Close Rolls, June 1229

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1229', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 242-244. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp242-244 [accessed 18 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, June 1229

Mandatum est vicecomiti Salopie quod, assumptis secum xij legalibus militibus de comitatu suo, in propria persona accedat usque Beckebir' et Beggesor', et per sacramenta eorundem fieri faciat perambulationem inter terram Hugonis de Beckebir' in Beckebir' et terram Thome de Beggesor' in Beggesor'. Ita quod perambulatio illa fiat per rectas et certas divisas et metas, quia predicti Thomas et Hugo posuerunt se coram rege in perambulatione illa; et eandem perambulationem distincte et aperte factam sub sigillo suo et sigillis eorum per quos facta fuerit, habeat coram justiciariis ad primam assisam etc. quibus mandatum est quod sic eam stare et esse faciant; et habeat ibi nomina illorum xij et hoc breve. Teste rege apud Wigorniam, x die Junii.
Et mandatum est justiciariis proximo itineraturis etc. quod sic mandatum est vicecomiti et quod sic stare faciant perambulationem illam.

Mandatum est vicecomiti Eboraci et coronatoribus ejusdem comitatus quod sine omni dilatione sint apud Eboracum in instanti die Sancti Johannis Baptiste, ad essonia capienda de omnibus placitis que ad diem illum posita fuerunt et summonita coram rege in adventu suo ad partes illas per justiciarios regis de Banco; et loquelam R. comitis Cestrie et Rannulfi filii Roberti, et loquelam Juliane que fuit uxor Stephani Stiward' et Rogeri Gulafr', et omnes alias loquelas que ad terminum illum atterminate fuerunt coram rege apud Eboracum, ponant coram rege ad eundem locum in crastino Assumptionis Beate Marie anno etc. xiij°, ut de die in diem sine essonio sint in eodem statu quo fuerunt quando posite fuerunt coram rege apud Eboracum ad predictum terminum Sancti Johannis; et diem dent omnibus essoniatoribus et juratoribus qui coram eis venerint ad eundem terminum Assumptionis Beate Marie. Et habeant tunc coram rege nomina predictorum essoniatorum et juratorum ad certificandum regem de omnibus loquelis predictis, et hoc breve; ita quod pro defectu vestri non remaneant. Teste rege apud Wygorniam, x die Junii.

Mandatum est vicecomiti Wigornie quod omnes assisas de nova disseisina que aramiate sunt in comitatu suo coram justiciariis ad primam assisam etc. venire faciat apud Glouc' die Veneris proxima post festum Sancti Johannis Baptiste anno etc. xiij° coram Stephano de Sedgrave et sociis suis, quos rex ad hoc justiciarios suos constituit, et habeat ibi hoc breve et omnia alia brevia earundem assisarum. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Glouc' de assisis nove disseisine faciendis venire coram eisdem ibidem die Mercurii proxima post festum Sancti Johannis.
Eodem modo scribitur vicecomiti Hereford' de assisis etc. venire faciendis coram eisdem ibidem die Jovis post idem festum Sancti Johannis.

Suff'.—Michael de Neweton' attornavit Sewalum de Neweton' in loquela que est inter ipsum Michaelem, Robertum de Wildervill', et Stephanum de Brokedis petentes et Henricum le Parker tenentem, de (fn. 1) duabus carucatis terre in Tatinton et Burdenise.

Wilt'.—Gilebertus Basset' attornavit Robertum Kempe contra Eliam de Wrokeshal' de conventione inter eos facta de manerio de Wraxhal'.

[m. 8d.]

Suhamt'.—Alanus Basset et Alina uxor ejus attornaverunt Willelmum le Veel et Matheum de Hamton' contra Willelmum del Punt del Arche [de] manerio de Neweton' cum pertinentiis.

Glouc'.—Thomas de Berkel' attornavit Adam Russel contra Petrum burgensem tenentem de una virgata terre in Fraunton.

Berkes'.—Walterus abbas de Cyrencestr' attornavit Allexandrum de Bureford', canonicum suum, et Michaelem de Mora contra Nicholaum filium Willelmi et Ceciliam uxorem ejus, Ricardum filium Willelmi et Oreng' uxorem ejus de decem hidis terre cum pertinentiis in Eston'.

Mandatum est vicecomiti Oxonie quod omnes assisas de nova disseisina que aramiate sunt in comitatu Oxonie coram justiciariis ad primam assisam etc. et omnes prisones gaiole regis Oxonie, et omnes atachiatos contra eos vel occasione eorum cum omnibus que ad hujusmodi atachiamenta pertinent, venire faciat usque Oxoniam a die Lune proxima post festum Sancti Johannis Baptiste anno etc. xiij° in xv dies, coram S. de Sedgrave et sociis suis quos ad hoc justiciarios suos rex assignavit. Et habeat ibi athachiamenta et hoc breve et omnia alia brevia assisarum predictarum. Teste rege apud Hereford', xix die Junii.

Footnotes

  • 1. Omitted in MS.