Close Rolls, July 1231

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1231', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 520-538. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp520-538 [accessed 24 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, July 1231

De damis datis.—Mandatum est Roberto de Everingham quod habere faciat Willelmo de Eboraco duos damos in foresta de Shirewod', de dono regis. Teste rege apud Rading', xxx die Julii.

Pro Willelmo Agoillun.—Rex concessit et carta sua confirmavit pro se et heredibus suis Willelmo Agoillun et heredibus suis habeant (fn. 1) et teneant terram que fuit Roberti de Curcy in Elmeworth' et in Werblinton' cum pertinentiis suis, et quam prius tenuit de ballio J. regis quousquam rex eam reddiderit rectis heredibus ejusdem terre per voluntatem suam vel per pacem, sicut plenius in carta etc. Et mandatum est vicecomiti Suhamt' quod de predicta terra eidem Willelmo plenam saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

De duobus vel tribus capreolis.—Mandatum est ballivis foreste de Odiham quod sit in auxilium Hugoni de Burewardel' cum quibusdam vatletis regis, quos rex cum arcubus mittit usque Odiham, ad capiendum in foresta illa duos vel tres capreolos ad opus regis, et eos cum festinatione ad regem mittat, et ad capreolos illos capiendos canes perquirat. Teste ut supra.

Pro Waltero de Godarvill'.—Rex commisit Waltero de Godarvill' terram cum pertinentiis quam Willelmus Beauvilein tenuit in Chipeham loco annui feodi xx li. quas percipere consuevit ad Scaccarium regis ad se sustentandum in servicio regis, quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod eidem Waltero de predicta terra cum pertinentiis plenam saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Rading', ij die Julii.

Pro Godefrido de Craucumbe.—Rex commisit Godefrido de Craucumbe terram que fuit Thome Guher Normanni in Sibbeford', ad se sustentandum in servicio regis quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Oxonie quod de predicta terra cum pertinentiis eidem G. plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Rogero Audoein et Aufrica uxore ejus.—Mandatum est justiciario Hibernie quod, non obstante mandato regis ei facto de saisina facienda Radulfo de Trublevill' de terra de Balimadun, faciat habere Rogero Audoein et Aufrice uxori ejus, que fuit uxor Johannis le Cordewaner, blada sua que seminaverunt in tercia parte ejusdem terre, quam ipsa Aufrica prius tenuit nomine dotis. Teste rege apud Rading', ij die Julii.

Contra Savaricum de Bohun.—Mandatum est vicecomiti Sussex' quod per totum comitatum suum pupplice clamari faciat ne aliquis terram aliquam vel tenementa capere presumat, sive de dono sive de venditione, Savarici de Bohun, sicut voluerit quod rex ad eum capere non debeat. Teste ut supra.

Pro Henrico de Capella.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod sine dilatione plenam saisinam faciat habere Henrico de Capella de tota terra cum pertinentiis in saca de Waltham quam Baldewinus de Frivill' tenuit ibidem de ballio regis, et quam rex eidem Henrico commisit, habendam et tenendam de rege et heredibus suis donec rex eam rectis heredibus reddiderit. Teste rege apud Rading', iij die Julii.

De duabus acris more assignanda abbati de Flexle.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod ad certum diem quem ipse et constabularius de Sancto Briavello providebunt, cui rex idem mandavit, assumptis secum forestariis et viridariis, accedat usque Rademor' et per visum eorundem forestariorum et viridariorum et aliorum proborum et legalium hominum assignari faciat abbati de Flexl' duas acras de eadem mora ad perticam regis, quas rex ipsi abbati prius concesserat; occasione cujus concessionis idem abbas occupavit de eadem mora quam plures acras, videlicet, xvj ultra illas ij acras, ut dicitur. Ita quod residuum ejusdem more, postquam ille due acre ipsi abbati assignentur, in manu regis retineatur. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur predicto constabulario hoc mutato, quod ubi scribitur in alio brevi "retineant," hic ponitur "retineri facias." Teste ut supra.

De utlagaria ponenda in respectum.—Mandatum est vicecomiti Suhamt' quod promulgationem utlagarie quam facere debuit in Alexandrum de Ho per preceptum justiciariorum de Banco, qui est in servicio regis in partibus Wallie, et quem Matheus de Denemed' appellat de pace regis fracta, ponat in respectum usque in xv dies a festo Sancti Michaelis anno etc. xv. Teste ut supra.

Et mandatum est justiciariis de Banco quod appellum quod predictus Matheus facit versus predictum Alexandrum coram eis, ponant in respectum usque ad eundem diem.

Pro Willelmo Britone.—Rex dedit et concessit per cartam suam Willelmo Britoni 1 acras bosci ad perticam regis in bosco regis de Dudinton', que continentur infra metas subscriptas; videlicet, a cornera essarti versus occidentem quod rex dedit Rannulfo Britoni, de longo in longum essarti illius versus orientem usque ad murum campi de Dudinton', et sic per murum illum usque ad exitum vie que venit de Dudinton' qui vocatur Cawelrod', et sic divertendo inde recta linea ex transverso versus austrum usque ad novam trencheiam in capite orientali cujusdam mare que vocatur Estmere, et sic per eandem trencheiam divertendo versus occidentem ita quod trencheia illa integre regi remaneat usque ad boscum Vitalis Engayne, et sic per divisas ejusdem bosci usque ad corneram essarti predicti Rannulfi, sicut plenius continetur in predicta carta. Et mandatum est B. de Insula quod predictam cartam legi faciat et predictas 1 acras infra predictas divisas contentas eum in pace tenere permittat, sicut predictum est. Teste ut supra.

De loquela ponenda in respectum.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod loquelam que est coram eis inter abbatem Glouc' petentem et Mirabilem de Glouc' Judeam tenentem, de tribus acris prati in Walneya, unde ipsa Mirabilis traxit ad warantum Walterum de Muscegros, qui est in servicio regis in partibus Wallie per preceptum regis, ponat (fn. 2) in respectum usque in xv dies a die Sancti Michaelis anno etc. xv. Teste ut supra.

Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Eboraci quod loquelam et judicium loquele que est coram eis inter abbatem de Rivallis et Willelmum de Ros de quadam contentione inter eos orta de foresta de Hamelak', ponant in respectum usque in xv dies a festo Sancti Michaelis coram justiciariis apud Westmonasterium. Teste rege apud Rading', iiij die Julii.

De uno dolio vini dato W. de Kirkeham.—Mandatum est custodibus vinorum de Westmonasterio, quod habere faciat (fn. 2) Waltero de Kirkeham unum dolium vini de dono regis, de vinis suis que sunt in custodia sua apud Westmonasterium. Teste ut supra.

De quercubus datis eidem Waltero.—Mandatum est constabulario Windles' quod v quercus quas L. Dublinensis archiepiscopus non habuit de xx quercubus quas rex ei concessit in foresta de Windles' antequam iter arriperet versus partes Hibernie, faciat habere Waltero de Kirkeham ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo Mauduit de quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod habere faciat Willelmo Mauduit x quercus in foresta de Saliceto ad se hospitandum, de dono regis. Teste rege apud Rading', v die Julii.

De ij austurcis datis R. comiti Cornubie.—Mandatum est Henrico de Nevill' quod [de] austurcis que in exennium regi missi sunt ex parte regis Norwegie, faciat habere R. comiti Cornubie et Pictavie duos bonos et pulcros austurcos, de dono regis. Teste rege apud Rading', v die Julii.

De damis datis abbati Rading'.—Mandatum est constabulario Windles' quod in foresta Windles' faciat habere abbati Rading' duos damos, de dono regis. Teste ut supra.

De bobus retinendis ad opus regis per J. Marescallum.—Mandatum est Johanni Marescallo quod de bobus qui fuerunt W. Marescalli, quondam comitis Penbr', retineas (fn. 3) ad opus regis ad terras que fuerunt ipsius comitis excolendas, vjxx boves pro xxxviij li. v s. et iiij d. sicut regem inde consuluit, et de bobus illis terras predictas faciat excoli, et ipsos boves bene custodiri ut cum rex in partes illas venerit ipsos habere possit, si voluerit, ad familiam suam sustentandam, vel ad liberandum eos recto heredi pro eodem precio cum rex fecerit quod facere debebit pro eisdem terris. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Heref' quod id quod necessarium fuerit ad papiliones regis reparandos, inveniat Galfrido de Sancto Dionisio, quem rex mittit usque Heref' ad papilionem capelle sue et alios papiliones suos reparandos. Teste rege apud Rading', vij die Julii. (fn. 4)

[m. 9.]

Pro Walerando Teutonico.—Rex vicecomiti Suh' salutem. Precipimus tibi quod, non obstante precepto nostro tibi facto quod habere faceres Baldewino de Bethun' et Henrico de Brayboef blada sua que seminari fecerunt in manerio de Clatford' dum illud tenuerunt de ballio W. Marescalli quondam comitis Penbroc', facias habere Walerando Teutonico, qui manerium illud habet de concessione nostra, predicta blada, salvo eisdem Baldewino et Henrico racionabili custo suo quod posuerunt in terris predicti manerii excolendis et seminandis. Teste me ipso apud Rading', vj die Julii, anno regni nostri xv°.

[Pro] Magistro et fratribus Templi de villa de Roele.—Rex concessit magistro et fratribus milicie Templi Salomonis Jerusalem totam illam partem quam habuit in manerio de Roel', cum advocacione ecclesie ejusdem manerii et aliis pertinentiis suis, habendam et tenendam de rege et heredibus suis sibi et successoribus suis in liberam et perpetuam elemosinam, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus eisdem magistro et fratribus prius concessis de aliis terris suis per cartas predecessorum regis et confirmacionem regis, sicut carta regis quam inde habuit racionabiliter testatur. Et mandatum est vicecomiti Leic' quod eisdem magistro et fratribus de predicta parte quam rex habuit in predicto manerio de Roel', cum advocacione ecclesie et aliis pertinentiis suis, plenam saisinam habere faciat, non obstante saisina quam Lewel' et uxor ejus prius inde habuerunt. Teste rege apud Rading', vij die Julii.

Et mandatum est baronibus de Scaccario quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste ut supra.

De loquela inter regem et Thomam Norwicensem episcopum.—Mandatum est justiciariis de Banco quod loquelam que est coram eis inter regem et Thomam Norwicensem episcopum de manerio de Wik', ponant de die in diem coram rege apud Oxoniam, die Dominica proxima post translacionem Sancti Thome Martiris. Teste ut supra.

Pro Amaurico de Sancto Amando.—Amauricus de Sancto Amando est in partibus Wallie in servicio regis per preceptum suum. Et mandatum est vicecomiti Leic' quod ipsum Amauricum de sectis comitatus vel hundredi vel alunde (fn. 5) non permittat vexari, quamdiu fuerit ibidem per preceptum regis. Averia autem ipsius Aumarici et hominum suorum, que Hugo de Berghes, ballivus hundredi de Framel', cepit occasione secte predicti hundredi, ei deliberari faciat. Teste rege apud Rading', viij die Julii.

Pro Rannulfo Britone.—Rex manerium de Apethorp' cum pertinentiis commisit Rannulfo Britoni ante festum Sancti Johannis Baptiste anno etc. xv, ad respondendum inde de antiqua firma ad Scaccarium regis. Et mandatum est vicecomiti Norhamt' quod si quid ceperit de firma ejusdem manerii de termino ejusdem Sancti Johannis vel de aliis ad illud manerium pertinentibus, eidem Rannulfo sine dilatione reddat. Teste ut supra.

Pro Willelmo Lungesp'.—Rex perdonavit Willelmo Lungesp' finem quem homines sui de Sutton' cum eo fecerint, eo quod non interfuerunt inquisitioni facte de morte cujusdam hominis, qui interfectus fuit in terra ejusdem Willelmi ibidem. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod de predicto fine eisdem hominibus pacem habere permittat. Teste ut supra.

De quercu data.—Mandatum est custodi foreste de Windles' quod habere faciat Andree, servienti de Cavresham, unam bonam quercum ad quendam batellum faciendum ad pauperes ultra aquam de Cavresham transvehendos. Teste ut supra.

Pro episcopo Carleolensi.—Mandatum est S. de Sedgrave et sociis suis itinerantibus in comitatu Linc' quod, si quam loquelam tangentem personam W. Carleolensis episcopi etc. coram eis venire contingat, exceptis assisis de nova dissaisina, eam coram justiciariis apud Westmonasterium ponant ibidem placitandam. Teste ut supra.

Mandatum est eisdem quod cartam regis quam fieri fecit eidem episcopo de libertatibus ei et heredibus suis a rege concessis in manerio suo de Hornecastro cum pertinentiis, coram eis legi et predictas libertates in ea contentas clamari et eidem episcopo teneri faciat. Teste ut supra.

Pro Johanne Marescallo.—Mandatum est eisdem quod omnia placita que mota fuerint coram eis in itinere suo in comitatu Linc' erga Johannem Marescallum, qui est in partibus Wallie per preceptum regis, exceptis assisis nove dissaisine, ponant coram justiciariis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in xv dies. Teste ut supra.

De appellatis attachiandis.—Mandatum est vicecomiti Buk' quod Richemannum le Archer, Matildem filiam Roberti pistoris et Walterum fratrem ejus de Wicumbe, quos Hugo filius Alani de Wicumbe probator apellat de latrocinio, per corpora sua sine dilatione faciat attachiari et in prisona regis salvo custodiri, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur majori et vicecomitibus Lond' de Rogero le Corveiser de Lond', qui manet citra pontem de Flet' et quem idem probator apellat etc.

Pro Henrico fratre regis.—Rex concessit Henrico fratri suo terram illam cum pertinentiis que fuit Henrici de Avangor in soca de Waltham, et quam Walterus de Everm' prius tenuit de ballio regis, ad se sustentandum in servicio regis, quamdiu regi placuerit.

Et mandatum est vicecomiti Linc' quod eidem Henrico de predicta terra cum pertinentiis sine dilatione plenam saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Walingf', ix die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Windles' quod habere faciat Rannulfo Britoni v quercus in foresta de Windles' ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Walingf', xi die Julii.

Pro uxore Galfridi de Serlaunde.—Mandatum est justiciariis itinerantibus quod assisam de morte antecessoris quam Baldewinus Tyrel arramiavit coram eis versus Matildem, que fuit uxor Galfridi de Serland', de terra in Bundeby, ponant coram justiciariis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in xv dies. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Thome de Sampford' quod in foresta de Braden' faciat habere Ricardo Suhard' tres damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Engel' de Cygoiny contra homines de Bensinton'.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod assumptis secum discretis et legalibus hominibus de comitatu suo qui melius sciant dicere veritatem, in propria persona sua accedat certo die usque Bensinton' et per sacramentum predictorum hominum diligenter inquiri faciat quas consuetudines et que servicia homines de Bensinton' facere consueverunt temporibus antecessorum regis, quamdiu manerium illud fuit in manu eorum, et etiam temporibus aliorum quibus manerium illud commissum fuit antequam pervenisset ad manum Engel' de Cygony; et utrum consuetudines et servicia predicta postea mutata fuerint in aliquo; et si mutata fuerint, in quo et in quibus, et per quos dominos, sive ballivos, sive alios, et tempore quorum; et facta inde diligenti inquisitione, predictos homines de Bensinton' distringat si necesse fuerit ad faciendum predicto Engel' tales consuetudines et servicia qualia invenerit ipsos facere debere secundum inquisitionem predictam. Teste rege apud Waling', ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est H. de Nevill' quod in bosco regis de Pauncehal' faciat habere priorisse de Stodleg' x robora ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Oxoniam, xj die Julii.

De prisone recipiendo et custodiendo.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod Henricum de Parkestok' quem abbas de Abbendon' tenet in prisona sua captum pro morte Willelmi Sutoris, et idem abbas ei liberabit, ab eo recipiat et in prisona Walingford' salvo custodiat, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De perdonatione mortis cujusdam hominis de Driffeld'.—Rex S. de Sedgrave et sociis suis justiciariis itinerantibus in comitatu Eboraci salutem. Quia, sicut per literas vestras accepimus, cum Hugo filius Willelmi de Driffeld' a quadam infirmitate gravi convalescens et quid ederet nichil habens, quendam gallum matris sue de precepto suo occidere voluisset, et ea intentione ad dictum gallum quendam baculum jecisset, ex cujus repercussione contigit matrem ipsius Hugonis in oculo ita ledi quod cito post inde obiit, cujus mortis occasione ipsum Hugonem secundum legem terre nostre fecistis interrogari, donec vobis constaret utrum misericorditer cum eo agere vellemus super morte predicta, vobis duximus respondendum quod dictum infortunium ei pro Deo perdonavimus, nolentes quod ea occasione in ipsum utlagationem exequamini. Et ideo vobis mandamus quod quantum ad nos pertinet, ipsum de predicta morte quietum esse faciatis, terram suam et catalla sua, que ea occasione in manum nostram capta fuerunt, ei plene reddi facientes. Teste ut supra.

Pro hominibus de Cumbr'.—Mandatum est B. de Insula quod permittat homines de comitatu Cumberl' facere et habere sepes, domos et fossata sua eodem modo quo ea habere debent et habere consueverunt tempore H. regis, R. regis et J. regis usque ad guerram motam etc. Teste ut supra.

De custodia abbatie Rames'.—Rex commisit Rannulfo Britoni abbatiam Rames' vacantem, custodiendam cum omnibus pertinentiis suis quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Cantebrigie et Hunt', quod de omnibus que ad predictam abbatiam pertinent, in balliva sua eidem Rannulfo sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Bed', Linc', Essex' et Hertf', Norht', Norf', et Suff'.

De terris que fuerunt Roberti filii Willelmi.—Mandatum est vicecomitibus Norhamt', Warewic' et Leic' quod occasione mortis Roberti filii Willelmi manum non mittat ad terras quas tenuit de honore Peverel, quem dominus rex commisit Radulfo filio Nicholai custodiendum, quamdiu domino regi placuerit. Teste ut supra.

Pro hominibus Oxonie.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod in quodam angulo foreste de Shotovr' et ad minus nocumentum ejusdem foreste, faciat habere probis hominibus Oxonie buscam ad quendam rogum faciendum ad villam suam claudendam. Teste ut supra.

Pro magistro Roberto de Sancto Albano.—Mandatum est vicecomiti Norf' et Suff' quod non permittat magistrum Robertum de Sancto Albano distringi in manerio de Alfletton', quod idem magister habet in custodia de hereditate filii et heredis Walteri de Bernham, pro aliquo debito quod inde debeatur alicui Judeo, quamdiu idem manerium fuerit in custodia sua. Teste ut supra.

Pro R. comite Cornubie de x doliis vini.—Mandatum est ballivis Bristoll' quod de c doliis vini, que retinuerunt ad opus regis apud Bristoll', faciant habere R. comiti Cornubie x dolia vini ad denarios suos ad idem forum quo ea ceperunt ad opus regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Michaeli de Columbar' quod habere faciat Alienore comitisse Penbr' xx quercus in foresta de Chet ad reparationem molendinorum suorum de Neubir'. Teste ut supra.

Pro Roberto Bagod.—Robertus Bagod, cum rex esset in partibus transmarinis, finem fecit cum R. Cycestrensi episcopo, cancellario suo, et S. de Sedgrave per unam marcam ad opus regis, pro habendo brevi de attingendis xij juratis assise nove dissaisine capte tunc temporis apud Coventr' inter ipsum Robertum et Johannem le Eir de tenemento in Morton'. Set quia marca illa inrotulata fuit in rotulis cancellarii et in rotulis predicti Stephani de itinere justicie sue apud Coventr', vicecomes War' ab eodem Roberto pro una marca exigit ij marcas. Et mandatum est eidem vicecomiti quod si idem Robertus ei solverit unam marcam ad opus regis occasione illa, de alia marca pacem ei habere permittat. Teste ut supra.

Pro Waltero Marescallo.—Rex reddidit Waltero Marescallo manerium de Sturministr' cum pertinentiis quod W. Marescallus senior, quondam comes Penbr', pater suus, ei dedit in vita sua. Et mandatum est vicecomiti Dors', quod eidem Waltero de predicto manerio cum pertinentiis sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur eidem de illa parte manerii de Bere cum pertinentiis, quam predictus comes habuit et eidem dedit in vita sua.

Et mandatum est H. de 'Burgo etc. per literas patentes quod Castrum Godric', quod est in custodia sua de ballio regis, ei cum pertinentiis suis liberet. Teste ut supra.

Pro comitissa de Penbr'.—Rex commisit A. comitisse Penbr' manerium de Hamsted' cum omnibus pertinentiis suis ad se sustentandum, una cum quibusdam aliis maneriis que habet de terris que fuerunt comitis Marescalli, quondam viri sui, donec certa dos ei assignetur de terris et tenementis que fuerunt predicti comitis. Et mandatum est vicecomiti Berk' quod de predicto manerio cum pertinentiis ei sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Cerland'.—Rex commisit Willelmo de Cerland' terram quam Willelmus de Basoche tenuit de ballio regis ad se sustentandum in servicio regis, quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Leic' quod de tota terra quam idem Willelmus tenuit tenuit (fn. 6) in balliva sua de ballio regis eidem Willelmo de Serland (fn. 6) plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur vicecomitibus Linc' et Dors' pro eodem Willelmo.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod habere faciat Alienore comitisse Penbr' v damos in foresta ballive sue extra parcum de Havering, de dono regis. Teste rege apud Oxoniam, xv die Julii.

De catallis arestandis apud Lond'.—Quia datur intelligi domino regi quod Dentesalve, mercator de Florencia, tenetur magistro Thome de Sancta Sabina, apostolice sedis cardinali, in xliiij marcis quas magister Johannes de Florentin, procurator ipsius cardinalis, eidem mercatori commisit deferendas ei de Anglia usque Romam, et nondum ei satisfecit; mandatum est maiori et vicecomitibus Lond' quod de catallis predicti mercatoris, si inveniantur Lond' in balliva sua, arestari faciant ad valenciam predicte pecunie, ut de catallis ipsis si necesse fuerit fiant totidem denarii ad satisfaciendum inde eidem cardinali. Teste ut supra.

Pro episcopo Bathoniensi.—Rex baronibus suis de Scaccario salatem. Sciatis quod preter libertates quas prius concesseramus venerabili patri J. Bathoniensi episcopo et successoribus suis, concessimus eisdem de novo et carta nostra confirmavimus fines pro misericordiis et transgressionibus et licentia concordandi. Et ideo vobis mandamus quod cartam predictam legi et libertatem illam eis teneatis et teneri faciatis. Teste ut supra.

Et mandatum est vicecomitibus Sumerset', Berk', Glouc', Wilt', quod predictam legi et predictam libertatem eis firmiter teneri faciat.

De custodiendo prisone.—Mandatum est majori et vicecomitibus Lond' quod Hugonem filium Alani, probatorem regis, quem ballivi regis de Oxonia eis liberabunt, recipiant et in prisona regis de Flet' salvo custodiri faciant donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

Pro archiepiscopo Cantuariensi de returno brevium.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod habere faciat R. Cantuariensi archiepiscopo returnum brevium regis que ad eum venerint que tangunt feoda ipsius archiepiscopi, usque ad reditum ipsius archiepiscopi a curia Romana, salvo jure regis et jure ipsius archiepiscopi. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur vicecomitibus Essex', Surr', Kancie, Sussex' et Midd'.

Pro Johanne de Wauton'.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod de terris Johannis de Walton', quas rex in manum suam cepit, per preceptum regis eidem Johanni plenam saisinam habere faciat, et si quid inde ceperit, ei sine dilatione reddi faciat. Teste ut supra.

De hominibus non gravandis.—Mandatum est vicecomiti Salopie quod occasione summonitionis quam rex fieri precepit in balliva sua de hiis qui jurati sunt ad arma de veniendo ad servicium regis, eos non gravet nisi necesse fuerit. Teste ut supra.

Pro hominibus episcopi Coventrensis.—Mandatum est vicecomiti Salopie et Staff' quod occasione etc. ut supra, non distringat homines tenentes de episcopo Coventrensi in balliva sua ad veniendum in servicium regis, nisi rex ei inde speciale mandatum fecerit. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est H. de Nevill' quod habere faciat archidiacono Bed' unum damum in foresta de Wanbergh', de dono regis. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur eidem de uno damo dato archidiacono Lincolniensi ibidem.

Pro episcopo Carleolensi.—Rex concessit W. Karleolensi episcopo et successoribus suis quasdam libertates et carta sua eas confirmavit. Et mandatum est vicecomiti Notingh' et Dereb' quod cartam illam in pleno comitatu legi et predictas libertates firmiter teneri faciat. Teste rege apud Wudestok', xv° die Julii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Cumbrie.

De vinis regis apud Lond'.—Mandatum est majori et camerariis Lond' quod sexaginta dolia vinorum, que capta et singnata fuerunt ad opus regis apud Lond', arestari faciant ubicumque fuerint inventa, sive in domibus sive extra domum, et xl dolia meliora predictorum doliorum liberari faciant Johanni de Colemer' carianda per maneria quo ei preceptum est, per racionabile precium, quod ipsi una cum dicto Johanne apponi facient predictis vinis. Teste rege apud Widestok', xv die Julii.

Pro abbate de Osen'.—Rex reddidit et carta sua confirmavit pro se et heredibus suis abbati et canonicis Sancte Marie Osen', unam hidam terre que jacet apud Haneberg' juxta pontem de Bladen', et quam Alicia quondam regina Anglie eis dedit et concessit. Reddidit etiam rex et concessit predictis abbati et canonicis terram de Holecumbe, quam Galfridus de Iuoy eis assignavit pro xviij solidis quos habere debebant annuatim in Bensinton' simul cum terra de Warbereg', quam ipse Galfridus eis assignavit pro sex solidis, sicut plenius continetur in carta nostra eis inde facta. Et mandatum est vicecomiti Oxonie quod de predicta hida terre et predicta terra de Holecumbe et predicta terra de Warebergh', predictis abbati et canonicis sine dilatione plenam saisinam habere faciat, simul cum bladis et fenis predicte terre de Hanebergh'. Teste rege apud Oxoniam, xiij die Julii.

Pro Willelmo de Huntercumbe.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod, assumptis secum probis et legalibus hominibus de comitatu suo, in propria persona accedat ad manerium de Chaugrave et per sacramentum eorundem extendi faciat manerium illud in dominicis redditibus, vilenagiis et omnibus aliis exitibus ejusdem manerii que extendi possunt, et de tercia parte ejusdem manerii, facta extenta predicta, plenam saisinam habere faciat Willelmo de Huntercumbe, cui rex eam dedit. Teste rege apud Wudestok', xiiij die Julii.

Pro hospitali Oxonie.—Rex dedit et carta sua confirmavit magistro et fratribus Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie molendinum in Edindon' quod vocatur Kingesmeln', cum secta et terris et pratis ad molendinum illud pertinentibus et omnibus aliis pertinentiis suis, et similiter gardinum cum pertinentiis quod fuit gardinum Judeorum in suburbiis Oxonie extra predictam portam orientalem, ad hospitale predictum de novo ibidem construendum, salva Judeis Oxonie placea quadam competenti juxta idem gardinum ad sepulturam Judeorum decedentium, sicut continetur in predicta carta. Et mandatum est vicecomiti Oxonie quod de predicto molendino cum secta et terris et pratis ad illud pertinentibus et cum predicto gardino, plenam saisinam predictis magistro et fratribus sine dilatione habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

[m. 8.]

Pro Engeram Painel.—Quia Engeram Painel est in servicio regis in partibus Wallie per preceptum regis, mandatum est S. de Sedgrave et sociis suis justiciariis in comitatu Linc' itinerantibus, quod appellum quod Walterus Belle facit versus ipsum coram eis de roberia et pace regis fracta, ponat coram justiciariis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in xv dies, ita quod sit in eo statu in quo nunc est. Teste rege apud Otinton', xvij die Julii.

Pro Pontio de Pontibus.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod de vinis que sunt in custodia sua apud Oxoniam, faciat habere Pontio de Pontibus unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

Pro J. Bathoniensi episcopo.—Rex dedit J. Bathoniensi episcopo xl solidos qui per summonitionem Scaccarii exiguntur a Johanne de Thormerton' de quodam fine, et xl solidos qui similiter exiguntur a Radulfo de Stok' de alio fine, et unam marcam que similiter exigitur a priore Bathoniensi de quodam fine pro transgressione. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictas vij marcas eidem episcopo habere faciant. Teste rege ut supra.

Pro Pontio de Ponte.—Mandatum est Thome de Langele quod duos damos per leporarios capi faciat in foresta de Whichewod' extra parcum regis de Wudestok' ad opus Pontii de Ponte, et eos ipsi Pontio sine dilatione habere faciat, de dono regis. Teste rege apud Winchecumbe, xvij die Julii.

De carpentariis regis.—Mandatum est constabulario Windles' quod omnes carpentarios regis qui sunt in castro Windles', venire faciat post regem versus partes Salopie cum utensilibus suis, retento magistro Nicholao carpentario penes se ad operationes regis in predicto castro custodiendas. Teste rege apud Winchecumbe, xviij die Julii.

Pro W. de Kirkeham.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet, sicut alias ei fuit mandatum, quod habere faciat W. de Kirkeham etc. xx quercus in bosco regis extra parcum suum de Hadfeld', ad vivarium regis de Neuport' reparandum; ita quod eas integre habeat cum frondibus et omnibus aliis sine aliquo retenemento. Teste rege apud Winchecumbe, ut supra.

Eodem modo scribitur Hugoni de Nevill' pro eodem de x quercubus in parco de Hadfeld' ad idem vivarium reparandum.

Pro Adam filii Hervei.—Rex perdonavit Ade filio Hervicii et Juliane uxori ejus lxxvj solidos qui ab eis exiguntur per summonitionem Scaccarii de debito quod Johannes filius Hugonis regi debuit, et centum et lx et xj marcas et ix solidos qui ab eis exiguntur de prestito facto eidem Johanni tempore J. regis etc. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsos Adam et Julianam inde quietos esse faciant. Teste rege apud Glouc', xix die Julii.

Pro Jodlano de Everm'.—Jodlanus de Everm' est in servicio regis in partibus Wallie per preceptum regis. Et mandatum est vicecomiti Norf' quod loquelam que est in comitatu suo per breve suum inter Rogerum de Wimpenell' et Agatham uxorem ejus, Ricardum de Horsie et Matildem uxorem ejus et predictum Jodlanum de placito terre, ponat in respectum usque in xv dies post festum Sancti Michaelis. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Nicholao le Petit.—Mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod amerciamentum in quod Nicholaus Parvus incidit coram eo per assisam mortis antecessoris captam inter ipsum Nicholaum et Walterum de Lascy, et quod amerciamentum ab eo exigit, regi scire faciat; et interim eidem Nicholao pacem inde habere permittat. Teste ut supra.

De c libris assisis super Templarios Bristoll'.—Mandatum est hominibus de vico Templariorum in Bristoll' quod c libras que nuper super eos assise fuerunt ad ultimum taillagium quod rex fecit assideri in villa Bristoll', omni occasione et dilatione postpositis, liberent ballivis Bristoll' ad facienda inde negotia regis que eis injunxit. Teste ut supra.

Pro episcopo Cycestrensi.—Rex concessit et confirmavit R. Cycestrensi episcopo, cancellario suo, quasdam libertates et quietantias prius ei a predecessoribus regis regibus Anglie concessas, quibus rex duxit quedam addenda de dono regis, sicut in predicta carta quam rex ei inde fieri fecit plenius continetur. Et mandatum est vicecomiti Sussex' quod ipsam cartam in pleno comitatu suo legi et omnes libertates in ea contentas ei firmiter teneri faciat. Teste rege apud Glouc', xxj die Julii.
Eodem modo scribitur ballivo de Jernem'.

Pro Willelmo le Ewer.—Rex concessit Willelmo le Ewer c solidatas terre de x libratis terre quas Radulfus de Ralegh (fn. 7) prius tenuit de ballio regis de terris que fuerunt Alani filii comitis in Waltham, habendas et tenendas bene et in pace ad se sustentandum tota vita sua, nisi rex prius eas reddiderit rectis heredibus per voluntatem vel per pacem. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod de predictis c solidatis terre eidem Willelmo plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Johanne filio Philippi.—Rex concessit Johanni filio Philippi xx libratas terre quas Walterus de Faucunbergh' tenuit de ballio regis in Bernoleby et in Waldhe, et x libratas terre quas Radulfus de Ralegh tenuit de ballio regis in Waltham de terris quas Alanus filius comitis tenuit in Waltham; habendas et tenendas sibi et heredibus suis donec rex eas reddiderit rectis heredibus per voluntatem vel per pacem, sicut plenius continetur in carta ei inde confecta. Et mandatum est vicecomiti Linc', quod de predictis xx libratis et x libratis terre plenam saisinam eidem Johanni habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Henrico de Capella.—Rex concessit et carta sua confirmavit pro se et heredibus suis Henrico de Capella xxvj libratas terre et unam marcatam redditus quas Baldwinus de Frivill' prius tenuit de ballio regis in Belesby, Hadeclive, Fenby, Wadhe et Waltham, et c solidatas terre de decem libratis terre quas Radulfus de Ralegh' (fn. 7) prius tenuit de ballio regis in Waltham, de terris quas Alanus filius comitis tenuit in Waltham; habendas et tenendas de rege et heredibus suis eidem Henrico et heredibus suis donec rex vel heredes sui terras illas reddiderit rectis heredibus per voluntatem vel per pacem, sicut plenius in carta predicta continetur. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod de predictis xxvj libratis terre et una marcata redditus et predictis c solidatis terre eidem Henrico plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Galfrido Esturmy quod habere faciat Isabelle sorori regis, moranti in castro de Merleberg', singulis septimanis quamdiu saisona duraverit, duos damos de Savernestok'. Teste ut supra.

Pro Ricardo Burdun.—Mandatum est constabulario de Merleberg' quod quamdiu Ricardus Burdun fuerit in castro Bristoll' cum Alienora consanguinea regis per preceptum suum, ipsum non distringat ad sectam faciendam ad hundredum de Selkel'. Teste ut supra.

De uno cervo dato.—Mandatum est Johanni venatori quod de cervis quos capiet in foresta regis de Den', sine dilatione faciat presentium latori unum cervum ad opus Alienore consanguinee regis. Teste ut supra.

Pro priore de Lanton'.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavell' quod permittat priorem de Lantoen' extra Glouc' sine inpedimento habere permittat (fn. 8) xv equas in foresta de Den' cum pullanis suis j anni, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro heredibus Thome le Esquier.—Quia rex audivit quod B. de Insula saisivit in manum regis et tenet in manu sua quandam terram pertinentem ad manerium de Tydeswell', quod rex reddi precepit rectis heredibus Thome le Esquier, eo quod Adam de Alta Ripa, qui terram illam tenuit de dono ipsius Thome, obiit sine herede de se; mandatum est eidem B. quod, si ita est, de terra ipsa predictis heredibus sine dilatione plenam saisinam habere faciat.

De loquelis ponendis in respectum.—Mandatum est vicecomiti Cornubie quod loquelam, que est in comitatu suo per breve regis inter Odonem de Herkiscate et Willelmum de Wideworth' qui est in servicio regis in Wallia, de placito terre in Middelande, ponat in respectum usque ad proximum comitatum suum post festum Sancti Michaelis. Teste rege apud Hereford', xxiiij die Julii.

Eodem modo scribitur vicecomitibus:—
Sumerset', de loquela que est inter Willelmum Russel petentem et Hugonem de Meriet, qui est in Wallia etc. et Isabellam uxorem ejus tenentes, de iij virgatis terre in Stratton et de iiij virgatis terre in eadem villa, ponenda in respectum ut supra.
Sumerset', de loquela inter Thomam de Stok' et Rannulfum de Hurle qui est in Wallia etc. tenentem, de ij hidis terre in Inglescumbe.
Essex', de partitione quam rex fieri precepit inter Hugonem Curtpeil et Elam uxorem ejus et Willelmum de Grancurt, qui est in partibus Wallie cum Olivero de Vallibus, de quadam terra que fuit Walteri de Grancurt et Margarete uxoris ejus in Felested', ponenda in respectum usque ad proximum comitatum post festum Sancti Michaelis.

Dereb', de loquela inter Matheum de Haversegh' petentem, et Adam de Cridling, qui est cum constabulario Cestr' in partibus Wallie, de feodis duorum militum et dimidio in Witewell' et Baleburg', ponenda in respectum usque proximum comitatum suum post festum Sancti Michaelis.
Justiciariis itinerantibus in comitatu Linc', de loquela inter Thomam de Muleton' petentem et Willelmum Lungesp' et Idoneam uxorem ejus tenentes, de manerio de Luton', ponenda in respectum coram justiciariis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in xv dies, in eodem statu etc. qui quidem Willelmus est cum rege in partibus Wallie.

Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Linc' quod assisam mortis antecessorum que summonita est coram eis inter Johannem filium Stephani et Nicholaum de Quatremares, qui est apud Heref' cum constabulario Cestr' in servicio regis, de ix acris terre in Barewe, et inter Laurencium de Ulseby et ipsum Nicholaum de una bovata terre in eadem villa, ponant coram justiciariis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in xv dies in eo statu quo nunc est. Teste rege apud Hereford', xxiiij die Julii.

De bosco de Dodinton'.—Mandatum est Hasculfo de Athelakeston' quod non inpediat quin omnes qui voluerint venire ad boscum de Dudinton' ad emendum de parte illa, quam rex concessit nuper Willelmo Britoni, libere et sine occasione illuc accedant et de bosco illo emant, et id quod inde emerint inde cariare et abducere possint, immo ad hoc faciendum in eundo et redeundo liberum et securum chiminagium (fn. 9) eis habere faciat. Teste rege apud Heref', xxvj die Julii.

Pro herede Johannis de Erlegh'.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod inquisitionem quam rex fieri precepit de terris que fuerunt Johannis de Erleg' in ballia sua, si nondum fecerit, sine dilatione fieri faciat; et si quid de catallis que fuerunt ipsius Johannis amotum fuerit per ipsum vicecomitem vel suos, sine dilatione revocari et salvo custodiri faciat, donec rex aliud preceperit. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Sumerset'.

Pro Alano de Hal.—Alanus de Hal, qui fuit in servicio regis apud Hereford' per preceptum regis, de licentia regis reversus est ad partes suas ad duellum faciendum die Jovis proxima post festum Sancti Jacobi, (fn. 10) quod vadiavit pro Roberto filio Willelmi versus Thomam de Thorp' in comitatu Norhamt'. Et mandatum est eidem vicecomiti quod, occasione reversionis sue ad duellum illud faciendum, ipsum Alanum in nullo gravet vel occasionet. Teste rege apud Hereford', xxv die Julii.

Pro constabulario Cestr'.—Mandatum est S. de Sedgrave et sociis suis quod loquelam, que est coram eis in comitatu Linc' inter abbatem de Kirkestall' et J. constabularium Cestr', qui est in servicio regis in partibus Wallie, de placito warantie carte, ponant coram justiciariis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in xv dies. Teste ut supra.

De assisa quadam capienda.—Mandatum est W. de Ralegh' quod in reditu suo de partibus Devonie, associatis sibi quos viderit expedire, certis die et loco quibus ad hoc poterit intendere, capiat assisam nove dissaisine quam Willelmus de Bosco aramiavit versus Ricardum Talebot et Alinam uxorem ejus, Th. Britonem, Bartholomeum de Turbervill' et Johannem de Thurbervill' de tenemento in Pidelton', et de predictis die et loco certificet vicecomitem Dors', cui rex precepit quod ad mandatum suum assisam illam coram eis venire faciat. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Waltero de Lascy et Nicholao de Verdun.—Quia Walterus de Lascy est in servicio regis in Anglia per preceptum suum, mandatum est justiciario Hibernie quod omnes loquelas, preter assisam nove dissaisine, que mote sunt versus eundem Walterum in curia regis in Hibernia, ponat in respectum usque ad Pascha anno etc. xvj. Teste ut supra.
Consimiles literas habeat Nicholaus de Verdun.

Pro Andrea le Goyz.—Mandatum est vicecomiti Hertf' quod loquelam, que est in comitatu suo per breve de recto inter Willelmum rilium Bernardi petentem et Andream et Andream (fn. 11) le Goyz, qui est in servicio regis cum Rannulfo Britone, tenentem, de xv acris terre in Terefeld', ponat in respectum usque ad proximum comitatum suum post festum Sancti Michaelis. Teste ut supra.

De sexaginta marcis que sunt in deposito apud Sarrisburiam ad opus regis.—Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod in propria persona sua accedat usque Sarrisburiam ad magistrum Edmundum de Abbendon' etc. cui rex mandavit quod lx marcas quas habet in deposito ad opus regis, eidem vicecomiti liberet, et ipsas ab eo recipiat et sub salvo conductu mittat usque Glouc' ad vicecomitem Glouc', cui rex precepit per literas suas quod denarios illos recipiat ab eo et post regem mittat versus partes Wallie. Teste ut supra.

Et mandatum est eidem magistro Edmundo quod cum vicecomes Wilt' ad eum venerit pro denariis illis, eos ei liberari faciat. Teste ut ut supra.

Vicecomiti etiam Glouc' mandatum est quod a vicecomite Wilt' eosdem denarios recipiat et post regem salvo mitti faciat. Teste ut supra.

Postea mandatum fuit episcopo Sarrisburiensi quod illas lx marcas per decanum et capitulum Sarrisburiensem demandet liberari eidem vicecomiti, et ipsis decano et capitulo quod eas eidem vicecomiti liberent, quia magister E. non habuit eas in custodia sua.

De appello ponendo in respectum.—Robertus de Ely, Ricardus de Ely et Paganus de Winteworth', quos Nicholaus de Hale, Willelmus dispensator et Warinus de Kenet appellant de latrocinio et pace regis fracta, sunt cum Gerardo Talebot in servicio regis in partibus Wallie. Et mandatum est vicecomiti Norht' quod appellum illud ponat in respectum usque ad proximum comitatum suum post festum Sancti Michaelis. Teste ut supra.

Hibernia. Pro rege de denariis.—Mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod in fide qua regi tenetur et sicut honorem regis diligit et perpetuam offensam suam devitare voluerit, omnes denarios regis qui sunt penes eum cum summa festinatione ad regem mittat in Angliam, sciturus quod, si hoc facere distulerit, offensam regis gravem incurret, quam rex non poterit dissimulare. Teste rege apud Heref', xxvij die Julii.

Pro Alano Basset'.—Bene placet regi quod Alanus Basset pro debilitate status sui in partibus suis moram faciat ad presens, et quietus sit ne veniat cum rege versus partes Wallie in expeditione sua, et quod Gilebertus Basset, filius suus, loco suo ad hoc veniat cum rege. Teste ut supra.

De thesauro regis conducendo.—Mandatum est W. Carleolensi episcopo quod de thesauro regis mittat usque Glouc' quingentas libras liberandas ibidem constabulario Glouc', cui rex precepit quod pecuniam illam recipiat ab hiis per quos ipsam predictus episcopus illuc miserit. Conduci etiam faciat denarios illos per aliquos de servientibus suis et alios, una cum gente quam major Lond' ad hoc ei inveniet, cui rex mandavit quod gentem quam poterit eidem episcopo habere faciat, ita quod per defectum salvi et securi conductus rex non sit perdens. Mittit etiam rex eidem episcopo literas suas ei et camerariis directas de predictis denariis liberandis. Teste rege apud Heref', xxvij die Julii.

Et mandatum est majori Lond' quod bonam gentem una cum hiis quos predictus episcopus assignabit ad thesaurum illum conducendum usque Glouc', ita quod illuc salvo et secure conducatur, et ne pro defectu etc.

Et mandatum est predicto constabulario Glouc' quod predictas d libras, quas predictus episcopus mittet ad eum usque Glouc' per preceptum regis, recipiat ab hiis qui eas ei liberabunt et eas salvo custodiat, donec regi scire fecerit se eas recepisse, quod sub festinatione regi significet. Teste ut supra.

[m. 7.]

Pro Johanne filio Philippi.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod, non obstante precepto regis ei facto de saisina facienda Johanni filio Philippi de x libratis terre quas Radulfus de Ralegh' tenuit de terris quas Alanus filius comitis tenuit in Waltham, plenam saisinam habere faciat eidem Johanni de x libratis terre quas Henricus frater regis prius tenuit de ballio regis de terris que fuerunt ipsius Alani in Waltham; quas quidem x libratas terre rex eidem Johanni concessit, tenendas quousque rex eas reddiderit rectis heredibus per voluntatem regis vel per pacem, sicut plenius continetur in carta regis quam ei inde fieri fecit. Teste rege apud Heref', xxvj die Julii.

De respectu loquele.—Quia Willelmus de Fleg est cum vicecomite Heref' in servicio regis in partibus Heref' per preceptum regis, mandatum est ballivo hundredi de Fulkestan' quod loquelam, que est coram eo in predicto hundredo per breve de recto inter Willelmum Coc petentem et predictum Willelmum de Fleg tenentem, de tribus acris terre in Wingat', ponat in respectum usque ad proximum hundredum suum post festum Sancti Michaelis, anno etc. xv. Teste ut supra.

De trenchea facienda in foresta de Chipeham.—Rex Gilberto Basset salutem. Datur nobis intelligi quod tanta est spissitudo in foresta nostra de Chipeham circa locum illum qui vocatur La Holeweye quod, propter oportunitatem quam malefactores habent latendi in partibus illis, transeuntibus multa dampna iminent et quidam pericula rerum et corporum suorum aliquando ibidem incurrerunt eccasione predicta. Volentes igitur indempnitati transeuncium per partes predictas providere, vobis mandamus quod circa locum predictum de spissitudine predicta prosterni faciatis, et trencheiam quandam fieri ad minus nocumentum foreste nostre prout fieri potest, ita quod de cetero transeuntibus liber pateat transitus per partes predictas sine discrimine rerum et corporum suorum. De eo autem quod prosterni feceritis circa locum predictum, commodum nostrum fieri faciatis, ita quod inde nobis respondere possitis. Teste rege apud Heref', xxvij die Julii.

Pro Johanne de Balun.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod terram Johannis de Balun de Estinton', quam cepit in manum regis eo quod dicebatur filium suum interfecisse cervum regis domesticum de castro Glouc', eidem Johanni replegiari faciat, donec rex aliud inde preceperit et inquirat quis cervum illum interfecerit etc.

Pro Simone de Parco.—Simon de Parco est in servicio regis in castro de Snet per preceptum suum. Et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod ei pacem habere permittat de sectis comitatus et hundredi usque in xv dies post festum Sancti Michaelis. Teste ut supra.

Pro monialibus de Godestowe.—Mandatum est Thome de Langel' quod de venatione quam capi contigerit in balliva sua infra forestam de Wichewod', sive rege presente sive absente, totam decimam faciat habere abbatisse et monialibus de Godestowe secundum tenorem carte regis quam eis inde fieri fecit. Teste ut supra.

De villa Heref' capienda in manum regis.—Mandatum est vicecomiti Heref' quod si aliquem invenerit de villa Heref' resistentem prohibitioni regis facte de mercatis ibi tenendis, capiat villam illam in manum regis. Teste rege apud Elevein, xxx die Julii.

Pro canonicis juxta Crek'.—Rex terram illam cum pertinentiis quam Nicholaus de Nereford' aliquando tenuit de ballio regis in comitatu Leic', et quam rex postea commiserat Johanni de Nereford', fratri suo, qui nuper obiit, commisit priori et canonicis juxta Crek', ubi corpus ipsius Johannis requiescit, pro anima patris regis et antecessorum suorum et pro anima ipsius Johannis, habendam et tenendam sicut idem Johannes eam tenuit. Et mandatum est vicecomiti Leic' quod de terra illa cum pertinentiis eisdem priori et canonicis sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste rege apud Elevein, xxxj die Julii.

De debita regi firma villarum.—Mandatum est ballivis de Bruges quod in fide qua regi tenetur (fn. 12) et sicut se ipsos diligunt, sub omni festinatione regi faciant habere omnes denarios quos regi debent de firma ville sue de termino Sancti Michaelis anno etc. xv apud Elevein, ubi rex est in expeditione sua; ita quod pro defectu eorum negotia regis non remaneant propter quod rex ad eos se graviter capere debeat; et eis faciet rex denarios illos allocari. Teste rege apud Castrum Matill', j die Augusti.
Eodem modo scribitur ballivis Glouc', Salopie, Wigornie.

Footnotes

  • 1. Sic in MS.
  • 2. Sic in MS.
  • 3. Sic in MS.
  • 4. Cancelled, "quia in rotulo liberate."
  • 5. Sic in MS.
  • 6. Sic in MS.
  • 7. Corrected from "Henricus frater regis."
  • 8. Sic in MS.
  • 9. Corrected from "cariagium."
  • 10. Corrected from "Johannis."
  • 11. Sic in MS.
  • 12. Sic in MS.