Close Rolls, March 1230

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1230', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 303-312. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp303-312 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1230

De equis recipiendis et custodiendis. — Mandatum est Reymundo Colump et Willelmo fratri suo quod equos, quos Petrus Cucu de Sancto Antonino emet ad opus regis et eis liberabit ex parte regis custodiendos, ab ipso Petro recipiant et salvo custodiant, donec rex aliud ei significaverit. Teste rege apud Windles', secundo die Marcii.

Pro Ricardo de Gray.—Rex baronibus de Scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus Ricardo de Gray xvj libras et x s. de quibus remansit in debito versus nos in compoto quod reddidit ad Scaccarium nostrum de tempore quo habuit custodiam castri nostri Divisarum et foreste nostre de Chippeham et de Melkesham. Et ideo vobis mandamus quod ipsum inde quietum esse faciatis. Teste rege apud Merleberg', v die Marcii.

De Judeis custodiendis in turri Lond'.—Mandatum est constabulario Turris Lond' quod Judeos subscriptos, quos rex ad eum mittit per Adam Costard' et Ratardum Donne, servientes vicecomitis Salopie, videlicet, Vivianum et Bellam uxorem ejus, Isaac et Annam uxorem ejus, et Agaviam Judeam et Aaron, rettatos de latrocinio panni et tonsura denariorum, recipiat et ipsos in turri London' salvo custodiat quousque Stephanus de Sedgrave venerit London', cui rex mandavit quod in primo adventu suo usque London' ipsos Judeos coram se venire faciat, et si ipsos inde culpabiles invenerit, de ipsis fieri faciat quod secundum consuetudinem Anglie fuerit faciendum. Teste rege apud Rading', iij die Marcii.
Et mandatum est ipsi Stephano quod in primo adventu suo Lond' loquelam illam audiat, et de illis quos inde culpabiles invenerit faciat judicium faciendum secundum legem et consuetudinem regni, non expectata super hoc presencia regis; et de aliis qui non sunt culpabiles, faciat quod viderit faciendum etc. Teste ut supra.

Pro Philippo de Albiny.—Rex perdonavit Philippo de Albiny quater xx et xv marcas quas debet regi pro plegio Bertram de Albiny, unde idem Philippus finem fecit cum rege per v marcas per annum reddendas. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Hamsted', iiij die Marcii.

Pro hominibus Walingford'.—Rex de xx marcis quas homines de Waling' regi debent de tallagio nuper assiso super eos, perdonavit (fn. 1) eis v marcas. Et mandatum est baronibus de Scaccario etc. Teste ut supra.

De arestandis catallis de partibus transmarinis.—Mandatum est ballivis Suht' quod si alique res vel mercandise hominum regis Francorum de Arraz, vel de aliis villis suis dominicis, venerint in ballivam suam, arestent inde usque ad valenciam lx librarum, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

Pro Godefrido de Craucumbe.—Rex concessit Godefrido de Craucumb' totam terram illam in Petteneye et Wern' cum pertinentiis, quam prius habuit de ballio regis, habendam et tenendam de rege et heredibus suis sibi et heredibus suis inperpetuum, faciendo inde regi et heredibus suis ipse et heredes sui servicium quarte partis feodi unius militis pro omni servicio, sicut plenius in carta continetur quam rex ei inde fieri fecit. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod de predicta terra cum pertinentiis plenam ei saisinam sine dilatione habere faciat. Teste rege apud Merleberg', v die Marcii.

Rex concessit eidem Godefrido quod ipse et heredes sui inperpetuum habeant liberam warennam in predicta terra de Petten' et Wern', sicut plenius continetur in predicta carta. Et mandatum est Johanni de Munem' quod eidem Godefrido warennam illam habere et eam teneri faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

De maeremio dato.—Mandatum est Thome de Birkin quod habere faciat fratribus minoribus de Noting' maeremium ad xx copulas in balliva sua, ad fabricam capelle sue de Notingh', de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone de Vivon'.—Mandatum est Stephano de Sedgrave quod in primo adventu suo usque London', scilicet, ad instantem mediam quadragesimam, Hugonem de Vivon' de toto lucro quod debebat quibuscumque Judeis de terra Anglie de debitis que eis debebat, quod quidem lucrum rex ei perdonavit antequam iter arripuit versus Exoniam, penitus quietum esse faciat, sicut rex alias ei injunxit, et de sorte racionabiles terminos ad ipsam reddendam eisdem ei habere faciat. Teste.

Pro Philippo de Albiny.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod demandam quam fecit Philippo de Albiny pro expeditacione canum de manerio suo de Chiweton', ponat in respectum donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De brennis datis.—Mandatum est constabulario de Merleberg' quod habere faciat W. comiti Marescallo x matrices brennas et x alias inmutatas brennas ad vivarium suum de Hamsted', de dono regis. Teste rege apud Merleberg', vj die Marcii.

Pro Johanne Marescallo.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod de omnibus debitis que Johannes Marescallus debet Judeis quicumque fuerint, tam de principali debito quam de usura, pacem ei habere faciat usque ad Pascha Floridum, anno etc. xiiij. Teste ut supra.

De maeremio dato.—Mandatum est Gileberto Basset quod in foresta de Melkesham faciat habere W. comiti Marescallo maeremium ad x copulas faciendas, de dono regis. Teste rege apud Lutegareshal', vij die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem Gileberto quod habere faciat Radulfo filio xxv quercus in foresta de Chipeham et xxv quercus in foresta de Melkesham, ad edificia sua facienda apud Corsham, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Thome de Langel' quod habere faciat Radulfo filio Nicholai x quercus in balliva sua, de dono regis. Teste ut supra.

De extensione terrarum Roberti de Guvyz.—Rex Stephano de Sedgrave salutem. Satis memoriter tenetis, ut credimus, quod cum nuper preciperemus extensionem fieri de terris Roberti de Guviz de Deueliz et de Winterburn', que sunt in manibus Judeorum, quantum valeant per annum, audita extensione inde facta per vicecomitem Dors', vobis in junximus quod diligenter laborassetis versus Judeos, quibus idem Robertus tenetur, ut facto inde fine competenti cum eisdem Judeis de debitis que eis debet, termini inde darentur ei racionabiles ad debita ipsa solvenda secundum extensionem inde factam. Et quia negotium istud prout volumus neque tunc fuit expeditum; vobis mandamus, rogantes quatinus in primo adventu vestro usque London', diligenter intendatis ad negotium predictum prout videritis expedire consummandum. Teste ut supra.

Pro Radulfo filio Nicholai.—Rex dedit Radulfo filio Nicholai tallagium ultimo assisum super homines manerii de Corsham et de Gatestert, quod est menbrum ejusdem manerii, que idem Radulfus habet de dono et concessione regis. Et mandatum est vicecomiti Wilt' quod tallagium illud ei habere faciat. Teste rege apud Clarendon', viij die Marcii.

Eodem modo scribitur vicecomiti Sumerset' pro G. de Craucumba de tallagio ultimo assiso super homines de Petten' et de Wern'.

Pro Johanne de Munem.'—Mandatum est custodibus vinorum regis de Suht' quod habere faciant Johanni de Munem' unum dolium vini Wasconie de novis vinis regis que sunt in custodia sua, pro uno dolio vini Wasconie quod rex cepit de vinis suis apud Clarendon' ad opus suum. Teste ut supra.

Pro Radulfo filio Nicholai.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod non distringat homines de Swell', tenentes de herede Hugonis Poinz qui est in custodia Radulfi filii Nicholai, ad dandum pro visu francplegii plusquam dare consueverunt temporibus H. regis avi, R. regis avunculi et J. regis patris domini regis, usque ad tempus quo Radulfus Musard recepit custodiam comitatus Glouc'. Teste ut supra.

De robore dato.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat uxori Willelmi Talebot unum bonum et vetus robur in balliva sua ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Craneburn', ix die Marcii.

De quadam coga deliberanda per securitatem.—Mandatum est constabulario Dovr' quod cogam de Bruges que vocatur Burdernara, quam arestari fecit in portu de Sandwic' carcatam avena burgensium de Bruges, cum ipsa avena permittat, accepta prius bona securitate et sufficiente quod eadem coga erit apud Portesm' ad instantem transfretationem regis, parata ire in servicium regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Rumely.—Mandatum est J. de Monem' quod demandam quam facit Willelmo de Rumely milite comitis Marescalli et hominibus suis de Stanbrig', pro expeditacione canum, ponat in respectum usque ad primum adventum regis usque Lond'. Teste ut supra.

Pro quibus burgensibus de Bruges.—Mandatum est ballivis de Winchel' quod vina Gerewini Bovin et Willelmi le Doien et sociorum suorum burgensium comitis Flandrie de Bruges, que sunt in diversis navibus de Baiona arestatis per preceptum regis apud Winchel', que quidem vina poterunt probare sua esse, sine dilatione eis deliberari faciant. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur ballivis de Portesm' pro eisdem.

Pro Aumarico de Sancto Amando.—Rex perdonavit Aumarico de Sancto Amando xl s. ad quos amerciatus fuit coram justiciariis itinerantibus in Hibernia pro exaltacione cujusdam stagni. Et mandatum est justiciario Hibernie quod ipsum de predictis xl s. quietum esse faciat. Teste ut supra.

Pro W. de Kirkeham de taillagio manerii de Neuport'.—Rex dedit W. de Kirkeham, decano Sancti Martini London', tallagium ultimo assisum super homines manerii de Neuport' in Essex', quod idem Walterus habet de ballio regis ad vitam suam. Dedit etiam eidem Waltero quatuor boves et quatuor avros inventos in eodem manerio tempore quo inde saisinam recepit, et bladum similiter ibidem inventum; de quibus regi respondere debuit ad Scaccarium suum. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictos homines de Neuport de predicto tallagio et predictum Walterum de predictis bobus et avris et blado, quietos esse faciant. Teste rege apud Sturministr', x die Marcii, anno etc. xiiij.

Pro Willelmo Lungesp'.—Quia rex providit de consilio suo quod Willelmus Lungesp' modis omnibus arma capiat et miles fiat ad instans Pascha, mandatum est E. comitisse Sarrisburie quod omnes terras quas tenet in manu sua de hereditate uxoris ipsius Willelmi, et similiter terram ipsius Willelmi de Aldiburn', quam rex ei dedit, et quam ipsa in manu sua tenet, eidem Willelmo sine dilatione et difficultate reddi faciat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat Johanni Biset unum damum et v damas in Nova Foresta, de dono regis. Teste ut supra.

De runcinis emendis apud Stamford'.—Dominus rex mittit Anketillum (fn. 2) Malore ad nundinas Stamford' pro decem runcinis bonis et fortibus emendis, una cum Willelmo de Haverhull; et Willelmum scissorem domini regis ad carettas domini regis. Et mandatum est predictis Willelmo et Willelmo quod de denariis domini regis quos receperunt, eos acquietari faciant. Teste rege apud Fromton', xj die Marcii.
Mandatum est ballivis earundem nundinarum quod ad hoc eos sint auxiliantes. Teste ut supra.

De navi permittenda abire usque Portesm'.—Mandatum est Ricardo de Gray et Johanni de Gray quod navem de Baiona que vocatur navis Sancti Petri le Buere, quam arestari fecerunt apud Geres', carcatam vinis et aliis merchandisiis mercatorum de potestate comitis Flandrie, cum omnibus rebus in ipsa navi inventis abire permittant usque Portesm', accepta prius securitate sufficiente quod alibi quam usque Portesm' non divertet; et si quid de vinis vel aliis catallis ipsorum mercatorum in dicta navi inventis ceperint, id eis sine dilatione restituant. Teste rege apud Porstok', xij die Marcii.

Pro Gileberto Basset.—Monstravit domino regi Gilebertus Basset quod cum unum mesuagium cum pertinentiis in Wilton' pertineat ad terram illam in Mereden' quam idem Gilebertus habet de ballio regis de terra Normannorum, vicecomes Wilt' saisinam de predicto mesuagio eidem Gileberto facere distulit eo quod villa de Wilt' est in manu R. comitis Cornubie. Et mandatum est ipsi vicecomiti quod, si ita est, tunc non obstante eo quod predicta villa de Wilt' est in manu ipsius comitis, eidem Gileberto de predicto mesuagio cum pertinentiis sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Philippo de Albiny.—Mandatum est Johanni de Monem' quod non exigat ab hominibus manerii de Preston', quod est in manu Philippi de Albiny, alias consuetudines quam facere consueverunt temporibus H. regis avi, R. regis avunculi et J. regis patris domini regis, usque ad guerram motam etc. Et si contingat aliquem hominem de eodem manerio incidere in misericordiam coram eo ad placita foreste; amerciamenta illa ponat in respectum donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Neweham, xiij die Marcii.

De catallis deliberandis.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod catalla et mercandisias Galfridi de Beverlaco, burgensis regis Scottie de Berewic', que sunt in quadam navi arestata apud Lenn' occasione precepti etc. de navibus arestandis, sine dilatione deliberari faciat; ita tamen quod navis illa sit apud Portesm' contra passagium regis per eandem securitatem quam inde ceperunt quod illuc veniet. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat Hereberto filio Mathei tres damas et unum damum in foresta de Blakemor' de dono regis, et x quercus in foresta regis de Cettr', de dono regis. Teste rege apud Huneton', xiiij die Marcii.

Pro Willelmo de Morlegh'.—Willelmus de Morlegh' habet literas directas vicecomiti Devonie quod tradatur in ballium xij liberis et legalibus hominibus qui eum manucapiant habere coram justiciariis apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies, ad respondendum quare in pleno comitatu Devonie percussit Nicholaum de Ja servientem ejusdem comitatus, contra pacem regis. Teste rege apud Exoniam, xv die Marcii.

Pro Godefrido de Craucumba.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat Godefrido de Craucumbe sex furcas in parco de Neuton ad quandam grangiam faciendam ad opus suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Huberto Hoes'.—Mandatum est Johanni de Monem' quod in foresta regis de Graveling' faciat habere Huberto Hoese sex carettatas virgarum, de dono regis. Teste rege apud Huneton,' xiiij die Marcii.

De perdonatione unius marce.—Rex ad instantiam Walteri de Burgo perdonavit Rogero de Halse unam marcam, que exigitur ab eo ad Scaccarium pro prestito eidem Rogero facto apud Berhamdon' tempore J. regis etc. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Rogerum de predicta marca quietum esse faciant. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomiti Devonie quod ipsum inde pacem habere permittat. Teste ut supra.

De nave prioris de Ormesby.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod si navis prioris et monialium de Ormesby arestata apud Germunthorp' occasione precepti etc. de navibus arestandis, ferre non possit xvj equos, tunc navem ipsam deliberet et sine impedimento abire permittat quo voluerit. Teste ut supra.

De taillagio Bristoll'.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod tallagium Bristoll' teneat in suspenso quousque rex in primo adventu suo usque London' super hoc cum consilio suo deliberaverit quid inde fuerit agendum, ut extunc rex eidem vicecomiti significet quid inde fieri debeat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est B. de Insula quod habere faciat Willelmo de Sancto Albano x bonas quercus in bosco de Hadfeld', de dono regis. Teste ut supra.

Pro priore de Dunstapl'.—Rex vicecomiti Bedeford' salutem. Quia in provisione facta coram justiciariis nostris apud Westmonasterium inter priorem de Dunstapl' et burgenses suos ejusdem ville super quibusdam contentionibus inter eos ortis, statutum fuit inter cetera quod quotiens nos et heredes nostri talliaverimus burgos et dominica nostra, totiens talliabit idem prior et successores sui predictos burgenses de Dunstapl', ad quod iidem burgenses unanimiter consenserunt; tibi precipimus quod eidem priori facias habere racionabile tallagium de predictis burgensibus sicut de burgis et dominicis nostris tallagium competens ad opus nostrum capi fecimus. Teste me ipso apud Huneton', xvj die Marcii.

[m. 13.]

Pro Johanne de Baiocis. — Mandatum est vicecomiti Linc' quod demandam quam facit Johanni de Baiocis de visu franciplegii, ponat in respectum usque ad Pascha anno etc. xiiij. Teste rege apud Sturminstr', xix die Marcii.

Pro Hugone de Vivon'.—Mandatum est Rogero la Suche quod habere faciat Hugoni de Vivon', eunti ad partes transmarinas in servicium regis, unam bonam navem ad transfretationem suam, et si forte talis navis non fuerit in partibus illis que sufficiat ad ipsum H. et harnesium suum transferendum, tunc simul cum navi predicta unam nascellam ei ad hoc habere faciat. Ita tamen quod magistri et (sic) nascelle jurent quod si aliquo modo possint, redibunt bona fide usque Portesm', ita quod erunt ibi ad transfretationem regis. Teste ut supra.

De nave deliberanda ad deferendum harnesium H. de Trublevill' ad eum.—Mandatum est vicecomiti Sudsex' quod navem Hugonis Baldefar que vocatur Wanepain, arrestatam apud Shorham per preceptum regis, habere faciat hominibus Henrici de Trublevill' ad harnesium et warnisturam ipsius Henrici deferendam versus partes Wasconie ad ipsum Henricum. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Monem' quod in foresta de Clarendon' faciat habere priorisse de Ambresbir' tres quercus ad faciendum stalla monialium de Ambresbir', ubi melius poterit ad minus nocumentum foreste, de dono regis. Teste rege apud Clarendon', xxij die Marcii.

De damis datis.—Mandatum est eidem quod habere faciat Luce de Drumar' duas damas et unum capreolum in balliva sua de dono regis contra instans Pascha. Teste ut supra.

Pro Luca de Drumar'.—Rex dedit Luce de Drumar' viij marcas ad quas ultimo taillati fuerunt homines manerii de Mere, quod idem Lucas habet de ballio regis. Et mandatum est vicecomiti Wilt' quod predictas viij marcas eidem Luce habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat fratibus minoribus Sarrisburie v quercus in balliva sua ad maeremium in auxilium edificiorum suorum construendorum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro hominibus de Gillingham.—Rex tallagium xv li. quod nuper assisum fuit per preceptum regis super homines de Gillingham, perdonavit eis propter eorum paupertatem usque ad x li. Et mandatum est vicecomiti Dors' quod tallagium illud amensurari faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

De bresnis datis.—Mandatum est Johanni de Munem' quod habere faciat Johanni filio Philippi xiij matrices bresnas in vivario de Fekeham, de dono regis. Teste ut supra.

De fustis datis.—Mandatum est Michaeli de Columbar' quod faciat habere Willelmo Talebot in balliva sua xv fusta, ubi comodius et ad minus nocumentum foreste domini regis. Teste rege apud Assele, xxiiij die Marcii.

De navibus faciendis venire usque Portesm'.—Mandatum est ballivis S. de Malo Leone de Insula de Wict' quod omnes naves que arestate sunt in balliva sua et que adhuc venture sunt ad partes illas, que quidem xvj equos vel plures ferre possunt, et similiter cogam quam arestari fecerunt cum vinis in ea contentis, usque Portesm' venire faciant. Teste rege apud Wintoniam, xxv die Marcii.

De damis datis.—Mandatum est H. de Nevill' quod habere faciat Hugoni de Plesset' duas damas in foresta de Brehull', de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat Aumarico de Sancto Amando duas damas in Nova Foresta, de dono regis. Teste rege apud Chauton', xxvij die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Venuz quod habere faciat Reginaldo de Cunde duas quercus in balliva sua de dono regis, ad duos postes in una coquina faciendos. Teste ut supra.
Mandatum est B. de Insula quod habere faciat Silvestro de Everdon' x bonas quercus in bosco de Hadfeld' de dono regis, in auxilium hospitandi se ad ecclesiam suam de Angr'. Teste ut supra.
Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat Nicholao de Molis x quercus in Nova Foresta de dono regis, ad se hospitandum apud terram suam de Welhopp'. Teste rege apud Geldef', xxviij die Marcii.
Mandatum est B. de Insula quod in parco de Brikestok' faciat habere Nicholao de Nevill' x bonas quercus de dono regis, ad se hospitandum. Teste ut supra.

De Guidone venatore misso ad capiendum capreolos.—Rex misit Willelmum Luvel venatorem suum ad currendum cum canibus suis in warenna P. Wintoniensis episcopi, ad capiendum vij vel viij capreolos ad opus regis contra instantem sollempnitatem Pasche. Et mandatum est ballivis ipsius episcopi quod ipsum admittant et ita fieri permittant, et sint ei in auxilio per leporarios eorum ad dictos capreolos capiendos, quia ipse est sine leporariis. Teste ut supra.

De quadam galia preparanda et munienda gente.—Mandatum est ballivis portus Portesm' et custodibus galiarum quod sub omni festinatione preparari faciant unam bonam galeam et eam muniri faciant bona gente et omnibus aliis necessariis, ita quod prompta sit et parata ad eundum in servicium regis quo et quando preceperit, et propter hoc ad eos miserit. Teste ut supra.

Pro Johanne filio Philippi.—Rex perdonavit Johanni filio Philippi novem li. quas regi debet de arreragiis firme de Kenefar.' Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Johannem de predictis ix li. quietum esse faciant. Teste rege apud Keninton', xxx die Marcii.

Pro Emerico de Sacy de quodam buscardo.—Mandatum est ballivis de Portesm' quod habere faciant Emerico de Sacy (fn. 3) unum buscardum ad transfretandum in nuntium regis. Teste rege apud Westmonasterium, xxxj die Marcii.

De duabus galiis liberandis Willelmo Talebot.—Mandatum est custodibus galiarum regis de Portesm' quod duas galias regis, que sunt in custodia sua apud Portesm', liberari faciant Willelmo Talebot ad eundum in servicium regis quo preceperit. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Repeated in MS.
  • 2. This name has been substituted for "Willelmum."
  • 3. Corrected from "Willelmo Talebot."