha anno etc. xiij°, c marcas, et ad festum Sancti Michaelis anno eodem c marcas, et ad Pascha anno xiv° c marcas, pro habenda remissione et quieta clamatione domini regis pro se et heredibus suis inperpetuum de contentione et clamio que dominus rex eidem archiepiscopo movit super nova villa Cassell', unde dominus rex concessit eandem villam cum pertinentiis eidem archiepiscopo et successoribus suis tenendam de domino rege et heredibus suis in liberam, puram et perpetuam elemosinam, sicut plenius continetur in carta quam dominus rex ei inde fieri fecit.

Hibernia. Quod justiciarius provideat Willelmo de Mariscis.— Mandatum est Ricardo de Burgo etc. quod provideat Willelmo de Mariscis, filio Galfridi de Mariscis, in xxv vel xxx libratis terre de escaetis, ad se sustentandum in servicio regis quamdiu regi placuerit. Teste rege apud Westmonasterium, xviij die Novembris.

Hibernia. Pro Waltero de Rideleford'.—Rex eidem salutem. Supplicavit nobis Walterus de Rideleford' quod concederemus ei quod viam, que transit per medium parcum suum de Garvenau, licite extra parcum suum posset divertere. Et ideo vobis mandamus quod in propria persona vestra accedatis ad predictum parcum, et si viderit quod predicta via extra parcum illum diverti possit sine magno et imminenti dampno et nocumento partium illarum, tunc viam illam ita diverti permittatis. Teste ut supra.
Rex H. de Burgo etc. salutem. Mandamus vobis quod non obstante mandato nostro quod vobis fecimus de omnibus dominicis nostris Hybernie capiendis in manum nostram, permittatis dilectum et fidelem nostrum, Walterum de Rideleford' pacifice tenere quatuor carucatas terre cum pertinentiis in Talkony, Kylmakethe, Killensingen et Clouhliny, quas ei commisimus ad se sustentandum in servicio nostro donec aliud inde a nobis habueritis mandatum. Teste me ut supra.

Hibernia. Pro Galfrido de Altaribus.—Rex Ricardo de Burgo, justiciario Hybernie, salutem. Mandamus vobis quod dilecto et fideli nostro Galfrido de Altaribus, qui bene nobis servivit, provideatis in decem libratis terre de escaetis ad se sustentandum in servicio nostro quamdiu nobis placuerit. Teste me ut supra.

Pro Radulfo de Haya.—Rex concessit Radulfo de Haya scutagium suum de feodo duorum militum et dimidii quod tenet de Margareta comitissa Wyntonie et eadem Margareta de domino rege in capite. Et mandatum est vicecomiti Norhamton' quod eidem comitisse pacem inde habere faciat et predicto Radulfo scutagium illud habere faciat. Teste ut supra.

[m. 19.]

Pro mulieribus leprosis de Bradelegh'.—Dominus rex concessit per cartam suam pro se et heredibus suis mulieribus leprosis de Bradel' et priori et fratribus ejusdem loci quod boscus suus de Bradel' inperpetuum sit quietus de vasto et regardo foresfariorum, salva nobis venatione nostra tantum, et quod ipsi licite et sine calumpnia alicujus 1 acras bruere in eodem manerio in loco qui vocatur Jernefeld' possint frussire, excolere et fossato includere, similiter quietas de regardo inperpetuum. Et mandatum est H. de Nevill' quod predictam cartam legi faciat et predictam concessionem in ea contentam fieri permittat. Teste rege apud Westmonasterium, xviij die Novembris.

Hibernia. Pro M. Cassellensi archiepiscopo.—Dominus rex concessit et carta sua confirmavit M. Cassellensi archiepiscopo quod ipse et successores sui habeant unam feriam apud Cassel' duraturam per viij dies; videlicet, in vigilia et in die Sancte Trinitatis et per sex dies proximo sequentes, nisi feria illa sit ad nocumentum vicinarum feriarum. Et mandatum est R. de Burgo, justiciario Hybernie, quod predictam feriam clamari faciat et teneri, sicut predictum est. Teste rege ut supra.
Rex eidem justiciario salutem. Sciatis nos remisisse et quietum clamasse pro nobis et heredibus M. Cassalensi archiepiscopo et successoribus suis contentionem et clamium que ei moveramus super nova villa Cassal'; et concessimus eandem villam cum pertinentiis suis decetero de nobis et heredibus nostris tenendam predicto archiepiscopo et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam. Et ideo vobis mandamus quod predictam cartam coram vobis legi et firmiter teneri faciatis. Teste ut supra.

De civitate Wintonie concessa probis hominibus Wintonie.—Rex vicecomiti Suhamt' salutem. Scias quod concessimus probis hominibus nostris Wintonie civitatem nostram Wintonie, habendam et tenendam in manu sua usque in quinque annos completos a festo Sancti Michaelis anno regni nostri xj° per quater xxti libras numero singulis annis ad Scaccarium nostrum reddendas. Et ideo tibi precipimus quod de hiis que ad predictam civitatem pertinent, in nullo te intromittas usque ad terminum predictum. Teste ut supra.

Pro J. constabulario Cestrie.—Mandatum est vicecomiti Notingh' quod habere faciat J. constabulario Cestrie scutagium suum de dono regis de feodis viij militum que tenet de comitissa Augi in balliva sua; scilicet, de scuto duas marcas pro exercitu de Kery in quo fuit etc. Teste rege apud Muntgomery, xiv die Octobris.

Pro Ricardo de Fressingefeld'.—Dominus rex perdonavit Ricardo de Fressingefeld' vij marcas que ab eo exiguntur per summonicionem Scaccarii de prestito quod J. rex, pater domini regis, ei fecit in Pictavia. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Ricardum de predictis vij marcis quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium, xx die Novembris, anno etc. xiij°.

Pro Rogero le Bigod.—Dominus rex concessit Rogero le Bigod, filio et heredi Hugonis le Bigod, quondam comitis Norf', et carta sua confirmavit quod ipse et heredes sui inperpetuum habeant unam feriam apud manerium suum de Harolveston singulis annis, duraturam per duos dies; videlicet, in vigilia et in die Nativitatis Sancti Johannis Baptiste, nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Norf' quod feriam illam per totam ballivam suam clamari faciat et teneri, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Nevill.—Dominus rex concessit Radulfo de Nevill scutagium suum de feodo j militis quod tenet de comitissa Wyntonie, et ipsa comitissa de rege in capite; scilicet, de scuto duas marcas pro exercitu etc. Et mandatum est vicecomiti Dors' quod eidem comitisse pacem inde habere faciat et predicto Radulfo scutagium illud habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xx die Novembris.

Pro Willelmo de Vernun.—Rex concessit Willelmo de Vernun scutagium suum de feodo j militis et dimidii quod tenet de H. comite War', et idem comes de rege in capite; scilicet, de scuto ij marcas pro exercitu de Kery. Et mandatum est vicecomiti Norhamt' quod scutagium illud ei habere faciat et predictum comitem inde quietum esse faciat. Teste ut supra.

Pro Waltero de Dayvill'.—Eodem modo scribitur vicecomiti War' pro Waltero de Dayvill' de scutagio de feodo j militis quod tenet de H. comite War'.

Pro decano et capitulo Eboracensibus.—Rex vicecomiti Eboraci salutem. Scias quod diem quem ad instantiam venerabilis patris W. Eboracensis archiepiscopi concessimus decano et capitulo Eboracensibus usque in unum mensem a die Sancti Hillarii anno etc. xiij°, de quibusdam libertatibus et aliis, sicut continentur in primis litteris nostris quas inde tibi misimus, prorogavimus usque in tres septimanas a die Pasche anno eodem; ita quod omnia tunc sint in eodem statu quo esse precepimus ad diem predictum, videlicet a predicta die Sancti Hillarii in unum mensem. Et ideo tibi precipimus quod predictis decano et capitulo pacem inde habere permittas usque in tres septimanas a predicta die Pasche. Demandam etiam quam facis hominibus ecclesie Eboracensis per summonitionem Scaccarii de ultimo itinere justiciariorum, interim in respectum ponas. Teste rege apud Westmonasterium, xxiv die Novembris, anno regni nostri xiij°.
Eodem modo scribitur justiciariis de banco, hoc excepto, sicut continentur, etc., et demandam, etc. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod habere faciat Baldewino de Ver duas damas in horis foreste de Rokingh' de dono regis. Teste ut supra.

Pro Rogero de Quency.—Rex concessit Rogero de Quency scutagium suum de feodis militum que de rege tenet in capite; scilicet, de scuto ij marcas pro exercitu de Kery. Et mandatum est vicecomiti Hunt' quod illud ei habere faciat de dono regis. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Eboraci, Norhamt', Oxonie.

Pro Hugone Dispensatore.—Rex concessit Hugoni Dispensatore scutagium suum de tribus partibus feodi j militis quod tenet de Nigello de Mubray, et idem Nigellus de rege in capite; scilicet, de scuto duas marcas pro exercitu de Kery. Et mandatum est vicecomiti Leic' quod illud ei habere faciat, et predictum Nigellum pacem inde habere permittat. Teste ut supra.

De transgressione perdonanda.—Dominus rex perdonavit, intuitu pietatis, Ricardo le Baker transgressionem per quam captus et detentus est in prisona Wintonie. Et mandatum est vicecomiti Suhamt' quod ipsum Ricardum sine dilatione a predicta prisona deliberet et quietum abire permittat. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Willelmo de Mariscis.—Rex Ricardo de Burgo, justiciario Hibernie, salutem. Signavit nobis Willelmus de Mariscis quod occasione saisine quam de mandato nostro fecistis de manerio de Baliscada, quod idem Willelmus prius tenuit de ballio nostro, dampnificatus est de xv li. quas de eodem manerio recepisse debuit ad festum Sancti Michaelis anno etc. xij°, si idem manerium usque ad terminum prefatum in manu sua extitisset. Et ideo vobis mandamus quod de denariis nostris ad Scaccarium nostrum Dublin' xv li. in recompensationem dampni predicti eidem Willelmo habere faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, xxv die Novembris.

Hibernia. Pro Hospite Templariorum.—Mandatum est eidem justiciario Hibernie quod, non obstante eo quod Ingelbrictus de Dublin', hospes magistri et fratrum milicie Templi apud Dublin' se transtulit a una domo sua extra portam Sancti Patricii usque ad quandam aliam domum suam extra portam de Kingesgat'; ipsum Ingelbrictum quietum de tallagiis esse faciatis sicut fuit quando mansit in prima domo sua, desicut ipsi magistri et fratres non habent nisi unum hominem ibidem et in uno loco, quem tamquam liberum hospitem suum quietum de tallagiis habere debeant. Teste ut supra.

De vinis deliberandis.—Mandatum est ballivis W. comitis Marescalli de Avreford quod, non obstante arestatione quam Savaricus de Malo Leone fecit de navi Thome Gundewin', sicut fuit in veniendo versus partes de Averford, sine dilatione habere faciant civibus Burdegale vina sua que habent in predicta navi. Teste ut supra.

Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Computate venerabili patri R. quondam Sarisburiensi, et nunc Dunholmensi episcopo in proficuo comitatus Suhamt', anno etc. xij, xliij li. et xvij solidos et duos denarios, quos posuit per preceptum nostrum in custodia castri nostri Wintonie predicto anno regni nostri xij; et xx li. quas posuit per preceptum nostrum in custodia comitatus Suhamt' anno eodem; et sex li. quas posuit per preceptum nostrum in custodia castri nostri Porcestr' anno eodem. Teste ut supra. (fn. 5)

Contrabreve Griffino de Wallia.—Rex vicecomiti Stafford' et Salopie salutem. Precipimus tibi quod de denariis unde respondere debes ad Scaccarium nostrum, facias habere Griffino filio Wenunwin' v m. ad se et homines suos sustentandos de dono nostro. Et computabitur, etc. Teste ut supra. (fn. 5)

Pro Willelmo de Ralegh.—Dominus rex concessit Willelmo de Ralegh clerico custodiam terre et heredis Willelmi Engayne, qui de rege tenuit in capite, et maritagium ejusdem heredis. Et mandatum est vicecomiti Huntind' quod de terra que fuit ipsius Willelmi in balliva sua et de ipso herede predicto Willelmo sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xxv die Novembris.

Hibernia. Pro Radulfo de Norwic'.—Dominus rex concessit Radulfo de Norwic' omnes exitus provenientes de episcopatu Imelicensi usque ad Pascha anno etc. xiij°, ad prosequendum pro rege causam que vertitur intra ipsum regem et magistrum Johannem, qui se gerit electum Imelicensem, super electione ejusdem episcopatus. Et mandatur Ricardo de Burgo usticiario Hibernie quod predictos exitus eidem Radulfo habere permittat usque ad predictum terminum, sicut predictum est; et si quid inde ceperit id ei sine dilatione reddat. Teste ut supra.

De tradendo in ballio.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Quia audivimus per inquisitionem quam fieri fecisti per preceptum nostrum et nobis misisti, quod Emma Brun appellat Willelmum Walensem de morte Roscelini de Alesby, quondam viri sui, odio et atia, et non eo quod idem Willelmus de morte ipsius Roscelini culpabilis sit; tibi precipimus quod si idem Willelmus invenerit tibi sex probos et legales homines de comitatu tuo, qui manucapiant eum habere coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint ad standum inde recto, tunc ipsum Willelmum tradas in baillis illis sex probis et legalibus hominibus usque ad adventum predictorum justiciariorum. Et habeas ibi nomina illorum sex proborum et legalium hominum, sicut predictum est, et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium, xxviij die Novembris.

Pro serviente quodam justiciarii de perdona scutagii.—Dominus rex perdonavit Gileberto Marescallo serviente (sic) H. de Burgo, comitis Kancie, justiciarii Anglie, scutagium quod ab eo exigitur de viij bovatis terre quas tenet de feodo tuo in Hovingeham pro exercitu de Kery; scilicet, de scuto duas marcas. Et mandatum est Nigello de Moubray quod pacem ei inde habere permittat. Teste ut supra.

Pro Petro Grimbald'.—Dominus rex perdonavit Petro Grimbald' xx marcas quas habuit de prestito ad se sustentandum in servicio domini regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Petrum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

De testamento E. Londoniensis episcopi.—Mandatum est magistro H. de Bissopeston quod terras quas E. Londoniensis episcopus cepit ad firmam ad terminum qui non dum preteriit, et quas cepit in manum domini regis occasione predicti episcopatus existentis in custodia sua, reddant (sic) executoribus testamenti ipsius episcopi ad testamentum suum perficiendum; et hoc idem mandatum est ei de wardis et perquisitis ipsius episcopi que non tenentur in capite de eodem episcopatu. Teste ut supra.

Pro abbate de Strafford'.—Mandatum est magistro H. de Bissopeston' quod terram et redditum cum pertinentiis in Burgested' quos abbas de Strafford' habuit de dono Willelmi Talebot, et quos E. Londoniensis episcopus cepit in manum suam, eo quod predicti terra et redditus fuerunt de feodo suo et quod feodum illud ingressus fuit sine licentia sua, quos etiam terram et redditum idem magister Henricus cepit in manum domini regis occasione episcopatus Londoniensis vacantis etc. eidem abbati reddi faciat, quia idem episcopus per xv dies ante obitum suum terram et redditum predictum ei restituit. Teste ut supra.

[Schedule.]

H. Dei gratia etc. baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis nos dedisse et concessisse et carta nostra confirmasse dilecto et fideli nostro H. de Burgo, comiti Kancie, justiciario Anglie, totum manerium de Eylesham in comitatu Norf' cum hundredo et aliis pertinentiis suis, et totum manerium de Westhal' in comitatu Suff' cum pertinentiis suis, habenda et tenenda eidem H. et heredibus suis de nobis et heredibus nostris, faciendo inde nobis et heredibus nostris servicium feodi dimidii militis. Pro hac autem donatione et confirmatione idem comes reddidit et quietum nobis clamavit et heredibus nostris de se et heredibus suis manerium de Camel in Sumers', cum feodis militum et omnibus aliis pertinentiis suis, quod habuit de dono domini J. regis patris nostri; et totum manerium de Tichefeld' in comitatu Suhampton' quod fuit Johannis de Gisorz, quod idem H. habuit de dono nostro; et totum jus quod habuit vel habere potuit in Kenynton et Feltham in comitatu Middelsex', sicut carta nostra quam eidem H. comiti Kancie fieri fecimus plenius testatur. Et ideo vobis mandamus quod sic fieri et inrotulari faciatis. Teste me ipso apud Westmonasterium, xxviij die Novembris, anno regni nostri xiij°.

[m. 18.]

De serjantia quadam.—Dominus rex concessit Gileberto Blundo quod ipse, toto tempore vite sue, sit serviens regis de comitatubus de Cork et de Kery, et inde cepit homagium ejusdem Gileberti. Et mandatum est Ricardo de Burgo, justiciario Hibernie, quod ipsum Gilebertum serjantiam illam sine impedimento habere permittat, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, xxv die Novembris, anno etc. xiij°.

Hibernia. De custodia terre et heredis Ritheric' filii Kavan'.—Rex, juxta petitionem Ricardi de Burgo, justiciarii Hibernie, quam ei fecit, concessit ei custodiam terre et heredis Ritherich' filii Kavan' cum maritagio ejusdem heredis. Et mandatum est eidem justiciario quod in saisinam terrarum et reddituum cum pertinentiis qui fuerunt predicti Ritherich' et ipsum heredem jure hereditario contingunt, se mittat. Teste ut supra.

Pro Johanne filio Ricardi.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod pro fideli servicio quod Johannes filius Ricardi fecit domino J. regi patri nostro tempore guerre et pro expensis quas fecit eodem tempore in munitione et custodia castri de Lancaveton', perdonavimus eidem Johanni liv li. et iv s. et sex d. qui ab eo exigebantur ad Scaccarium nostrum de pluribus debitis de eodem tempore; perdonavimus etiam eidem Johanni xiv s. qui ab eo exigebantur ad Scaccarium nostrum de eodem tempore de minutis particulis foreste Cornubie dum fuit vicecomes noster Cornubie. Et ideo vobis mandamus quod de predictis liv li. iv s. et vi d. et de xiv s. ipsum Johannem quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Ricardo de Cogan'.—Dominus rex terram de Kilmihanoc quam Galfridus de Mariscis tempore quo fuit justiciarius Hibernie commiserat Ricardo de Cogan', commisit eidem Ricardo ad se sustentandum in servicio regis quamdiu regi placuerit etc. Et mandatum est Ricardo de Burgo, justiciario Hibernie, quod eidem Ricardo de predicta terra sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro uxore Rogeri de la Dune.—Mandatum est vicecomiti Middels quod habere faciat Honeste, uxori Rogeri de la Dune, rationabilem sustentationem suam de catallis ipsius Rogeri in balliva sua. Teste rege apud Westmonasterium, xxv die Novembris.

De facienda provisione de busca et carbone.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod provideat domino regi de buscha et carbone sufficienter contra festum Natalis Domini, quod quidem festum dominus rex celebrabit apud Oxoniam, et ea ibidem cariari faciat. Teste ut supra.

De testamento Ricardi de Leveland'.—Rex vicecomiti Kancie, quod faciat habere executoribus testamenti Ricardi de Leveland' omnia blada et catalla que fuerunt ipsius Ricardi ad executionem testamenti sui faciendam, et quod non permittat quod Robertus filius Nicholai, cui concessit custodiam terre et heredis ipsius Ricardi, manum ad ea mittat, et si quid inde amotum fuerit, id reddi faciat; et quod non permittat quod predictus Robertus faciat vastum, venditionem vel donationem de boscis heredis ipsius Ricardi. Teste rege apud Westmonasterium, xxvij die Novembris.

Pro Odone de Barry.—Dominus rex concessit et carta sua confirmavit Odoni de Barry quod ipse et heredes sui inperpetuum habeant unum mercatum apud manerium suum de Meycolpth' singulis septimanis per diem Lune, et quod habeat ibidem inperpetuum unam feriam singulis annis duraturam per quinque dies, videlicet in die Apostolorum Philippi et Jacobi et quatuor diebus sequentibus; nisi etc. Et mandatum est justiciario Hybernie quod predictum mercatum et predictam feriam ei habere faciat. Teste ut supra.

Hibernia. De servicio Hibernie.—Rex Ricardo de Burgo, justiciario Hybernie, salutem. Ad peticionem vestram concessimus vobis servicium nostrum Hybernie per xl dies in auxilium firmandi castra in terra nostra Cunnacii. Et hoc vobis significamus. Teste me ipso ut supra.

Pro episcopo Herefordensi.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus venerabili patri H. Herefordensi episcopo scutagium suum de feodis militum que de nobis tenet in capite, et quod scutagium ab eo exigitis per summonicionem Scaccarii nostri; videlicet, de scuto duas marcas pro exercitu nostro de Kery. Et ideo vobis mandamus quod ipsum episcopum de predicto scutagio quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, xxviij die Novembris.

Pro Radulfo filio Nicholai.—Dominus rex concessit Radulfo filio Nicholai scutagium suum de feodis militum que tenet de Ysabella comitissa Oxonie et eadem comitissa de rege; scilicet, de scuto ij marcas pro exercitu de Kery. Et mandatum est vicecomitibus Bukingham et Oxonie quod eidem comitisse pacem inde habere faciant, et illud eidem Radulfo habere faciant de dono regis.

Pro Pagano de Chaurces.—Dominus rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus Pagano de Chaurces xviij libras quas nobis debuit de secundo scutagio domini J. regis, patris nostri, de feodis suis et de feodis Pagani de Monte Dublelli. Et ideo vobis mandamus quod de predictis xviij libris ipsum quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Radulfo de Trublevill'.—Rex R. de Burgo, etc. Sciatis quod concessimus Radulfo de Trublevill' terram de Balimadun habendam et tenendam quamdiu vixerit ad se sustentandum in servicio nostro. Et ideo vobis mandamus quod eidem Radulfo de terra predicta plenam seisinam habere faciatis, sicut predictum est. Teste ut supra.

De demanda ponenda in respectum.—Mandatum est vicecomiti Huntindon' quod demandam, quam facit Reimundo de Burgo pro murdro, ponat in respectum usque ad octabas Sancti Hyllarii anno regni nostri xiij°. Teste rege apud Westmonasterium, xxxj (sic) die Novembris, anno regni nostri xiij°.

Pro Godefrido de Craucumbe.—Dominus rex commisit Godefrido de Craucumbe ad se sustentandum in servicio domini regis, quamdiu domino regi placuerit, terram quam Willelmus Aguillun habuit in Amenel et quam cepit in manum domini regis per preceptum domini regis. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod de predicta terra plenam saisinam ei habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro episcopo Cycestrensi.—Rex vicecomiti Sussex' salutem. Scias quod concessimus venerabili patri R. Cycestrensi episcopo, cancellario nostro, quod per manum suam colligi faciat scutagium suum de feodis militum que de eo tenentur, et que idem episcopus de nobis tenet in capite; scilicet, de scuto ij marcas etc. Et mandatum est quod sic colligi permittat.

Footnotes

  • 1. These four words are struck out.
  • 2. Corrected from "Thurstani de Monte Forti."
  • 3. "et capitulo" is struck out.
  • 4. Corrected from "Roberto de Turvill'."
  • 5. These two entries are cancelled "quia in rotulo de Liberate."