Close Rolls, May 1231

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1231', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 498-510. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp498-510 [accessed 18 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1231

Pro comitissa Penbr'.—Rex commisit A. comitisse Penbroc' manerium de Beggeworth' cum pertinentiis ad se sustentandum donec certa dos et racionabilis ei fuerit assignata de terris que fuerunt W. Marescalli, comitis Penbr' quondam viri sui. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod eidem comitisse de predicto manerio cum pertinentiis plenam saisinam habere faciat, sicut predictum est, salvis executoribus testamenti ipsius comitis rebus et catallis que habuit in eodem manerio ad testamentum suum exequendum, eodem modo quo rex inde nuper fleri precepit. Teste rege apud Walingford', xxx die Aprilis.

Eodem modo scribitur:—vicecomiti Hereford', de manerio de Weston; vicecomiti Wigornie, de manerio de Intebergh'; vicecomiti Wiltes', de manerio de Wexameb'. Teste ut supra.

Pro comitissa Penbroc'.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat A. comitisse Penbroc' vj damos in foresta de Fekeham, de dono regis. Teste rege apud Walingef', j die Maii.

De roboribus datis.—Mandatum est constabulario Windles' quod in foresta Windles' faciat habere Reginaldo de Warderoba tria vetera robora, (fn. 1) de dono regis. Teste ut supra.

De claudenda curia regis apud Suhamt'.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat ballivis Suhamt' clausturam et palum in Nova Foresta regis, ubi commodius et competentius capi poterunt ad curiam regis circa aulam suam Suhamt' claudendam. Teste rege apud Waling', ij die Maii, anno regni nostri xv.

Pro abbate Abbendon' de waranto vocato in curia sua.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod Willelmum Edine de Norfalele, quem Willelmus Est de Serneya vocat ad warantum in curia abbatis de Abbend' de quodam latrocinio cum eo invento, venire faciat ad curiam predicti abbatis ad standum recto et predicto Willelmo inde respondendum. Teste rege apud Oxoniam, ij die Maii.

De vinis retinendis apud Glouc' ad opus regis, et similiter apud Heref'.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod ex quo non invenit vina ad opus regis apud Bristollum prout regi signavit, omnia vina que inveniet venalia in celariis ville Glouc' retineat ad opus regis. Teste rege apud Oxoniam, xij die Maii.

Rex est in veniendo versus partes Heref'. Et mandatum est vicecomiti Heref' quod omnia vina venalia inventa apud Heref' in celariis et alibi ad opus regis capi et retineri faciat. Teste ut supra.

Pro abbate Rading'.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod, assumptis secum probis et legalibus hominibus de comitatu suo, in propria persona sua accedat ad capellam Sancte Anne super pontem Rading' ultra Tamisiam, cujus quedam pars fundata est super feodum abbatis Rading' et alia pars super feodum W. comitis Marescalli, et per visum et testimonium eorundem hominum habere faciat eidem abbati talem saisinam de dicta capella qualem inde habuit die quo prefatus comes obiit. Teste ut supra.

Pro Waltero de Evermue.—Rex concessit Waltero de Everm' maneria de Kantokesheved et de Hiwis cum pertinentiis habenda et tenenda eidem Waltero tota vita sua, nisi forte contingat quod oporteat regem maneria illa reddere rectis heredibus. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod eidem Waltero de predictis maneriis plenam saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Oxoniam, iij die Maii.

Pro Philippo de Kyma.—Rex concessit Philippo de Kyme quod de omnibus debitis que debet Aaron de Eboraco, Aaron Blundo de Lond', Elye Blundo, Leoni et Peitevin et Hake de Linc' et filiis Manasser Lescrivein, Judeis, reddat eisdem Judeis singulis annis de cetero c marcas apud Lond' ad terminos quos justiciarii Judeorum ei duxerint prefigendos, donec eisdem Judeis de predictis debitis fuerit satisfactum; ita videlicet quod quantitas solutionis faciende singulis eorundem Judeorum de predictis c marcis respondeat quantitati debitorum in quibus idem Philippus eisdem Judeis tenetur; et quamdiu reddiderit ipsis Judeis centum marcas per annum, non currant usure predicto debiti. Et mandatum est predictis justiciariis quod hoc inrotulari et fieri faciant. Teste ut supra.

De navibus deliberandis.—Mandatum est ballivis Portesm' quod navem quandam de Cepta carcatam mercandisis, et quatuor naves vinis carcatas et arestatas in portu suo, accepta a mercatoribus et magistris earundem navium bona et sufficienti securitate quod cum navibus illis mercandisis et vinis carcatis divertent ad partes Lond' vel ad nundinas Hoiland' secundum electionem suam, ipsos cum predictis navibus a portu suo per predictam securitatem libere recedere permittant. Teste ut supra.

Pro monialibus de Godestowe.—Rex concessit abbatisse et monialibus de Godestowe quod in bosco de Hildesden', quem rex eis concessit loco duarum carettarum busce quas habere consueverunt in foresta de Shotovr' singulis diebus ad focum suum, decetero prosterni faciant et adunari sine inpedimento buscam ad focum suum in saisona anni qua illud melius et commodius facere poterunt ad totum annum, cariandam ad domum suam quando voluerint; et nihilominus habeant duas carettas itinerantes ad buscam in hieme in eodem bosco si voluerint. Et ideo mandatum est Hugoni de Nevill' quod ipsas inde non inpediat quin libere et sine omni occasione buscam adunare possint et cariare de eodem bosco de Hildesden' ad focum suum tempore anni quo voluerint et quando commodius id facere possint, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro hominibus Oxonie.—Rex dilecto et fideli suo Hugoni de Nevill' (fn. 2) salutem. Mandamus vobis quod, ubi competencius capi poterit, faciatis habere probis hominibus nostris Oxonie, buscam in balliva sua (fn. 3) de dono nostro ad quendam rogum faciendum ad operationem murorum ville sue. Teste me ipso apud Wudestok', iiij die Maii, anno ut supra.

De majore in villa Oxonie eligendo.—Rex probis hominibus Oxonie salutem. Mandamus vobis quod loco Johannis Pady qui major fuit vester, in presencia vicecomitis Oxonie eligatis vobis alium majorem talem qui sufficiat ad officium majoritatis exequendum; et postea prestet eidem vicecomiti sacramentum loco nostro, secundum quod fieri consuevit, quod ea que ad officium suum pertinent, fideliter exequatur. Teste ut supra.

Pro fratribus hospitalis Sancti Johannis Oxonie.—Rex concessit magistro et fratribus hospitalis Sancti Johannis Oxonie gardinum quod fuit Judeorum Oxonie in suburbiis Oxonie extra portam orientalem, ad erigendum ibidem suum hospitale, salva Judeis predictis placia competenti extra idem gardinum ad sepulturam Judeorum mortuorum. Et mandatum est ballivis Oxonie quod predictis magistro et fratribus de predicto gardino cum pertinentiis, salva inde predictis Judeis quadam placia competenti ad sepulturam Judeorum mortuorum, sine dilatione plenam saisinam habere faciant, sicut predictum est. Teste rege apud Otinton', v die Maii.

De parco de Wudestok' claudendo.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod scire faciat omnibus hominibus de comitatu suo, quorum terre adjacent vel vicine sunt parco domini regis de Wudestok', quod propter gravia dampna que incurrunt per feras domini regis blada eorum destruentes, concessit dominus rex quod eundem parcum claudi faciant. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Rex accepit per inquisitionem factam per preceptum suum, quod Robertus filius Johannis captus et in prisona regis detentus pro morte Matildis de Wautre, unde rettatus est, odio et athia inde rettatus est et non eo quod inde culpabilis sit. Et mandatum est vicecomiti Hertf' de tradendo eum in ballium xij etc. usque ad primam assisam etc.

De scutellis et salsariis faciendis ad opus regis.—Mandatum est W. Carleolensi episcopo quod xx scutellas argenteas, unamquamque de pondere duarum marcarum, et x salsaria, unumquodque de pondere x s, fieri faciat ad opus regis, et cum facta fuerint fortia etsi non grandia, regi significet.

[m. 13.]

De warderoba de Wudestok' cooperienda.—Mandatum est Thome de Langel' quod in balliva sua, ubi poterit competentius et ad minus nocumentum foreste regis, faciat habere vicecomiti Oxonie maeremium ad scindulas faciendas ad warderobam regis de Wudestok' cooperiendam. Teste rege apud Glouc', viij die Maii.

De liberatione data Aloette.—Rex concessit Alvredo Aloette, hostiario Isabelle saroris regis, liberationem duorum denariorum in die quam Christiana de Rumes', que mortua est, ut dicitur, percipere consuevit per manus vestras de firma ville nostre Wintonie. Et mandatum est ballivis Wintonie quod predictam liberationem ij d. in die eidem Alvredo habere faciant, sicut predicta Christiana eam percipere consuevit. Teste ut supra.

De alia liberatione data cuidam garcioni H. de Burgo etc.—Eodem modo scribitur vicecomiti Surr' pro Homedeu le Bretun de coquina H. de Burgo etc. de liberatione unius denarii quam Robertus de Thorinny, quondam nuncius ejusdem justiciarii, percipere solebat per manum suam.

Pro Baldewino de Bethun'.—Mandatum est vicecomiti Suhamt' quod, non obstante precepto regis nuper ei facto de saisina facienda Walerando Teutonico de manerio de Clatford' cum pertinentiis, faciat habere Baldewino de Bethun catalla et blada sua que seminari fecit in medietate ejusdem manerii, quam habuit de ballio W. comitis Marescalli qui manerium illud tenuit de ballio regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est constabulario Windles' quod in foresta Windles' faciat habere magistro Milicie Templi in Anglia tres damos de dono regis. Teste rege apud Glouc', x die Maii.

Pro Baldewino de Frivill'.—Mandatur W. Exoniensi episcopo quod Luciam filiam et heredem Ricardi de Scalariis, que penes eum consistit ut rex audivit, reddat Baldewino de Frivill', cui rex commisit custodiam terre et heredis predicti Ricardi. Teste ut supra.

De tradendo in ballio.—Thomas Eskelling', captus e detentus in prisona regis apud Glouc' pro morte Henrici de Nattegrave, unde Gunnilda que fuit uxor ejusdem Henrici eum appellat, habet literas directas vicecomiti Dorset' et Sumerset' quod cum ei invenerit xij qui eum manucapiant habere coram justiciariis ad primam assisam etc., significet vicecomiti Glouc' etc. ut ipse eisdem xij tradat in ballium, sicut predictum est. Teste ut supra.

Et mandatum est vicecomiti Glouc' etc.

Pro Godefrido de Craucumba.—Rex concessit Godefrido de Craucumbe quod buscam et maeremium, que perquirere poterit in balliva sua de dono cujuslibet, sive de empto sive modo alio, sine inpedimento per ballivam suam cariari faciat quo voluerit. Et mandatum est Ricardo de Wrotham quod liberum chiminagium ad hoc ipsum habere permittat; ita quod per ipsum vel per ballivos suos non inpediatur. Teste rege apud Glouc', xiij die Maii.

Hibernia. Pro Radulfo filio Nicholai.—Rex Ricardo de Burgo, justiciario Hibernie, salutem. Sepius vobis in mandatis dedisse meminimus quod habere faceretis dilecto et fideli nostro Radulfo filio Nicholai servicium nostrum de Uriel et de Mida de uno anno nobis debitum per xl dies, in auxilium claudendi castrum suum de Donelamein; quod quidem servicium, ut audivimus, ei nondum habere fecistis. Unde plurimum admirantes vobis mandamus firmiter injungentes quod si ipse servicium predictum non habuerit sicut asserit, tunc idem servicium ei in denariis habere faciatis, si eos qui servicium illud nobis debent ad hoc inducere possitis, ad quod laboretis cum effectu. Alioquin idem servicium ei alio modo habere faciatis, ne mandata nostra decetero multiplicare debeamus, unde majus animo nostro ingeratur fastidium. Teste ut supra.

Hibernia. Pro comitissa de Penbroc'.—Mandatum est eidem justiciario quod habere faciat A. comitisse Penbroc' racionabilem dotem suam que eam contingit de omnibus terris et tenementis que fuerunt W. Marescalli comitis Penbr', quondam viri sui, in Hibernia, tam in dominicis quam in homagiis et serviciis militum et aliorum liberorum hominum, et omnibus aliis de quibus secundum consuetudinem terre debeat dos assignari. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Sancti Briavell' (fn. 4) quod habere faciat abbati Glouc' v bonas quercus de dono regis in balliva de Stanton' in foresta de Den', in auxilium reparandi domos suas de Rudel', que nuper combuste fuerunt. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Radulfo de Picheford'.—Mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod demandam xx li. quam per summonicionem Scaccarii nostri Dublin' facit Radulfo de Picheford' senescallo Radulfi filii Nicholai, ponat in respectum usque ad festum Sancti Michaelis anno etc. xv. Teste ut supra.

De Katerina domicilla sororis regis desponsanda.—Mandatum est Isabelle, sorori regis, et Roberto de Muscegros quod Katerinam, domicillam suam, usque Strigoil per Robertum de Bruera, qui eam det ibidem Thome de Hemmegrave in uxorem; et cum fuerit desponsata, idem Robertus revertatur; quibus etiam in itinere versus Strigoil in expensis necessariis provideri faciat. Teste ut supra.

De castris de Huntinton' et Radenoure.—Mandatum est vicecomiti Heref' quod sollicitus sit, sicut honorem regis et se ipsum diligit, de castris de Huntinton' et de Radenor' salvo custodiendis; ita quod custodia quam ad ea apposuerit, regi cedat ad securitatem et honorem, et ne regi dampnum inde eveniat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est H. de Nevill' quod habere faciat Henrico de Capella v damos in forestis de Whichewod' et Bernewod', de dono regis. Teste et supra.

Pro Waltero de Godarvill'.—Mandatum est vicecomiti Dors' quod loquelam, que est in comitatu suo per breve de recto inter Thomam de Hinton' petentem et Walterum de Godarvill', quem rex misit in servicium suum in marchiis Wallie, tenentem, de una virgata terre in Petrichesham, ponat in respectum quousque de partibus illis redierit. Teste rege apud Glouc', xv die Maii.

De damo dato.—Mandatum est H. de Nevill' quod habere faciat Willelmo Britoni unum damum in foresta de Cliva, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone Graundin.—Mandatum est justiciariis de Banco quod loquelam que est coram eis inter Henricum de Nafford' petentem et Hugonem Graundin tenentem, de terra in Aspel' et Eya, ponant in respectum quamdiu Hugo fuerit in servicio regis in partibus transmarinis per preceptum regis. Teste ut supra.

Pro Radulfo Sanzaver.—Eodem modo scribitur eisdem de loquela que est inter Willelmum de Huntercumbe et Radulfum Sanzaver, quem rex misit in marchias Wallie, de placito warantie carte ponendo in respectum quamdiu idem Radulfus ibidem fuerit per preceptum regis. Teste ut supra.

De judicio faciendo de manerio de Wik'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod, vocatis ad se justiciariis de Banco, unanimi consilio procedant ad judicium faciendum et promulgandum de loquela que est coram eis per preceptum regis inter regem et Thomam Norwicensem episcopum de manerio de Wyk' cum pertinentiis, quia nullo modo vult rex quod predictum judicium ulteriorem capiat dilationem. Teste ut supra.

De castris que fuerunt comitis Marescalli in Anglia.—Rex Henrico le Cras constabulario Penbr' salutem. Satis audivimus quam fideliter vos gessistis erga nos post obitum W. Marescalli, comitis Penbr', de quo grates vobis referimus. Mandamus autem vobis quod castris que habetis in custodia dimissis interim in custodia Johannis Marescalli et Amaurici de Sancto Amando, quos ad partes illas transmittimus, ad nos veniatis nobiscum locuturi. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Johanni de Cusinton', constabulario de Kilgaran; Waltero filio Gileberti, constabulario de Tymbey; Weremundo de Peremort, constabulario de Haverford'.

Et mandatum est per literas patentes baronibus, militibus, liberis hominibus et aliis tenentibus de comitatu Penbr' et de Ros, quod si ipsi constabularii non possint induci ad reddendum eis predicta castra, nihilominus omittant quin coram eis fidelitatem faciant domino regi.
Et per alias literas patentes mandatur eisdem quod partes suas interponant ut predicta castra dictis Johanni et Amaurico liberentur, quibus per alias literas patentes rex associavit Willelmum Crassum, ad omnia predicta.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod habere faciat Roberto Agoillun v damos in foresta de Selewod', de dono regis. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Hugo filius Ade, quem Alicia, que fuit uxor Willelmi de Wadingfeld', appellat de morte predicti Willelmi odio et athia et non eo quod inde culpabilis sit, sicut constat per inquisitionem, habet literas directas vicecomiti Essex' quod tradat eum in ballium sex probis et legalibus hominibus usque ad adventum justiciariorum. Teste ut supra.

Pro comitissa Penbr'.—Mandatum est custodibus vinorum Bristoll' quod de melioribus vinis regis, que sunt in custodia sua, faciat habere A. comitisse Peubr' tria dolia vini, de dono regis. Teste rege apud Glouc', xv die Maii.

De appello ponendo in respectum.—Mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Eboraci quod appellum illud quod Johannes de Esthorp' facit versus magistrum Ricardum de Aumania de pace regis fracta, ponat in respectum usque ad adventum aliorum justiciariorum in partes illas. Teste ut supra.

Pro Thoma Corbet et aliis.—Ostensum est regi ex parte Thome Corbet de Hedlegh', Maddoc de Sutton', Philippi de Burewardel', Egidii de Erdinton', Rogeri de Leiburn', Willelmi de Gamages et Rogeri de Sumervill' et quorundam aliorum graviter conquerentium quod barones de Scaccario summoneri fecerunt et atachiari quod essent coram eis apud Westmonasterium in crastino Sancte Trinitatis, ad ostendendum quo waranto teneant terras suas, de quo rex plurimum admiratur, cum id sine speciali precepto regis id fecisse non debuerint. Et mandatum est eisdem baronibus quod decetero loquelam illam vel alias ei consimiles non teneant. Nec si forte ad diem predictum coram eis comparuerint, propter absentiam suam ipsos non occasionet. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomiti Staff' et Salopie quod ipsos non distringat ad veniendum coram eisdem baronibus ad diem predictum. Teste ut supra.

Pro Margareta de Sumery.—Mandatum est vicecomiti Sumerset' quod, non obstante precepto regis de facienda saisina Waltero de Everm' de maneriis de Cantokesheved' et de Hiwis, sine dilaticne plenam saisinam habere faciat Margarete de Sumery de predictis maneriis cum pertinentiis, que ei interim assignata fuerunt per preceptum regis loco dotis, ad se sustentandum donec certa dos ei assignaretur de terris que fuerunt Mauricii de Gant, quondam viri sui. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Nicholao de Verdun.—Mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod loquelam que est coram eo in Curia regis Hibernie per breve de recto inter Radulfum Bagod petentem et Nicholaum de Vered' tenentem, qui est cum rege in Anglia in servicio suo per preceptum suum, de feodo unius militis cum pertinentiis in Raz, ponat in respectum usque ad festum Sancti Michaelis anno xv. Teste ut supra.

De manerio de Kaveresham.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod, non obstante precepto regis ei facto de terris W. comitis Marescalli capiendis in manum regis, plenam saisinam habere faciat abbati Sancti Augustini Bristoll' et Henrico filio Geroldi vel alteri illorum, si ambo ad eum non venerint, de manerio de Kaveresham cum pertinentiis, quod predictus comes ante obitum suum per cartam suam assignavit ad se acquietandum singulis annis de c li. donec quietus esset de bonis que post mortem W. comitis Marescalli senioris, patris sui, et comitisse matris sue recepit, relictis ad testamentum ipsorum exequendum, quorum executores predicti abbas et Henricus extiterunt. Teste ut supra.

De attornato abbatis Glouc'.—Mandatum est vicecomiti Heref' quod recipiat loco abbatis Glouc' attornatum suum quem voluerit, ad sectas comitatus et hundredi in hiis que ad regem pertinent pro ipso abbate faciendas. Teste ut supra.

Pro Olivero de Aencurt.—Mandatum est vicecomiti Norhamt' quod sine dilatione talem saisinam habere faciat Olivero de Aencurt et Nicholae uxori ejus de manerio de Dodinton' cum pertinentiis in balliva sua, unde ipsos Oliverum et Nicholaam dissaisivit per preceptum regis, et saisinam inde fecit Rannulfo Britoni, qualem inde habuerunt ante susceptionem mandati regii de ipsis dissaisiendis, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro H. de Burgo etc. de quodam mercato et quadam feria.— H. de Burgo habet per cartam regis unum mercatum apud Cumpton' in comitatu Warewic' singulis septimanis per diem Lune, et unam feriam singulis annis ibidem per tres dies duraturam; videlicet, in vigilia et in die et in crastino apostolorum Petri et Pauli; nisi mercatum illud et feria illa sint etc. Et mandatum est vicecomiti War' etc. Teste ut supra.

Pro Roberto de Sabloil.—Mandatum est Henrico de Trublevill', senescallo Wasconie, quod talem saisinam sine dilatione faciat habere Roberto de Sabloil de omnibus terris, tenementis et feodis suis que habuit in Insula Oleronis, qualem inde habuit tempore quo eum inde ultimo disseisivit comes March'. Teste rege apud Hopo, xv die Maii, anno regis ejusdem xv.

De mercato mutato.—Rex concessit W. comiti Warenn' quod mercatum suum quod teneri consuevit apud manerium suum de Roinges singulis septimanis per diem Sabbati, de cetero teneatur ibidem per diem Lune, nisi etc.

Et mandatum est vicecomiti Essex' etc.

Pro Johanne filio Alani.—Mandatum est constabulario Divisarum quod ad terram Johannis filii Alani manum non mittat, eo quod dicebatur ipsum mortuum esse, et qui, benedictus Deus, convaluit; occasione cujus mortis idem constabularius cepit in manum regis manerium suum de Kivel' et res et catalla sua fecit asportari; nec aliquid ei inpedimentum faciat quin ipse et sui inde libere disponere possint et sine inpedimento. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur vicecomitibus Essex' et Oxonie de terris suis in balliva sua.

Pro Ricardo de Blechindon'.—Quia crudele esset et inhumanum compellere Ricardum de Blechindon', qui lumine privatus est oculorum, ad faciendum sectas comitatus et hundredi in propria persona sua, mandatum est vicecomiti Glouc' quod (fn. 5) aliquem et ad hoc idoneum hominem loco suo ad hoc recipiat. Teste ut supra.

Quod Hubertus Hoese veniat ad regem de Brechinio.—Mandatum est Huberto Hoes' quod visis literis istis veniat ad regem cum eo locuturus, dimissis militibus regis quos rex misit secum ad castrum de Brechenniho in eodem castro ad illud custodiendum, qui interim sint intendentes Waltero de Clifford'. Teste ut supra.

Et mandatum est eisdem militibus quod in predicto castro remaneant et illud salvo custodiant; ita quod interim eidem Waltero sint intendentes.

Pro Willelmo filio Warini.—Rex perdonavit Willelmo filio Warini vj marcas quas regi debet pro scutagio Pictaviensi post primam transfretacionem regis de feodis duorum militum que de rege tenet in Dylun. Et mandatum est vicecomiti Heref' quod eidem Willelmo de predictis vj marcis pacem habere faciat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Gammages.—Rex perdonavit Willelmo de Gammages iij marcas que ab eo exiguntur per summonicionem Scaccarii pro prestito Hibernie. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod de predictis iij marcis ipsum quietum esse faciant. Teste ut supra.

De fustis datis.—Mandatum est constabulario Sancti Briavelli quod habere faciat Johanni filio Nicholai de Hope, hospiti Philippi de Albin', tria fusta in bosco de Leauuode infra forestam de Den' ad domos suas reparandas, que nuper combuste fuerunt, de dono regis. Teste rege apud Leiminstr', xxij die Maii.

[m. 12.]

De perdonatione mortis.—Quia constat regi per juratam que nuper capta fuit coram S. de Sedgrave, justiciario regis, ad gaiolam de Leiminstr' deliberandam assignato, quod Reginaldus de Grendon' rettatus et appellatus de morte Stephani de Putleston' per infortunium occidit predictum Stephanum, volentem inparcare averia ipsius Reginaldi que custodiebat, per jactum lapidis quo ipsum casu percussit in capite et non animo vel intentione ipsum interficiendi, perdonavit rex eidem Reginaldo, quantum ad regem pertinet, mortem predicti Stephani; ita tamen quod stet inde recto si quis versus eum loqui voluerit. Et mandatum est vicecomiti Heref' quod predictum Reginaldum occasione predicta captum et in prisona abbatis Rading' apud Leiminstr', deliberari faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Ludelawe, xxij die Maii.

Pro Radulfo de Trublevill'.—Rex perdonavit Radulfo de Trublevill' lxv. s. qui ab eo exiguntur per summonicionem Scaccarii de catallis fugitivorum de tempore quo fuit vicecomes Norhamt'. Perdonavit etiam rex eidem Radulfo dimidiam marcam que ab eo exigitur per summonicionem Scaccarii de misericordia in qua Willelmus filius Gileberti incidit coram justiciariis itinerantibus in comitatu illo pro nova dissaisina, et quam dimidiam marcam idem Radulfus recepit, ut dicitur. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Radulfum, tam de predictis lxv. s. quam de predicta dimidia marca quietum esse faciant. Teste ut supra.

De damis.—Mandatum est Michaeli de Columbariis quod in balliva sua faciat habere infra festum Sancti Johannis Baptiste anno etc. xv Isabelle sorori regis moram facienti in castro de Merleberg' per preceptum regis, sex damos de dono regis. Teste rege apud Wenlac, xxiij die Maii.

Pro Ricardo de Sancto Johanne.—Mandatum est Johanni de Colemere quod in nundinis Sancti Botulfi proximo instantibus faciat habere Ricardo de Sancto Johanne, capellano H. de Burgo etc., unum dolium boni vini de dono regis et duo dolia boni vini ad forum regis et ad denarios suos. Teste rege apud Wenlac', xxv die Maii.

Pro Willelmo Britone.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod assumptis secum Willelmo de Insula et vicecomite Norhamt', in propria persona sua accedat ad boscum regis de Dodinton', et per visum et testimonium eorum et viridariorum et forestariorum partium illarum assignari faciat Willelmo Britoni 1 acras bosci ad perticam regis in horis ejusdem bosci in loco ubi competentius et ad minus nocumentum foreste regis ei possint assignari, ad essartandum et excolendum, de dono regis; et assignatione illa facta, ut predictum est, per literas suas scire faciat regi distincte et aperte metas et divisas per quas predicte 1 acre in eodem bosco eidem Willelmo fuerint assignate. Teste ut supra.

De militibus existentibus in castro de Brecheniho.—Mandatum est militibus existentibus apud Brecheniho quod remaneant in municione castri illius ad custodiam ipsius castri, et intendentes sint Waltero de Clifford' donec rex aliud preceperit. Teste ut supra.
Idem mandatum est militibus existentibus in Bergeveny.

Pro Thoma de Hemmegrave.—Mandatum est Johanni de Munem' quod habere faciat Thome de Hemmegrave areragia sua que ei debentur de fimbus et perquisitis, quamdiu habuit custodiam castri de Strigoil, ad expensas suas de tempore quo fuit custos ejusdem castri acquietandas. Teste rege apud Wenlac', xxvj die Maii.

Pro Boidino de Argu.—Robertus de Muscamp', in presentia regis et comitum et baronum apud Nonetas, dedit Boydino de Argu et carta sua confirmavit unam carucatam terre et dimidiam et tres bovatas terre et unum molendinum et sex acras prati cum pertinentiis in Halsinton', in Scotia, et inde homagium ejus cepit in presentia regis. Idem etiam Robertus commisit predicto Boidino manerium suum de Chevelingham in comitatu Norhumbrie, habendum in tenantiam donec adeptus esset saisinam predicte terre in Scotia; et hoc eidem Boidino confirmavit rex. Et quia indecens esset quod ea que in presentia regis et auctoritate ejus mediante fiunt, irritarentur, hoc protestatur rex S. de Sedgrave et sociis suis justiciariis itineraturis in comitatu Eboraci, mandans quod eadem rata et inconcussa faciant consistere.

De perdonatione pro Waltero Burnel.—Rex perdonavit Waltero Burnel dimidiam marcam que ab eo exigitur per summonicionem Scaccarii de amerciamento in itinere S. de Sedgrave, quamdiu rex fuit in partibus transmarinis. Et mandatum est vicecomiti Salopie, quod de predicta dimidia marca ei pacem habere permittat. Teste ut supra.

Pro hominibus Salopie.—Mandatum est vicecomiti Salopie quod veterem palum et veterem bretaschiam de vetere fossato ville Salopie, faciat habere probis hominibus Salopie ad novum fossatum ejusdem ville, quod fieri fecerunt, efforciandum et emendandum. Teste ut supra.

Pro Reginaldo de Meaudr' et uxore ejus.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod habere faciat Reginaldo de Meaudr' et Isolde uxori ejus dimidiam marcam annuam quam eis reddi consuevit de terra que fuit Theobaldi le Musner in Noting' per preceptum J. regis etc. pro dampno quod predicta Isolda recepit tempore J. regis de hereditate sua de redditu dimidie marce per annum per incrementum forinseci ballii castri de Noting', antequam predictus Reginaldus predictam Isoldam duceret in uxorem. Teste ut supra.

Pro hominibus de Salopia.—Mandatum est Hugoni filio Roberti quod habere faciat probis hominibus Salopie in haia regis de Lichewuid in diversis locis per trencheias, palum et closturam in loci (fn. 6) ubi capi possit ad minus dampnum et nocumentum predicte haie, ad hirucones circa villam Salopie faciendas ad ipsam villam claudendam. Teste ut supra.

Pro Philippo de Pirie et Theobaldo de Bellehus.—Mandatum est ballivo P. comitis Britannie in Anglia quod, non obstante eo quod rex reddidit eidem comiti manerium de Netlested', permittat Philippum de Pirie et Theobaldum de Bellehus habere blada sua que fecerunt seminari in terris ejusdem manerii, antequam rex illud predicto comiti reddidisset. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Radulfo Blundo.—Rex ad instantiam R. de Burgo justiciario Hibernie, concessit Radulfo Blundo, servienti suo, custodiam terre que fuit Rogeri filii Britonis le Butiller in Karmein et in Dublin', usque ad etatem heredum predicti Rogeri, salvis regi custodia et maritagio heredum ejusdem Rogeri. Et mandatum est eidem justiciario quod de custodia predicte terre ipsi Radulfo plenam saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Kydeministr', xxvij die Maii.

De roboribus datis.—Mandatum est Hugoni filio Roberti quod in foresta regis de Morf' faciat habere leprosis Sancti Lazari de Bruges, quatuor vetera robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Thoma de Gorges.—Mandatum est Johanni de Monem' (fn. 7) quod permittat Thomam de Gorges et uxorem ejus et familiam suam habere de sicco et mortuo bosco buscam racionabiliter ad focum suum in bosco regis de Porestok'. Teste rege apud Wigorniam, xvij die Maii.

Pro comitissa de Penbr'.—Rex vicecomiti Hertf' (fn. 8) salutem. Precipimus tibi quod eo quod commisimus dilecte sorori nostre A. comitisse Pembrok manerium de Westun' ad se sustentandum donec certa dos ei fuerit assignata, non amoveas boves et carucatas (fn. 9) que fuerunt W. Marescalli, quondam comitis Pembrok', in eodem manerio, set eos ibidem remanere permittas ad terras ejusdem manerii excolendas, donec aliud inde preceperimus. Teste rege apud Evesham, xxviij die Maii.

Eodem modo scribitur vicecomiti Wilt' (fn. 10) de manerio de Wexcumb'; et vicecomiti Glouc' de manerio de Begeworth; et vicecomiti Wigornie de manerio de Inteberg'.

Mandatum est ballivis foreste de Feckeham quod habere faciant Alienore comitisse Penbr' sex damos in foresta de Fecham, de dono regis. Teste ut supra.

De Galfrido de Sancto Dionisio.—Mandatum est Galfrido de Sancto Dionisio quod, papilionibus regis salvo repositis in castro Heref', usque Lond' redire non differat. Teste ut supra.

Et mandatum est vicecomiti Heref' quod papiliones illos in eodem castro salvo reponi faciat. Teste ut supra.

Pro Baldewino de Bethun' et Henrico de Brayboef.—Mandatum est vicecomiti Suhamt' quod, eo non obstante quod rex concessit Walerando Teutonico manerium de Clatford', habere faciat Baldewino de Bethun' et Henrico de Brayboef' blada sua que seminari fecerunt in eodem manerio, dum illud tenuerunt de ballio W. comitis Marescalli. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Cantilup'.—Rex concessit Willelmo de Cantilup' quod habeat inperpetuum, ipse et heredes sui, unum mercatum apud manerium suum de Berewic' singulis septimanis per diem Martis, nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Sumers' etc.

De roboribus datis.—Mandatum est Thome de Langel' quod habere faciat priori Hospitalis Sancti Johannis Bureford' iij robora in foresta de Wichewod' ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Otinton', xxix die Maii.

De cervis datis.—Mandatum est Johanni de Monem' quod in foresta regis de Essemora faciat habere Rogero la Zuche quatuor cervos, de dono regis. Teste rege apud Wudestok', xxx die Maii. Per Philippum de Albin'.

De robore dato.—Mandatum est Thome de Langel' quod in foresta de Wichewod' faciat habere Paulino de Wncheles' unum vetus robur ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Oxoniam, xxx die Maii.

De manerio de Watlington'.—Mandatum est R. comiti Pictavie et Cornubie quod de manerio regis de Watlinton' plenam saisinam habere faciat Godefrido de Craucumbe, cui rex commisit castrum Walingf' custodiendum quamdiu regi placuerit, ad custodiam ejusdem castri. Teste rege apud Oxoniam, xxxj die Maii.

De roboribus datis.—Mandatum est H. de Nevill' quod non obstante eo quod rex ei dedit in mandatis quod habere faceret Fratribus Minoribus Oxonie xiij robora sicca folia non ferentia in foresta de Brehull', faciat habere eisdem fratribus ibidem totidem robora alia quam folia non ferentia, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Thome de Langel' quod in foresta de Wichewod' faciat habere Radulfo filio Radulfi filii Nicholai vij quercus ad se hospitandum apud Eston', de dono regis. Teste rege apud Walingford', xxxj die Maii.

Pro Alano de Winceleis.—Mandatum est ballivis regis de Insula de Geres' et de Gerner' quod permittat Alanum de Winceleis, servientem regis, habere saisinam de xlij s. et iij d. redditus Turonensium cum pertinentiis in Linovill', quam Ricardus de Gray ei inde fecit per preceptum regis tempore quo habuit custodiam predictarum insularum de ballio regis, ita quod inde non dissaisiatur sine speciali precepto regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est B. de Insula quod in foresta regis de Gautric' faciat habere magistro Milicie Templi in Anglia v quercus, de dono regis ad molendina sua Eboraci reparanda. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. "folia non ferentia" is cancelled here.
  • 2. Corrected from "Briano de Insula."
  • 3. Corrected from "in bosco de Shothor'."
  • 4. Corrected from "Johanni de Munem."
  • 5. Omitted in MS.
  • 6. Sic in MS.
  • 7. Corrected from "Ricardo de Wrotham'."
  • 8. Sic in MS. It is "Heref'" in a similar entry on p. 498.
  • 9. Sic in MS.
  • 10. Corrected from "Hertf'."