Close Rolls, March 1231

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1231', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 480-487. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp480-487 [accessed 21 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1231

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Divisarum quod habere faciat Willelmo de Rughedon' duas quercus in foresta regis de Chipeham, de dono regis. Teste rege apud Glouc', j die Marcii.

De fustis datis.—Mandatum est Johanni de Munem' quod habere faciat fratribus de ordine Minorum Glouc' v fusta in foresta de Dene ad se hospitandos apud Glouc', de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est H. de Nevill' quod habere faciat Willelmo de Vescy v damas in foresta de Cliva contra instans Pascha, de dono regis. Teste ut supra.

Pro uxore Ricardi de Scalariis.—Rex assignavit Isabelle, que fuit uxor Ricardi de Scalariis, manerium de Shelford' quod fuit predicti Ricardi, ad se sustentandam usque in xv dies a die Pasche, ut rex tunc plenam dotem ei faciat assignari de terris et tenementis que fuerunt predicti Ricardi si tunc heredem suum regi reddiderit. Et mandatum est Baldwino de Frivill' quod eandem (fn. 1) Isabellam manerium predictum cum pertinentiis interim tenere permittat; quod nisi fecerit, rex id fieri precepit a vicecomite Cantebrigie. Teste ut supra.

Et mandatum est vicecomiti Cantebrigie quod nisi idem Baldwinus id fecerit, ipse hoc fieri faciat. Teste ut supra.

Pro Anketillo Mallore et uxore.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod manuteneat Anketillum Mallore et Sarram uxorem ejus in saisina custodie terrarum que fuerunt Roberti de Percy in Sutton', quam ipsi in Curia regis apud Eboracum recuperaverunt versus Petrum de Malo Lacu coram R. Cycestrensi episcopo etc. et S. de Sedgrave. Teste rege apud Cyrencestr', iiij die Marcii. Per S. de Sedgrave.

Pro Waltero de Godarvill'.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod cartas de lx marcis, quas Walterus de Godarvill' debuit quibusdam Judeis et quas rex eidem Waltero perdonavit dum esset in Britannia, sicut rex alias mandavit eis, precipiens quod cartas illas eidem Waltero liberari facerent, quas nondum habet, ut dicitur, ei sine dilatione reddi faciant. Teste ut supra.

De fustis datis.—Mandatum est Johanni de Munem' quod habere faciat Johanni filio Philippi tria fusta in haia regis de Aishwode ad quandam guteram faciendam, de dono regis. Teste rege apud Merleberg', v die Marcii.

Pro R. Cycestrensi episcopo.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Suhamt' quod habere faciant R. Cycestrensi episcopo v dolia vini de prisa regis, ad custum ipsius episcopi. Teste ut supra.

Pro Hugone Painel.—Mandatum est custodi foreste de Bere quod habere faciat Hugoni Paynel in predicta foresta tres capreolos de dono regis contra instans Pascha, anno etc. xv. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Rex concessit R. Cycestrensi episcopo etc. xl quercus fentitias capiendas de dono regis in foresta regis de Porecestr', ad quendam parcum ipsius episcopi claudendum. Quia vero in foresta illa hujusmodi quercus non inveniuntur, et preterea foresta predicta longe distat a parco illo, rex vult quod illas xl quercus fentitias capiat in bosco manerii de Warblinton', quod Herebertus filius Mathei tenet de ballio regis. Et mandatum est eidem Hereberto quod predictas quercus in bosco predicto eidem episcopo habere faciat. Teste ut supra.

Hibernia. Pro comite Marescallo.—Rex concessit W. comiti Marescallo servicium suum xl dierum regi debitum de uno anno ad castrum suum de Cumbre firmandum. Et mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod ipsum comitem predictum servicium habere permittat, nisi illud habuerit per alias literas regis idem justiciario directas post primam transfretationem regis. Teste rege apud Merlebergh,' vj die Marcii.

De damis datis.—Mandatum est constabulario Windles' et ballivis foreste de Windles' quod sine dilatione faciant habere Rannulfo Britoni vj damos et xx damas in foresta de Windles', ponendos in parco suo de Mora, de dono regis. Teste ut supra.

Hibernia. Pro decano et capitulo Ossoriensibus.—Rex ad instantiam L. Dublinensis archiepiscopi concessit decano et capitulo Osseriensibus quod R. de Burgo justiciarius Hibernie, eis licenciam dare possit hac vice pastorem sibi eligendi, dum tamen prius literas suas patentes ab eis recipiat per quas testificentur quod regi vel heredibus suis in posterum ex hoc in nullo possit prejudicium generari, quin alias, quotiens contigerit ecclesiam suam vacare, teneantur in Angliam venire, petituri a rege et heredibus suis licenciam eligendi sibi pastorem. Et mandatum est eidem justiciario quod ipsis decano et capitulo pro dicta licencia petenda ad eum accedentibus eam hac vice concedat, receptis prius ab eis literis suis patentibus, sicut predictum est.
Scribitur dicto Dublinensi archiepiscopo quod ita mandatum est predicto justiciario Hibernie, et quod bene placet regi quod eo mediante per dictum justiciarium, loco Onelli quondam regis de Kenleon' mortui, alius substituatur, dummodo ad commodum et honorem regis.

Pro Willelmo de Putot.—Rex per cartam suam concessit et quietum clamavit willelmo de Putot et heredibus suis inperpetuum xx s. qui dari consueverunt singulis annis constabulario Bristoll' de terra sua de Manegoldesfeld'. Concessit etiam rex eidem W. quod ipse et heredes sui habeant inperpetuum unum mercatum singulis septimanis per diem Martis apud manerium suum de Button', nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod predictam cartam eidem Willelmo inde factam, in pleno comitatu suo legi et teneri faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

De damis et bissis.—Mandatum est Hugoni de Sampford' quod in foresta regis de Braden' faciat habere Isabelle sorori regis, moram facienti apud Merleberg', per preceptum regis, duas bissas contra instans Pascha, anno etc. xv, de dono regis. Teste rege apud Merleberg', vj die Marcii.

Eodem modo scribitur Galfrido Esturmy de quatuor damis in foresta de Savernak' eidem Isabelle habere faciendis.

De robore dato.—Mandatum est Johanni de Monem' quod in bosco de Pauncet faciat hàbere recluse de Bretford' unum robur ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Bretford,' viij die Marcii.

De provisione gallinarum.—Mandatum est vicecomiti Suhamt' quod in balliva sua perquiri faciat ad opus regis contra instans Pascha, quingentas gallinas et xx cheverillos, liberandos apud Clarendon' senescallis nostris; et nos tunc denarios quos ad hoc posueris, tibi reddi vel in compoto tuo eos tibi allocari faciemus. Teste rege apud Dunton', xj die Marcii.

Eodem modo scribitur vicecomiti Wilt' de tot gallinis et tot cheverillis.

Pro Galfrido Dispensatore.—Rex perdonavit Galfrido Dispensatore l marcas quas regi reddere tenebatur ad Scaccarium de termino Pasche anno etc. xv, de fine centum librarum quem cum rege fecit pro habenda custodia terrarum que fuerunt Johannis de Sancto Johanne. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Galfridum de illis l marcis quietum esse faciant. Teste rege apud Bellum Locum, xiij die Marcii. Per ipsum regem.

De carpentariis ad magnam navem reparandam.—Mandatum est ballivis de Shorham quod de carpentariis ville sue de Shorham qui ad reparationem navium apti sunt et idonei, sine dilatione faciant (fn. 2) venire usque Portesm' carpentarios ad magnam navem regis ibidem reparandam ad denarios regis, sicut Vincentius de Hasting' et Petrus de Muntgomery eis plenius dicent ex parte regis. Teste ut supra.

Mandatum est ballivis Winchel' quod ad denarios regis sine dilatione venire faciant usque Portesm' Willelmum Wade, carpentarium, ad magnam navem regis reparandam, sicut Vincentius etc.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat abbatisse de Rumes' v bonas quercus in bosco regis de Milchet' (fn. 3) de dono regis ad planchias faciendas ad dormitorium suum reparandum. Teste rege apud Rumes', xv die Marcii.

Pro Radulfo Isembard.—Mandatum est vicecomiti Dors' quod xxiij molas, quas arestavit apud Warham eo quod credebantur esse catalla alicujus mercatoris de potestate regis Francorum, et quas Radulfus Isembard dicit suas esse, si idem Radulfus racionabiliter monstrare poterit illas molas esse suas, eidem Radulfo sine dilatione faciat deliberari. Teste ut supra. Per R. Britonem.

De lampredis amissis.—Mandatum est baillivo Savarici de Malo Leone de Insula de Whyht quod per probos et legales homines de predicta insula diligenter inquirat qui invenerunt lampredas quas Osbertus Percehaye secum attulit de Nonetis, et que amisse fuerunt juxta costeram ejusdem Insule que vocatur Frescewater per tempestatem maris, et ab eis in quorum manibus inquisieris eos esse, ipsi Osberto sine dilatione eas restitui faciat. Teste apud Wyntoniam, xvij die Marcii, anno xv°.

Pro Nicholao de Molis.—Mandatum est viceomiti Devonie quod habere faciat Nicholao de Molis scutagium suum de feodis militum que de rege tenet in capite in balliva sua; scilicet, de scuto tres marcas pro exercitu regis contra primam transfretationem regis post festum Sancti Michaelis anno etc. xiij, et similiter de scuto tres marcas pro exercitu Pictavie post primam transfretationem regis, in quibus fuit cum rege per preceptum suum. Teste rege apud Assel', xviij die Marcii.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod habere faciat Alicie uxori G. de Craucumbe v damas in foresta de Selewod', de dono regis. Teste rege apud Clarend', xxij die Marcii.

Mandatum est ballivis foreste de Windles' quod habere faciant W. Carleolensi episcopo tres damas in foresta de Windles', de dono regis. Teste rege apud Clarendon', xxv die Marcii.

Pro Willelmo de Mariscis.—Rex concessit Willelmo de Mariscis quod xxiiij l. quas debet Aaron filio Abrahe, Elye filio Aaron et Salomoni filio Aaron Judeis Lond', reddendas ad clausum Pascha anno xv, pro xx l. quas ab eis mutuo accepit, reddat eisdem Judeis ad festum Sancti Johannis Baptiste anno eodem. Et mandatum est justiciariis ad custodiam judeorum assignatis quod terminum illum ei inde habere faciant. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est B. de Insula quod loco v damarum quas rex dedit Waltero de Everm', et unde rex literas suas ei alias transmisit, habere faciat eidem Waltero v damos in foresta de Shirewod', nisi predictas v damas ei prius habere fecerit. Teste ut supra.

De bissis datis.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat B. de Insula duas bissas in foresta de Blakemor' ad opus uxoris sue, de dono regis. Teste rege apud Clarend', ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est ballivis foreste Windles' quod habere faciant W. Carleolensi episcopo x quercus in eadem foresta ad maeremium faciendum ad opus suum. Teste ut supra.

De capreolis datis.—Mandatum est Johanni de Monem' quod permittat Lucam de Drumar' capere duos capreolos in bosco suo de Canewic, qui est infra forestam regis de Gillingham. Teste ut supra.

Pro Amaurico de Sancto Amando.—Rex perdonavit Amaurico de Sancto Amando xx s. qui ab eo exiguntur per summonicionem Scaccarii de feodo dimidii militis quod tenet de ballio regis in Edburbir', pro exercitu regis ad primam transfretationem regis anno etc. xiiij. Perdonavit etiam rex eidem Amaurico c s. qui ab eo exiguntur per summonicionem Scaccarii pro relevio quod Radulfus de Verdun regi debuit, cujus heres idem Amauricus est. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Amauricum tam de xx s. quam de predictis c s. quietum esse faciant. Teste rege apud Lutegareshal, xxvij die Marcii.

Pro Huberto Hoese.—Mandatum est priori de Hadfeld' quod de firma manerii de Hadfeld' de termino Pasche anno etc. xv, sine omni dilatione reddat Huberto Hoese cui de mandato regis de firma ejusdem manerii est intendens. Teste rege apud Lutegar', xxvj die Marcii.

Pro Willelmo Britone.—Mandatum est W. de Ralegh' et W. de Insula quod inquisitionem inter Willelmum Lungesp' et Oliverum de Aencurt et Willelmum Britonem quem rex misit ad H. de Burgo etc. pro quibusdam negociis suis, et que fieri debuit coram eis in crastino octabarum Pasche, ponant in respectum usque in crastinum Ascensionis Domini. Teste ut supra.

Pro episcopo Carleolensi.—Rex concessit W. Carleolensi episcopo quod mercatum quod rex eidem episcopo concesserat teneri apud manerium de Meleburn', quod idem episcopus tenet de rege ad vitam suam per antiquam firman, singulis septimanis per diem Mercurii, decetero teneatur singulis septimanis per diem Sabbati apud Neweton' que est menbrum predicti manerii de Meleburn'. Concessit etiam eidem episcopo quod feria quam rex ei concesserat teneri singulis annis apud Meleburn', que incipiat in vigilia Nativitatis Beate Marie duratura per v dies, teneatur ibidem per octo dies; videlicet, in vigilia Nativitatis Beate Marie, in ipso die et per sex dies proximo sequentes.

Et mandatum est vicecomiti Dereb' quod predictum mercatum et predictam feriam clamari faciat et teneri sicut predictum est. Teste ut supra.

[m. 16.]

De damis datis.—Mandatum est B. de Insula quod habere faciat Roberto Lupo duos damos et viij damas in foresta regis de Shirewod' de dono regis, ponendos in parco suo de Carleton'. Teste rege apud Lutegareshal', xxvj die Marcii.

Pro Anketillo Mallore.—Rex perdonavit Anketillo Mallore v marcas quas regi debet in hoc termino Pasche anno etc. xv, de fine xxx marcarum quem cum rege fecit pro Aaron de Eboraco, Judeo, de debito quod Willelmus de Mulethorp' ei debuit.

Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Anketillum de illis v marcis quietum esse faciant. Teste rege apud Merleberg', xxvij die Marcii.

De districtione facienda pro debitis regis.—Mandatum est constabulario Merleberg' quod distringat uxorem Alexandri Minnot et heredes suos ad reddendum Willelmo de Haverhull' ad opus regis xlvj s. et viij d. quos idem Alexander regi debet pro arreragio debiti quod regi debuit pro vinis regis ei venditis. Teste rege apud Merleberg', xxviij die Marcii.

Pro hospitale Sancti Bartholomei Oxonie.—Mandatum est H. de Nevill' quod permittat leprosos hospitalis Sancti Bartholomei Oxonie, capere estoverium suum in bosco de Gerieswod', quem habent de dono J. regis, sicut capere consueverunt tempore ipsius J. regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat Johanni elemosinario regis tres quercus in bosco de Clarend' ad elemosinariam regis de Clarend' emendandam. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod permittat Willelmum de Beauver capere v quercus in bosco suo de Alrefen ad domos suas, que combuste fuerunt apud Bracsted', reparandas. Teste rege apud Merleberg', xxix die Marcii.

Pro Henrico filio Nicholai.—Mandatum est Johanni de Colemere quod v dolia vini Wasconie que custodes vinorum regis Suhamt' ei liberabunt per preceptum regis ad opus Henrici filii Nicholai, constabularii de Corf', ab eis recipiat et eidem Henrico ea habere faciat de dono regis. Teste ut supra.

Et mandatum est predictis custodibus etc. quod ea eidem Henrico liberent, sicut predictum est.

De custodiendo prisone.—Mandatum est vicecomiti Devonie quod Baldewinum de Raddon', quem cives Exonie ceperunt propter vulnus quod intulit Waltero la Chawe, majori Exonie, per quod de vita ejus desperatur, recipiat et in prisona regis salvo custodiat, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Haya.—Rex concessit Radulfo de Haya quod habeat unum mercatum singulis septimanis per diem Martis apud manerium suum de Bulewell, nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod mercatum illud clamari faciat et teneri, sicut predictum est. Teste rege apud Merleberg', xxx die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est Michaeli de Columbariis quod in foresta regis de Cet faciat habere priorisse de Ambresbir' xx quercus ad claustrum suum de Ambresbir' reparandum, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Johanni de Monem' quod in foresta regis de Clarend' faciat habere eidem priorisse duas quercus ad emendationem stallorum monialium ejusdem prioratus, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto de Bruera de perdonatione.—Rex ad petitionem Isabelle sororis sue, perdonavit Roberto de Bruera x marcas ad sustentationem uxoris sue, quas debet Benedicto le Evesk', Judeo Lond'. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod eundem Robertum de predictis x marcis quietum esse, et cirographum inter eos confectum ab archa regis extrahi et eidem Roberto una cum carta quam idem Judeus inde habet, liberari faciat. Teste ut supra.

Pro B. de Insula.—Mandatum est Johanni de Colemere quod de vinis que sunt in custodia sua apud Lond', faciat habere B. de Insula unum dolium vini Wasconie de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ricardo Luvel.—Rex per cartam suam concessit Ricardo Luvel pro se et heredibus suis quod idem Ricardus et heredes sui inperpetuum habeant liberam warennam in dominicis suis de honore de Kary. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod predictam cartam in pleno comitatu suo legi, et warennam illam secundum tenorem predicte carte clamari faciat et teneri. Teste ut supra.

Et mandatum est Johanni de Munem' quod predictam warennam et teneri faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

[In cedula.]

Footnotes

  • 1. eadem, MS.
  • 2. faciat, MS.
  • 3. Corrected from "Nova foresta."