Close Rolls, June 1230

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1230', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 397-405. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp397-405 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1230

Rex vicecomiti Linc' salutem. Precipimus tibi quod coram dilectis et fidelibus nostris Briano de Insula et Simone de Roppesle, quos justiciarios nostros constituimus ad assisas (fn. 1) nove disseisine capiendas et gaiolas deliberandas die Mercurii proxima post festum Sancti Johannis Baptiste apud Linc', venire facias ad eundem diem et locum omnes assisas nove disseisine que aramiate sunt coram justiciariis nostris itinerantibus in comitatu tuo. Et habeas ibi atachiamenta, brevia, prisones et alia que ad assisas nove disseisine capiendas et gaiolas deliberandas pertinent, et hoc breve. Teste S. de Segrave apud Salopiam, xij die Junii, anno regni nostri xiiij°.
Et mandatum est Briano de Insula et Simoni de Roppesle quod predictis die et loco ibi conveniant etc.
Eodem modo scribitur vicecomiti Norht' de assisis nove disseisine et gaiolis deliberandis apud Norhamt' coram S. de Sedgrave et illis quos sibi associabit die Lune proxima ante festum Beati Petri ad Vincula. Teste S. de Sedgrave apud Westmonasterium, xviij die Julii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Noting' de assisis nove disseisine et gaiolis deliberandis apud Noting' die Lune proxima post festum ejusdem Sancti Petri ad Vincula.
Eodem modo scribitur vicecomiti Eboraci de assisis nove disseisine faciendis venire coram Willelmo Basset apud Eboracum et sociis suis, quos rex justiciarios suos constituit. Teste S. de Sedgrave apud Leic', iij die Augusti.

Rex constituit Alanum de Bassingburn' et Galfridum Cinee justiciarios ad gaiolam de Huntind' deliberandam, die Sabbati in octabis Apostolorum Petri et Pauli.

[m. 5d.]

Rex episcopo Roffensi salutem. Sciatis quod assignavimus vos et dilectos et fideles nostros senescallum archiepiscopi Cantuariensis, Johannem de Wauton', et vicecomitem nostrum Kancie, ad faciendum arma jurari et assideri per totam ballivam ipsius vicecomitis, sicut jurata fuerunt tempore domini J. regis patris nostri; videlicet, sub hac forma, quod unusquisque habens feodum militis integrum habeat loricam; qui vero habet feodum dimidii militis, habeat haubergellum; unusquisque autem qui habet catalla ad valorem xv marcarum, sive sit manens in civitate vel extra civitatem sive in burgo vel extra burgum sive in alia villa, habeat loricam; si vero habeat catalla ad valorem x marcarum, habeat haubergellum; qui vero habet catalla ad valorem xl solidorum, habeat capellum ferreum, purpuctum, et lanceam; qui vero habet catalla ad valorem xx solidorum, habeat archum et sagittas, nisi maneat in foresta nostra; si vero maneat in foresta nostra et habeat catalla ad valorem xx solidorum, habeat hachiam vel lanceam. In qualibet vero villa extra civitatem et burgum sit unus constabularius, et in qualibet civitate et in quolibet burgo plures constituantur constabularii, secundum quantitatem civitatis vel burgi, ad quorum summonitionem omnes ad arma jurati in warda sua sine dilatione et occasione conveniant, et ad inbreviandum distincte et aperte nomina singulorum et arma ad que jurati sunt, ita quod singuli talia arma habeant semper prompta sicut premuniti fuerunt ad diem Pentecostes anno regni nostri xiiij°, ad defensionem regni nostri et suam. Et quia predicta forma non fuit eis prius sufficienter ostensa, mandavimus predicto vicecomiti quod si ea ad presens prompta non habeant, non ponat eos in defaltam, nec ea occasione aliquid de suo capiat, set eos distringat ad ea habenda decetero sub forma predicta. Et ideo vos rogamus quod ad dies et loca competentia, una cum predictis senescallo, Johanne et vicecomite, conveniatis ad predicta facienda cum omni diligentia quam merito commendare debeamus. Rotulos etiam de toto itinere vestro faciatis habere venerabili patri R. Cycestrensi episcopo cancellario nostro et dilecto et fideli nostro S. de Sedgrave, distincte et aperte sub sigillo vestro et sigillis predictorum senescalli, Johannis et vicecomitis. Teste S. de Sedgrave apud Salopiam, xiij die Junii, anno etc. xiiij°.
Eodem modo scribitur et per eadem predicto senescallo et Johanni de Walton'. Vicecomiti vero scribitur per eadem verba usque ad hoc verbum "conveniant" et postea sic: Et ideo tibi precipimus quod ad dies et loca competentia una cum predictis episcopo, senescallo et Johanne, quibus idem mandavimus, convenias ad hoc faciendum, et ad inbreviandum distincte et aperte nomina singulorum et arma ad que jurati sunt, sollicite provisurus et facturus quod singuli talia arma semper prompta habeant sicut premuniti fuerunt ad diem Pentecostes, anno etc. xiiij°, ad defensionem regni nostri et suam. Et quia predicta forma non fuit eis prius sufficienter ostensa, quamvis ea ad presens prompta non habeant, non ponas eos in defaltam nec ea occasione aliquid de suo capias vel capi permittas, set eos distringas ad ea habenda decetero sub forma predicta. Teste ut supra.
Sicut scribitur certis personis in hoc comitatu Kancie et vicecomiti ejusdem loci sub forma predicta, ita scribitur certis personis et vicecomitibus aliorum comitatuum, sicut patet inferius:—

Sussex': Comes Warennie cum vicecomite.
Simon de Echingham
Amfr' de Fering' per literas. (fn. 2)
Surr': Comes Warennie cum vicecomite.
Simon de Echingham
Prior de Merton'
Suht': Petrus filius Hereberti cum vicecomite.
Abbas de Hyda
Senescallus episcopi Wintoniensis
Berk': Petrus filius Hereberti cum vicecomite.
Abbas Abbendon'
Abbas de Rading'
Wilt': Matheus filius Hereberti cum vicecomite.
Alanus Basset
Abbas de Malmesbir'
Senescallus episcopi Sarrisburiensis
Somerset' et Dors': Alvredus de Linc' cum vicecomite.
Henricus de Ortiay
Abbas Glastoniensis
Senescallus episcopi Bathoniensis in Sumerset
Senescallus episcopi Sarrisburiensis in Dors'
Devonia: Episcopus Exoniensis cum vicecomite.
Hugo Peverel de Erminton'
Wido de Brettevill'
Willelmus de la Pomeraye
Glouc': Thomas de Berkel' cum vicecomite.
Abbas de Theok'
Jordanus la Warre
Radulfus de Sudleg'
Heref': Episcopus Herefordensis cum vicecomite.
Walterus de Lascy
Prior de Leministr'
Walterus de Clifford'
Wigornia: Episcopus Wygorniensis cum vicecomite.
Eudo de Bello Campo
Rogerus le Poher
Salopia: Abbas Salopiensis cum vicecomite.
Vivianus de Roshal'
Rogerus de Sibbeton'
Staff': Episcopus Coventrensis cum vicecomite.
Abbas de Burton'
Robertus de Kinctel'
Dereb': Episcopus Coventrensis cum vicecomite.
Thomas Tuschet
Senescallus comitis de Ferrariis
Noting': Prior Lenton' cum vicecomite.
Willelmus de Cressy
Hugo filius Radulfi
Linc': Episcopus Lincolniensis cum vicecomite.
Simon de Roppel'
Johannes Gubaud'
Hugo de Humby per literas.
Eboracum: Archiepiscopus Eboracensis cum vicecomite.
Malveisinus de Hersin
Robertus de Cokefeld'
Johannes de Rumes'
Marmeducus de Tveng'
Senescallus comitis Albem'
Norhumbr': Senescallus episcopi Dunholmensis cum vicecomite.
Rogerus de Merlay
Ricardus Bertram
Cumbr': Adam de Tindal' cum vicecomite.
Prior Karleolensis
Lambertus de Muleton'
Lanc': Adam de Biry cum vicecomite.
Senescallus comitis Cestrie de Westderyb'
Rogerus Gernet
Norf' et Suff': Episcopus Norwicensis cum vicecomite.
Johannes Marescallus
Willelmus de Franchevill'
Willelmus de Amblye
Essex' et Hertf': Episcopus Londoniensis cum vicecomite.
Robertus filius Walteri
Ricardus filius Simonis
Abbas de Sancto Albano
Adam filius Willelmi
Midd': Abbas Westmonasteriensis cum vicecomite.
Robertus de Bello Campo
Johannes de Sampford'
Cant' et Hunt': Elyensis episcopus cum vicecomite.
Nicholaus de Kenet (fn. 3)
Oliverus Monachus
Everardus de Trumpinton' in Cantebrigia
Radulfus de Trublevill' (fn. 3) in Hunt'
Henricus le Evesk' in comitatu Cantebrigie et Robertus de Wassingel' in comitatu Hunt' per literas.
Rotel': Radulfus de Normanvill' cum vicecomite.
Galfridus de Armenteres
Norht': Abbas de Burgo cum vicecomite.
Robertus de la Saucee
David de Esseby
Mauricius de Aundely
Buk': Nicholaus de Haveresh' cum vicecomite.
Radulfus Harang
Walterus Folyot
Bed': Prior de Neweham cum vicecomite.
Walterus de Pateshull'
Willelmus filius Warini
Leic': Abbas Leic' cum vicecomite.
Willelmus de Albin'
Willelmus Basset
War': Prior Coventr' cum vicecomite.
Walterus de Dayvill'
Johannes de Lodbroc'
Oxonia: Abbas de Osen' cum vicecomite.
Robertus Aumar'
Henry de Oylly
Cornubia: Robertus de Cardinan cum vicecomite, cui soli mandatum fuit.
Henricus de Bodrigan
Prior de Bomine
Westmerl': Thomas filius Johannis Mandatum fuit vicecomiti quod illis duobus et aliis duobus legalibus militibus ei associatis jurari faciat ad (fn. 4) arma.
Robertus de Helebec

Rex vicecomiti Linc' salutem. Scias quod coram dilecto et fideli nostro S. de Sedgrave et coram Briano de Insula et Simone de Roppel', justiciariis assignatis ad assisas nove disseisine capiendas et gaiolas deliberandas apud Linc' in festo Apostolorum Petri et Pauli anno regni nostri xiiij°, in presentia plurimorum militum et liberorum hominum de eodem comitatu, recognitum fuit de precepto nostro per sacramentum Johannis Coleman, Hugonis de Harinton', Radulfi de Morton', Johannis de Bec, Roberti Coffin', Willelmi de Seintlic', Michaelis de Merston', Hugonis de Castingthorp', Thome Fluri, Johannis de Bosco et Roberti filii Hugonis; quod Rogerus Bertram Brito tenuit terram in Fulebec et in Ledenham' quam Oliverus de Sancto Georgio habet de ballio nostro, de comite Britannie in capite et non de alio, cui comiti reddidimus omnes terras suas in Anglia tam in dominicis quam in serviciis et aliis, unde per literas nostras magno sigillo nostro sigillatas dedimus in mandatis venerabili patri R. Cycestrensi episcopo etc. et S. de Sedgrave, quod ei plenam saisinam habere facerent de omnibus terris suis in Anglia, tam in dominicis et serviciis quam aliis. Et ideo tibi precipimus quod eidem comiti de predicta terra cum pertinentiis eidem comiti sine dilatione plenam saisinam habere facias. Teste S. de Sedgrave, apud Linc', xxviij die Junii.
Domino regi, R. Dei gratia Cycestrensis etc. S. de Segrave et ceteri domini. Recolit, ut credimus, vestra celsitudo quod cum ultimo ante transfretationem vestram fuissetis apud Rading', venerunt ad vos ibidem homines quidam de Ludingeland', petentes manerium de Ludingeland' eis et heredibus suis per cartam vestram concedi ad feodi firmam per sexaginta et decem libras per annum ad Scaccarium vestrum reddendas, pro qua concessione eis facienda vobis optulerunt centum libras. Quia vero libertates quasdam speciales non pertinentes ad manerium illud petierunt quas eis concedere non fuit regie celsitudini consultum, et sine quibus ipsi predictum manerium ad feodi firmam capere noluerunt, sicut nec se ausos esse protestati sunt irrequisito hominum dicti manerii super hoc assensu communi, reversi sunt ad partes suas inde deliberaturi. Nuper vero venientes ad nos homines predicti post transfretationem vestram, c libras optulerunt sicut prius pro habenda carta vestra de dicto manerio habendo ad feodifirmam sibi et heredibus suis de vobis et heredibus vestris, cum omnibus pertinentiis suis et cum libertatibus ad idem manerium pertinentibus, sine aliqua alia speciali libertate, si regie sederit voluntati, reddendo per annum lxx libras ad Scaccarium vestrum; videlicet, ad festum Sancti Michaelis unam medietatem et ad Pascha aliam medietatem, et ad Pascha aliam medietatem; (fn. 5) et de predictis c libris unam medietatem ad festum Omnium Sanctorum anno regni vestri xv, et aliam medietatem ad Pascha anno eodem. Si autem non placuerit vobis eorum oblatio pro habenda carta vestra de manerio illo cum pertinentiis et cum libertatibus ad illud pertinentibus sine aliqua speciali libertate, sicut predictum est, provisum est, si placeat vobis, quod manerium illud teneant ab hoc festo Sancti Johannis Baptiste anno regni vestri xiiij° usque in unum annum pro iiijxx libris ad Scaccarium vestrum reddendis, ita quod si quid reddiderint de fine predictarum centum librarum, allocabitur eis in firma in firma (fn. 5) predictarum iiijxx librarum de anno predicto. Et hoc dominationi vestre duximus signandum, ut nobis inde beneplacitum vestrum remandetis.

Middelsex'.—Egidia uxor Johannis de Stibbinges attornavit Willelmum de Stebbinges versus Henricum de Boquinte de sex acris terre in Stanner' etc.

Sussex'.—R. Cycestrensis episcopus attornavit Simonem de Seinlic' versus abbatem de Fiscamp' et priorem de Arundell' et Johannem filium Alani et Hugonem de Nevill' et Aufridum de Feringes de divisis faciendis inter terram predicti episcopi in Amb' et Feringes, et terram predicti abbatis in Biry, et terram prioris Arund' in Arundell', et terram Johannis filii Alani in Stok', et terram Hugonis de Nevill' in Stok', et terram Aufridi de Fering' in Fering'.

[m 4d.]

. . . . . . Willelmum de Wabrunne contra Robertum Colevill' petentem de duabus acris terre et dimidia in Carleton.'

. . . . . . . . coram domino S. de Segrave Alexandrum de Stodham contra Robertum filium Walteri de Ysenhamested' de dimidia virgata terre in Ysenhamested'.

. . . . . . . . ge attornavit Willelmum le Sage contra Beatricem, que fuit uxor Galfridi de Burecot', et Matildem filiam Galfridi et Dionisiam sororem ipsius Matildis et magistrum hospitalis Sancti Johannis Norht', tenentes de j . . . . . . Touecestr'.

. . . . . . . . . . . attornavit Ricardum filium suum contra Willelmum de Hampton' tenentem de dimidia hida terre in Hampton'.

. . . . . [Abb]as de Rupe attornavit fratrem Gilebertum celerarium suum contra Beatricem, que fuit uxor Willelmi de Otteby, de hoc quod reddat ei Willelmum filium et heredem Willelmi de Otteby qui (fn. 6) ad eum pertinet etc.

Noting'.—Willelmus de Cruce attornavit Hugonem de Cruce contra Thomam filium Rogeri tenentem de duabus bovatis terre in Bingeham'.
Prior de Sancto Oswaldo attornavit Willelmum de Bredon', canonicum suum, contra Olivam de Monte Begonis deforciantem, de racionabilibus estoveriis ipsius prioris et hominum suorum in bosco de Sulgholm' et Warsop'.

Oxonia.—Adam filius Nicholai attornavit Thomam Tinctorem de Bannebir' contra Adam filium Ade, priorem de Wroxtan', Robertum filium Rogeri et Gilebertum Molendinarium, tenentes de xxxiiij acris terre in Belescot'.

Linc'.—Alicia, que fuit uxor Henrici de Nevill', attornavit Adam de Wiliton' contra abbatem de Bardenay de divisis faciendis inter terram ipsius abbatis in Barden' et terram ipsius Alicie in Burreth'.

[m. 3d.]

Linc'.—Galfridus abbas de Tupeholm' attornavit fratrem Willelmum de Linc', canonicum suum, contra Adam abbatem de Barden' de divisis inter terram abbatis de Tupholm' in Burreth' et terram abbatis de Barden' in Barden'.

Noting'.—Elyas filius Ricardi attornavit Galfridum fratrem suum in loquela que est inter ipsos Eliam et Galfridum petentes et Rogerum filium Reyneri, Thomam de Laun'. Willelmum filium Hugonis, Rogerum filium Reineri, Ricardum Molendinarium, Walterum de Bekingham' et Hugonem filium Radulfi, de medietate duarum bovatarum terre et duorum toftorum in Bekingham'.

Eboracum.—Philippus de Kyma attornavit Gilebertum de Wetel' contra Willelmum de Percy, ne idem Willelmus exigat ab eodem Philippo sectam ad curiam suam vel alias consuetudines etc.

Eboracum.—Matildis de Percy attornavit Galfridum de Gedding' et Radulfum de Skipton' in loquela que est inter ipsam et Robertum de Huntfot de tercia parte quadraginta solidatarum redditus cum pertinentiis in Thorentoun'; et inter ipsam et Radulfum de Faxflet de tercia parte duarum bovatarum terre cum pertinentiis in Faxflet; et inter ipsam et Laurencium de Faxflet de tercia parte duarum bovatarum terre cum pertinentiis in eadem villa.

Leic'.—Eadem attornavit Ricardum de Dayvill' vel Johannem de Gatton' in loquela que est inter ipsam et Robertum de Dayvill' de tercia parte viginti et septem bovatarum terre cum pertinentiis in Aleby, et de tercia parte viginti et quinque bovatarum terre et trium solidatarum et decem denariatarum redditus cum pertinentiis in Kirkeby, et de tercia parte triginta solidatarum redditus cum pertinentiis in Melton', et tercia parte duarum bovatarum terre cum pertinentiis in Fretheby.

Notingh'.—Eadem attornavit eosdem in loquela que est inter ipsam et Adam de Dayvill' de tercia parte decem et septem bovatarum et viginti acrarum terre cum pertinentiis in Thorp Dayvill'.

Eboracum.—Robertus de Useflet et Alicia uxor ejus et Margareta soror ipsius Alicie attornaverunt coram venerabili patre R. Cicestrensi episcopo Cicestrensi, (sic) cancellario domini regis, et S. de Segrave, Willelmum Foliot loco suo etc. versus Jordanum Foliot de sexaginta acris terre cum pertinentiis in Ramesholm'.

Footnotes

  • 1. assisa, MS.
  • 2. Substituted for "Senescallus episcopi Cycestrensis."
  • 3. These two names are cancelled.
  • 4. Omitted in MS.
  • 5. Sic in MS.
  • 6. q' in MS., which usually represents "que."