Close Rolls, September 1232

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1232', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234, (London, 1905) pp. 101-114. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol2/pp101-114 [accessed 12 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1232

De cervis datis.—Mandatum est Petro de Rivall' quod habere faciat Alienore consanguinee regis moranti in castro Bristoll' duos cervos in foresta de Dene. Teste rege apud Lamh', primo die Septembris.

De tradendo in baillium.—Quia rex didicit per inquisitionem quod Alicia filia Elye apellat Gregorium filium Nicholai de morte Lucie sororis sue odio et athia et non etc., mandatum est vicecomiti Hertford' quod si idem Gregorius invenerit ei xij. etc., ut in aliis brevibus de ballio. Teste ut supra.

Quia rex accepit per inquisitionem factam per preceptum suum quod Warinus Martin captus et detentus in prisona regis apud Gipeswic' pro morte Willelmi molendinarii, unde rettatus est, odio et athia rettatus est de morte illa et non etc., mandatum est vicecomiti Suff' quod si idem Warinus invenerit ei xij. etc. qui eum etc.

De damis datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat W. Carleolensi episcopo iiijor damos in foresta de Windles', de dono regis. Teste ut supra.

De tradendo in baillium.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod, si Angerus de Lond' captus et detentus in curia regis apud Lamh' pro morte Willelmi de Parco, unde Alicia que fuit uxor ipsius Willelmi eum appellat, invenerit ei xij. homines etc., tunc tradat etc. Teste ut supra.

Hibernia. Pro filio cujusdam regis.—Datum est regi intelligi quod Ricardus de Burgo, justiciarius Hibernie, Frethelinum filium cujusdam regis, qui quondam extitit apud Connaciam, ad eum venientem cepit, et captum per longum tempus imprisonavit, et gravius et turpius quam deceret tractavit. Et mandatum est R. quod, si idem Frethelinus invenerit ei salvos plegios standi recto, si quis aliquid loqui voluerit erga ipsum, tunc ipsum a prisona deliberet et regi significet ob quam causam ipsum cepit et imprisonavit, per literas suas sub sigillo suo et sigillis Walteri de Rideleford', Mauricii filii Geroldi et Galfridi de Marisco distincte et aperte.

[m. 4.]

Pro predicatoribus Exonie.—Mandatum est constabulario Exonie quod permittat quod fratres predicatores manentes apud Exoniam perfodi faciant petram in quarrera juxta fossatum castri Exonie, ubi competentius et ad minus nocumentum castri predicti fieri poterit, ad fabricam ecclesie sue, de dono regis. Teste rege apud Lamh', ij. die Septembris.

De quercubus datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat W. comiti de Ferrariis x. quercus de dono regis in foresta regis de Savernak', ad domos suas de Stamford' reparandas. Teste rege apud Lamh'. Teste ut supra.

Pro episcopo Cycestrensi.—Rex per cartam suam concessit pro se et heredibus suis R. Cycestrensi episcopo, quod ipsi et successores sui episcopi Cycestrenses per manum ballivorum suorum inperpetuum colligi faciant omnia amerciamenta de terris, feodis et hominibus ipsius episcopi et successorum suorum, et de terris, feodis et hominibus decani et canonicorum suorum Cycestrensium et successorum suorum, tam de itinere justiciariorum provenientia quam aliunde, de quibus responderi debet et consuevit ad Scaccarium, et omnes boves qui in dictis feodis capiendi sunt pro 'disseisina, ad respondendum tam de amerciamentis predictis quam de bobus illis ad Scaccarium per manus ballivorum suorum, sicut plenius continetur in predicta carta. Et mandatum est vicecomiti Sussex' quod predictam cartam in pleno comitatu suo legi et firmiter faciat observari. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Petro de Rivall.—Rex concessit Petro de Rivall' quod toto tempore vite sue habeat thesaurariam et camerariam Scaccarii Hibernie cum omnibus pertinentiis, libertatibus et liberis consuetudinibus ad easdem thesaurariam et camerariam pertinentibus; et quod habeat toto tempore vite sue prisam vinorum regis faciendam in Hibernia per se vel per assignatum suum, ad respondendum inde regi et heredibus suis per rectas consuetudines pertinentes ad predictam prisam ad Scaccarium Dublin'; et quod per se vel assignatos suos fieri faciat apud Dublin' et in omnibus aliis feriis Hibernie emptiones regis ad denarios regis de omnibus que ad eum contingent (fn. 1) ad opus regis; et quod habeat toto tempore vite sue custodiam Judaismi Hibernie et custodiam omnium portuum et totius marine in Hibernia; et quod habeat cambium regis Hibernie custodiendum; et quod habeat custodiam castrorum de Cork', Lymeric', Dungarvan, de Athlon et de Drogheda cum pertinentiis suis, et castrum de Randon' in Connactia cum quinque cantredis nostris de Connactia, que retinuimus ad opus nostrum quando terram de Connactia Ricardo de Burgo concessimus, sicut plenius continetur in litteris nostris patentibus quas super premissis eidem Petro fieri fecimus. Et mandatum est Mauricio filio Geroldi justiciario Hibernie quod ballivis ipsius Petri loco ipsius de omnibus predictis, que in literis regis patentibus evidentius continentur, liberam habere permittat administrationem, et eosdem ballivos ad negotia nostra nos et commodum nostrum in partibus illis que per vos poterunt expediri tangencia, vocetis et familiares penes vos habeatis; cum velimus quod ipsi in omnibus, que in nostrum cedere debeant commodum et honorem, in consiliis vobis assistant et auxiliis, et quod de hiis, que nos contingunt in Hybernia, absque eorum presentia vel consilio nichil attemptetis vel faciatis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod in foresta de Rokingham faciat habere W. comiti de Ferrariis tres damos, de dono regis. Teste rege apud Lamhath', iiij. die Septembris.

De Mauricio filio Geroldi constituto justiciario Hibernie.—Rex commisit Mauricio filio Geroldi justiciariam Hibernie tenendam quamdiu regi placuerit; et mandavit rex eidem Mauricio quod in presentia Midensis electi, W. de Rideleford' et archidiaconi Dublinensis, quibus rex dedit in mandatis quod, quando J. Fernensis episcopus eos ad hoc ad se vocaverit, accedant ad eum, sacramentum ei prestent nomine regis in hac forma, quod erit fidelis regi de vita et menbris et honore terreno, et quod justiciam faciet cuilibet de regno secundum legale posse suum et legalem scientiam suam, secundum consuetudines regni, et quod jura, libertates et dignitates regis pro posse suo fideli conservabit et revocabit. Et mandatum est eidem episcopo Fernensi quod predictis fidelibus regis certis die et loco, quos eis scire faciat, ad eum vocatis, in presentia eorum a predicto justiciario sacramentum recipiat in forma predicta. Teste ut supra.

De damo dato W. filio Warini.—Mandatum est Petro de Rivall' quod in foresta de la Saucee faciat habere Willelmo filio Warini unum damum, de dono regis. Teste rege apud Sutton', v. die Septembris.

Pro Ada de Retherefeld'.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod per sacramentum proborum et legalium hominum de comitatu Suhamt', faciant extendi terram Ade de Retherefeld' in Retherefeld', et secundum valorem et extensionem ejusdem terre faciant habere eidem Ade rationabilem finem et rationabiles terminos de xxj. marcis in quibus tenetur Elie filio Chere, Abrahe Pinche, Hester filio Chere et Mansero Levy, Judeis Wintonie. Teste rege apud Roffam, vj. die Septembris.

Pro Johanna de Maworthin.—Quia Radulfus de Maworthin', qui mortuus est, cujus terre et heredum custodiam rex commiserat Rogero Molendinario eo quod credebat ipsum de rege tenuisse terram suam per servicium militare, tenuit terram suam in soccagio; mandatum est vicecomiti Hereford' quod Johanne, que fuit uxor predicti Radulfi, de predicta terra cum pertinentiis et de aliis terris que fuerunt ejusdem Radulfi in balliva sua die quo obiit, et quas idem Rogerus habuit in manu sua occasione predicte custodie, et de heredibus predicte Radulfi, plenam saisinam habere faciat tamquam ei, que propinquior est heredibus predictis, una cum tercia parte bladorum hujus autumpni de predicta terra, salvis predicto Rogero residuis ij. partibus predicti bladi; ita tamen quod ad seminandas duas partes predicte terre de predictis ij. partibus bladi relinquatur semen per visum proborum et legalium hominum. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Petro de Rivall.—Rex commisit Petro de Rivall' manerium de Castro Novo in Hibernia, custodiendum tota vita sua, ad respondendum de exitibus ejusdem manerii ad Scaccarium Dublin'. Et mandatum est justiciario Hibernie quod ballivo ipsius P. loco suo plenam saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Rannulfo de Hurle.—Quia, cum rex commisisset Radulfo de Wiliton' et Roberto de Thurvill' manerium de Norton' cum pertinentiis, quod Rannulfus de Hurle tenuerat de ballio J. regis etc., habuerunt ipsi Radulfus et Robertus per preceptum regis blada, que in eodem manerio fecerat idem Rannulfus seminari, et rex postea nuper reddiderit eidem Rannulfo manerium illud tenendum quamdiu regi placuerit, sicut prius tenuerat; mandatum est vicecomiti Sumers' quod blada que predictus Robertus hoc anno preterito seminari fecit in parte sua ejusdem manerii, eidem Rannulfo habere faciat. Teste rege apud Faveresham, vij. die Septembris.

Wasconia. Pro rege.—Rex mandavit H. de Trublevill' quod veniat ad regem in Angliam ad loquendum cum rege. Et mandatum est majori et probis hominibus Burdegale quod decetero de firma ville sue vel aliis ad regem spectantibus ei vel alii non respondeant, set ea colligant et salvo ad opus regis custodiant, donec rex aliud eis mandaverit.

Eodem modo scribitur majori et probis hominibus:—
de Vasato.
de Oleron'.
de Aquensi.
de Ryella.
majori et commune de Baiona.

Pro reclusa de Los' et fratre et sorore R. quondam Cantuariensis archiepiscopi.—Mandatum est P. de Rivall' quod, quamdiu archiepiscopatus Cantuariensis fuerit in custodia sua, faciat habere Sarre recluse de Lose id quod S. bone memorie Cantuariensis archiepiscopus eidem Sarre fecit assignari ad sustentationem suam, sicut illud habere consuevit tempore predicti archiepiscopi et tempore R. Cantuariensis archiepiscopi successoris sui. Faciat etiam habere de exitibus manerii de Otteford' Waltero de Nasing', fratri R. quondam Cantuariensis archiepiscopi, et Agneti sorori ejus, xx. libras singulis annis quamdiu predictus archiepiscopatus fuerit in custodia sua; videlicet, ad festum Sancti Michaelis utrique illorum c. solidos et ad Pascha utrique illorum c. solidos, quos percipere consueverunt tempore predicti archiepiscopi de dono suo et concessione prioris et conventus Sancte Trinitatis Cantuarie de redditu predicti manerii. Teste rege apud Wengeham, x. die Septembris.

Gavelikende de Kancia.—Venientes ad regem Rogerus Achard et Sarra uxor ejus, petierunt breve suum de pace de ij. acris terre et dimidia cum pertinentiis in Bissopesburn', unde posuerunt se super juratam de gavelykinde in curia archiepiscopi de Cantuaria adversus Henricum Rosel; et quia dictum breve non potuerunt habere, eo quod nondum est formatum et per eos non stetit quin illud habuissent, preceptum est vicecomiti quod scire faciat custodi predicti archiepiscopatus et predicto Henrico quod in loquela illa non procedant nec predictos Rogerum et Sarram in aliquo inde occasionent. Teste ut supra.

De prisa capienda apud Sandwicum.—Mandatum est ballivo et baronibus de Sandwico quod in villa sua capiant prisas regis, tam de vinis quam de omnibus aliis rebus de quibus ibidem prise capi solent et debent, ad opus regis; eo non (fn. 2) obstante quod rex precepit totam prisam, tam vinorum quam omnium aliarum rerum, que ibidem capi consueverat ad opus regis, fieri apud Lond'. Teste rege apud Cantuariam, xj. die Septembris.

De custodia garnisture et wardarum Dovr'.—Rex mittit ad castrum Dovr' Simonem de Grenewico ad custodiendum garnisturam regis in eodem castro et ad recipiendum et custodiendum gardas eidem castro debitas. Et mandatum est Huberto Hoese, constabulario Dovr', quod ipsum Simonem ad hoc admittat, et eum et suos quos ad officia predicta custodienda deputabit, liberum habere permittat ingressum et egressum, accepta ab eodem Simone securitate debita quod per ipsum vel suos regi vel eidem castro dampnum non eveniet. Teste rege apud Cantuariam, ut supra.

Pro reclusa Dovr'.—Mandatum est Simoni de Greneweye quod habere faciat recluse manenti in eodem castro Dovr', iij. obolos in die, sicut eos percipere consuevit de dono predecessorum regis vel ipsius regis. Teste ut supra.

De perdonatione j. marce.—Rex perdonavit Henrico de Longo Campo unam marcam ad quam amerciatus fuit coram justiciariis, qui ultimo itineraverunt in comitatu Norhamt', pro defalta. Et mandatum est vicecomiti Norhamt' quod eidem Henrico de predicta marca pacem habere permittat. Teste ut supra.

De nundinis Wintonie prorogandis.—Rex concessit P. Wintoniensi episcopo quod nundine Wintonie de hoc anno etc. xvj. durent ultra terminum consuetum per quatuor dies amplius quam aliis annis precedentibus durare consueverunt; videlicet, per diem Jovis proximam post Exaltationem Sancte Crucis anno etc. predicto, et per diem Veneris, Sabbati et per diem Dominicam proximo sequentes. Et mandatum est vicecomiti Suhamt' quod predictas nundinas clamari faciat et teneri hoc anno, sicut predictum est. Teste rege apud Tenham, xij. die Septembris.

Eodem modo scribitur majori et ballivis Wintonie.

Pro heremita de Lunebur'.—Rex concessit Lutiano de Lunebir' capellano quod, si Ernaldus heremita de Lunebur', cui predictus Lutianus ministravit dum vixit, diem clausit extremum, eidem Ernaldo succedere possit et in hermitagio de Lunebir' manere de licentia regis, sicut predictus Ernaldus ibidem mansit. Et mandatum est Thoma de Langel' quod eidem Lutiano hermitagium illud habere faciat et ipsum in eodem manere permittat, sicut predictum est. Teste rege apud Maidenestan', xiiij. die Septembris.

De redditibus termini Sancti Michaelis de archiepiscopa'u Cantuariensi. —Mandatum est P. de Rivall, custodi archiepiscopatus Cantuariensis, quod magistris Thome de Frakeham et Elye de Derham, executoribus testamenti R. quondam Cantuariensis archiepiscopi, faciat habere omnes redditus assisos de eodem archiepiscopatu de termino Sancti Michaelis anno etc. xvj., in parte solutionis debiti quod rex eis debet, unde literas regis habent patentes, salvis elemosinis statutis que de eisdem redditibus reddi debent et consueverunt. Teste rege apud Maidenestan, xj. die Septembris.

Eodem modo scribitur episcopo Carleolensi de redditibus maneriorum de Hergh' et de Hese, que sunt in custodia sua.

Pro Willelmo de Crepping'.—Rex perdonavit Willelmo de Crepping' usuras quas diversi Judei ab eo exigunt de x. marcis et dimidia quas ab eis mutuo cepit, quando cum rege profectus est in Britanniam in servicium regis: scilicet, de iiij. marcis et dimidia quas mutuo cepit de Isaac de Norwico, Judeo, et de iij. marcis quas mutuo cepit de Aaron Blundo et Leone filio Isaac, Judeis, et de iij. marcis, quas mutuo cepit de Deulecresse de Linc', Judeo. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod predictum Willelmum de prefatis quietum esse faciant; ita quod predicti Judei contenti sint sola sorte. Teste rege apud Lamh', xvj. die Septembris.

De coronatore faciendo.—Mandatum est vicecomiti Notingh' quod loco Nigelli de Lisures, coronatoris in comitatu Noting', qui infirmus est, eligi faciat alium coronatorem, qui prestito sacramento, etc.

Pro Thoma de Anes'.—Cum rex concessit Thome de Anesye per finem xv. marcarum, quem fecit cum rege, custodiam terre Rogeri de Hereford', concessit ei rex custodiam illam una cum custodia heredum predicti Rogeri et maritagio eorundem. Et mandatum est vicecomiti Hereford' quod occasione mortis unius predictorum heredum, ipsum Thomam de custodia illa non gravet vel occasionet. Teste rege apud Lamh', xx. die Septembris.

Pro uxore Willelmi de Serlande.—Mandatum est vicecomiti Dors' quod habere faciat Juliane que fuit [uxor] Willelmi de Serland', omnia blada que ipsi Willelmus et Juliana seminari fecerunt in manerio de Gersy, quod predictus Willelmus tenuit de ballio regis; scilicet, tam blada ejusdem manerii, que sunt in manu ipsius vice comitis quam blada que sunt in manu Drogonis de Barentin et Johannis de Ples', qui manerium illud tenent de ballio regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Trumpinton'.—Rex mandavit vicecomiti Midd' quod per sacramentum proborum et legalium hominum de comitatu suo extendi faciat terram Johannis de Trumpinton' in Tykeham, que est vadium Judeorum, et extentam illam mittat justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis a die Sancti Michaelis in xv. dies sub sigillo suo et sigillis eorum per quos extenta illa facta fuerit. Et mandatum est eisdem justiciariis quod ex quo extentam illam receperint, rationabilem finem et rationabiles terminos habere faciant ipsi Johanni ad debita Judeis, quibus tenetur, reddenda, secundum valorem terre predicte et quantitatem debitorum predictorum. Teste ut supra.

Pro abbate de Winchecumbe.—Mandatum [est] vicecomiti Glouc' quod sine inpedimento permittat abbatem de Winchecumbe tenere in manu sua villam de Winchecumbe cum hundredis que rex ei concessit, tenenda ad firmam usque ad festum Sancti Michaelis anno etc. xvij. per literas regis patentes quas inde habet. Teste ut supra.

Pro abbate de Burg'.—Mandatum est P. de Rivall' quod plene et sine retenemento aliquo faciat habere abbati de Burg' decimam totius venationis, que capta est vel que capietur in foresta comitatus Norhamt' in saisona de hoc anno etc. xvj. per venatores regis ad opus regis, vel per alios quibus rex dederit venationem in foresta predicta; quam quidem decimam idem abbas habere debet per cartam R. regis et per confirmationem ipsius domini regis. Teste rege apud Lambh', xx. die Septembris.

De reparatione domorum regis Bristoll'.—Mandatum est eidem, quod habere faciat constabulario castri Bristoll' maeremium in bosco de Furches, ad domos turris et castri Bristoll' reparandas. Teste ut supra.

De busca et carbone ad opus regis.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat vicecomiti Glouc' buscam et carbonem in foresta de Den' ducenda ad castrum Glouc', ad opus Isabelle sororis regis morantis in eodem castro. Teste ut supra.

Pro Ada Esturmy.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod blada hujus autumpni anno etc. xvj., que Adam Esturmy seminari fecit in terra quam Radulfus le Flecher tenuit de rege in capite in Bradel' per serjantiam reddendi regi flechias per annum, et quam rex predicto Ade concessit habendam usque ad etatem heredis predicti Radulfi, eidem Ade sine dilatione habere faciat, eo non obstante quod rex Hugeline, que fuit uxor predicti Radulfi, saisinam fieri precepit de terra, quam predictus Radulfus de rege tenuit ad firmam in eadem villa, tamquam ei que propinquior est heredi predicti Radulfi. Teste rege apud Lamh', xxj. die Septembris.

Pro Galfridi de Luvers.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod terram Galfridi de Luvers, que est vadium Samarias de Wintonia Judei, per probos et legales homines extendi faciant in dominicis, redditibus et aliis; et vult rex et concedit quod ipse Godefridus (sic) unam medietatem extente terre sue reddat per annum ipsi Judeo et de alia medietate sustentetur: ita quod quamdiu terminos suos super hoc servaverit, nulle penitus currant usure de predicto debito. Teste ut supra.

De testamento Eustachii de Eys.—Mandatum est P. de Rivall' quod catalla que fuerunt Eustachii de Eys, que cepit in manum regis occasione mortis sue, ut dicitur, habere faciat executoribus testamenti ipsius Eustachii ad executionem illam faciendam. Teste ut supra.

[Schedule.]

Dominus rex dedit per cartam suam venerabili P. Wintoniensi episcopo manerium de Thychefeld' cum advocatione ecclesie ejusdem manerii, et cum omnibus aliis pertinentiis suis, ad fundandum in eodem manerio quamdam abbatiam in honore Beate Marie de ordine Canonicorum Premonstracensium, sicut plenius continetur in carta regis quam ei inde fieri fecit. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod sic inrotulari faciant. Teste rege apud Lamheyam, xx. die Septembris, anno regni nostri xvj.

[m. 3.]

Pro canonicis extra Merleberg'.—Mandatum est constabulario de Merleberg' quod cartam regis, quam fieri fecit priori et canonicis ordinis de Simplingham extra Merleberg' de prisa et consuetudine illa, quam constabularii castri de Merleberg' capere consueverunt de braciatoribus bertone de Merleberg', singulis bracinis cervisie venalis unum sextercium cervisie, quod dici consuevit tolsester, in plena curia sua apud Merleberg' legi faciat et eisdem priori et canonicis firmiter observari. Teste rege apud Westmonasterium, xxiij. die Septembris.

Pro canonicis de Blakemora.—Rex concessit per cartam suam priori et canonicis de Blakemora quod ipsi et eorum successores habeant inperpetuum unam feriam singulis annis per tres dies duraturam apud domum suam de Blakemora; videlicet, in vigilia et in die et crastino Sancti Laurencii, nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Essex' quod feriam illam per totam ballivam tuam clamari facias et teneri, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Warino capellano.—Rex perdonavit Gwarino capellano suo unam marcam de misericordia in quam incidit coram justiciariis itinerantibus apud Chelmeresford' pro dissaisina. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

De respectu loquele.—Rannulfus de Hurle, qui est in servicio regis in partibus Glammorgan, habet literas directas vicecomiti Sumers' de loquela inter ipsum et Thomam de Stok' petentem, de ij. partibus unius carucate terre in Ingelescumbe, ponenda in respectum usque ad octavas Sancti Hillarii; ita quod tunc sit in eo statu quo nunc est. Teste ut supra.

De reparatione turris Roffé.—Mandatum est custodi archiepiscopatus Cantuariensis quod in parco de Bixle faciat habere constabulario Roffe xxx. quercus ad reparationem predicte turris. Teste ut supra.

Pro episcopo Lincolniensi.—Mandatum est justiciariis de Banco quod assisam que summonita fuit coram justiciariis itinerantibus in comitatu Cantebrigie ad convincendum per xxiiij. milites juratores assisam ultime presentationis, que capta fuit coram prefatis justiciariis itinerantibus in comitatu Noting' inter Philippum de Kyme petentem et episcopum Lincolniensem deforciantem de ecclesiis de Carleton' et de Danby, et quam assisam a prefatis justiciariis rex poni precepit coram eisdem justiciariis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in unum mensem, ponant in respectum usque in unum mensem a die Pasche anno etc. xvij. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Ralegh'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod audiant compotum Radulfi de Raleg' de clx. marcis quas recepit ad operationem aule Turris London' tempore quo fuit constabularius predicte turris sub H. de Burgo, comite Kancie. Teste rege apud Westmonasterium, xxiij. die Septembris.

Pro episcopo Wintoniensi.—Rex per cartam suam concessit P. Wintoniensi episcopo quod ipse et successores sui habeant inperpetuum liberam warennam in omnibus dominicis terris suis in Anglia per singula sua maneria ad vulpem, leporem, perdicem et fisantum; ita quod nullus intret predictam warennam ad vulpem, leporem, perdicem aut fisantum in ea capiendum sine licencia ipsius episcopi vel successorum suorum super forisfacturam x. librarum. Et mandatum est vicecomiti Sumers' quod in dominicis terris ipsius episcopi in balliva sua predictam warennam teneri, et per totam ballivam suam eam clamari faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, xxiij. die Septembris.

Eodem modo scribitur vicecomitibus Oxonie, Suhamt', Berk', Wilt', Surr', Sumers' et Dors', Buk'.

Pro abbate de Monte Rothomagi.—Abbas Sancte Trinitatis de Monte, Rothomagi, fidelitatem fecit regi de terris quas de rege tenere debet in capite in Anglia. Et mandatum est vicecomiti Midd' quod de omnibus terris quas idem abbas tenere debet in balliva sua, tam de rege quam de aliis, eidem abbati plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro uxore Willelmi de Serland'.—Mandatum est Ricardo Duket quod pro terra illa, quam de concessione regis tenet hoc anno in Welingour' et que extenta fuit ad xl. solidos, illos xl. solidos habere faciat Juliane que fuit uxor Willelmi de Serland', que prius terram illam tenuit de ballio regis. Occasione etiam saisine quam habet ex gracia regis de terra illa, aliam saisinam de aliqua parte ejusdem terre non capiat quam predictus Willelmus inde habuit in vita sua; set permittat eos qui libere tenent de eadem terra, pacifice possidere tenementum suum, salvis eidem Ricardo serviciis inde debitis sicut predictus Willelmus ea habere consuevit; et si aliquem disseisivit, sicut querela ad regem pervenit, ipsum tam de terra sua quam de catallis suis inde ablatis sine dilatione restituat; quod nisi fecerit, rex id a vicecomite Linc' fieri precepit. Teste rege apud Lamh', xxiiij. die Septembris.
Et mandatum est vicecomiti Linc' etc.

Pro Hereberto de Alencun.—Rex de trecentis marcis per quas Herebertus de Alencun finem fecit cum rege pro habenda gracia sua, perdonavit ei c. marcas. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum de predictis c. marcis quietum esse faciant. Teste ut supra.

De transgressione perdonata.—Rex perdonavit Willelmo filio Walteri de Bruhull' transgressionem, quam fecit in foresta de Bruhull' de bestia que inveniebatur mortua in eadem foresta, et quam idem Willelmus excoriari fecit, ut dicebatur. Et mandatum est Petro de Rivall' quod ipsum Willelmum captum et detentum in prisona regis apud Bruhull' occasione illius transgressionis, a prisona regis deliberet quietum.

De damis datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat Hugoni Dispensatori duos damos et viij. damas in foresta de Shirewud', de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xxv. die Septembris.

Pro abbate de Tychefeld'.—Mandatum est vicecomiti Suhamt' quod cartam regis, quam fieri fecit abbati et canonicis de Tychefeld' de libertatibus et quietanciis eis a rege concessis, in pleno comitatu suo legi et contentas in ea libertates et quietancias predictas eis in balliva sua faciat observari. Teste ut supra.

Pro Ricardo Duket.—Rex alias precepit vicecomiti Linc' quod nisi Ricardus Duket habere faceret Juliane, que fuit uxor Willelmi de Serland', xl. solidos, sicut rex ei mandavit, pro terra, quam tenet hoc anno in Welingour' de concessione regis, ipsum ad hoc distringeret; set quia rex audivit quod ipsa Juliana habuit blada hujus autumpni de eadem terra, mandatum est eidem vicecomiti quod, si ita est, ipsum Ricardum occasione illa non distringat, quia, si blada illa habuerit, rex vult ipsum Ricardum de illis xl. solidis esse quietum, et si non habuerit ea, rex eosdem xl. solidos acquietabit de Scaccario suo. Teste rege apud Westmonasterium, xxvj. die Septembris.

Pro episcopo Wintoniensi.—Rex vicecomiti Surr' salutem. Precipimus tibi quod, non obstante precepto nostro quod nuper tibi fecimus de terris magistri Roberti de Sherdelawe capiendis in manum nostram, habere facias venerabili patri P. Wintoniensi episcopo totam terram que fuit Thome Testard' in baillia tua, cum omnibus catallis et instauris in eadem terra inventis; quam quidem terram predictus Thomas commisit predicto magistro Roberto ad firmam usque ad terminum quinque annorum, ut ipsum Thomam acquietaret de quadraginta et quinque libris versus predictum episcopum, quas (fn. 3) idem Thomas eidem episcopo debuit pro arreragiis que Robertus Testard', frater suus, cujus heres idem Thomas est, debuit predicto episcopo; ita quod predictus episcopus terram illam teneat usque ad terminum quinque annorum pro debito predicto, et postea revertatur in manum nostram. Teste ut supra.

De maeremio ad aulam regis Wintonie.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat P. Wintoniensi episcopo maeremium ad cindulam fieri faciendam in bosco de Chipeham ad aulam castri Wintonie cooperiendam. Teste rege apud Lamh', xxviij. die Septembris.

Pro Gwala de Nonetis.—Mandatum est ballivis Eboraci quod non capiat (sic) theloneum vel alias consuetudines de hominibus vel mercandisis Gwale de Nonetis venientibus in villam Eboraci, contra tenorem carte regis quam ei fieri fecit in Britannia.

Pro Johanne filio Galfridi.—Mandatum est Ade de Beissin quod habere faciat nuntio Johannis filii Galfridi austurcum qui vocatur Pelerin, et quem H. de Burgo ei dedit. Teste ut supra.

De dimidia marca perdonata.—Rex perdonavit Waltero filio Osberti dimidiam marcam de misericordia, in quam incidit coram justiciariis itinerantibus apud Leic' pro falso clamio. Et mandatum est vicecomiti Leic' quod pacem ei inde habere permittat. Teste ut supra.
Et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictum Walterum de predicta dimidia marca quietum esse, et ita inrotulari faciant. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Philippo de Angulo.—Mandatum est Mauricio filio Geroldi, justiciario, quod singulis annis faciat habere Philippo de Angulo x. marcas ad Scaccarium Dublin', quas tempore J. regis et tempore ipsius H. regis percipere consuevit ad idem Scaccarium pro cantredo de Roscuman, usque ad tempus quo Ricardus de Burgo factus fuit justiciarius Hibernie. Teste rege apud Keniton', xxx. die Septembris.

De roboribus datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat Hereberto filio Mathei xj. robora in foresta de Melkesham ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Rogero filio Owein et uxore ejus de terra de Balimadun.—Mandatum est justiciario Hibernie quod de terra de Balimadun, quam Rogerus Owein et Aufrica uxor ejus per assisam nove dissaisine recuperaverunt versus Radulfum de Trublevill', eisdem Rogero et Aufrice plenam saisinam habere faciat, non obstante eo quod rex eidem Radulfo postea de terra illa saisinam fieri precepit, nec obstante saisina quam post mortem ejus habet Henricus de Trublevill' per preceptum regis. Teste rege apud Westmonasterium, xxviij. die Septembris.

Pro Henrico de Crammavill'.—Quia constat regi per literas patentes Hubertini clerici Romani, procuratoris Ruff' persone ecclesie de Wengh', quod Henricus de Crammavill' solvit eidem Hubertino xv. marcas pro blado et porcis, que emit de hiis, qui bladum ejusdem persone triturari fecerunt et vendi contra voluntatem predicte persone; mandatum est vicecomiti Kancie quod de terra ipsius Henrici, quam ea occasione cepit in manum regis per preceptum suum, ei sine dilatione saisinam habere faciat. Teste ut supra.

De redditibus et terris que fuerunt H. de Burgo in Lond'.— Mandatum est majori et vicecomitibus Lond' quod de omnibus redditibus et terris que fuerunt H. de Burgo, comitis Kancie, intra muros Lond' et extra in baillia sua, plenam saisinam habere faciant P. de Rivall', cui rex eos commisit custodiendos quamdiu regi placuerit. Teste ut supra.

Pro Willelmo Lungesp'.—Rex perdonavit Willelmo Lungesp' v. marcas que exiguntur ab eo per summonitionem Scaccarii, et ad quas amerciatus fuit coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Norhamt' pro defalta non comparendo coram eis ad communem summonitionem, in quorum itinere idem Willelmus fuit in partibus transmarinis causa peregrinationis de licentia regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Willelmum de predictis v. marcis quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro executoribus testamenti R. Cantuariensis archiepiscopi. De debito quod rex eis debet.—Mandatum est P. de Rivall quod, retento prius sufficienti blado ad terras que fuerunt Willelmi de Eyneford' excolendas, tam in semine quam in liberatione servientum de singulis maneriis, per probos et legales homines appretiari faciat residuum omnium bladorum que inventa fuerint in terris predictis de hoc autumpno preterito anno etc. xvj., et per idem pretium blada ipsa liberari faciat executoribus testamenti R. quondam Cantuariensis archiepiscopi in parte solutionis debitorum, que rex reddere tenetur executoribus predictis, et similiter omnes exitus omnium terrarum predictarum tam in auxiliis quam in redditibus assisis de hoc termino Sancti Michaelis anno predicto; et ex quo blada predicta appretiata fuerint et predicti executores ea receperint cum exitibus predictis, sicut predictum est, pretium predictorum bladorum et quantum exitus predicti, quos de terris predictis receperint, scire faciat baronibus de Scaccario, ut sciant pro quanto ea receperint. Teste ut supra.

Hibernia. Pro episcopo Cycestrensi.—Rex per cartam suam concessit venerabili patri R. Cycestrensi episcopo, cancellario Anglie, cancellariam Hibernie habendam toto (fn. 4) tempore vite sue cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad predictam cancellariam pertinentibus, sicut carta regis, quam ei inde fieri fecit, plenius testatur. Et mandatum est Mauricio filio Geroldi, justiciario Hibernie, quod Galfridum de Turvill', archidiaconum Dublinensem, quem idem episcopus et cancellarius de voluntate et assensu regis loco suo assignavit ad predictum officium exequendum, admittat, et liberam administrationem ejusdem cancellarie cum pertinentiis et cum omnibus que ad sigillum pertinent, per quod negotia regis et terre sue Hibernie expedientur, habere faciat, accepto ab eo prius sacramento de fideli et bono servicio et fidelitate regi et cancellario suo tenenda et servanda; ita etiam quod intersit consiliis ipsius justiciarii et tractatibus negotiorum regis, et habeat clericum suum ad Scaccarium Dublin' ad rotulum quendam faciendum testimonialem rotulo thesaurarii Hibernie, et similiter habeat clericum suum ad assisas coram justiciariis ad rotulum quendam de banco faciendum et brevia placitorum custodienda, sicut prefatus cancellarius habet in regno Anglie. Teste rege apud Westmonasterium, xxviij. die Septembris.
Et mandatum est thesaurario et baronibus de Scaccario Dublin' quod quendam clericum competentem, quem idem G. de Turvill' eis presentabit, ad hoc admittant. Teste ut supra.

Pro Iolda de Doe.—Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Bedeford' quod assisam mortis antecessoris que summonita est coram eis in itinere suo inter Johannem Juvenem de Eyworth' petentem, et Ioldam de Doe tenentem, de una virgata terre in Wrastlingworth', quam quidem terram tenet de ballio regis, ponant in respectum usque ad adventum aliorum justiciariorum in partes illas. Teste ut supra.

Pro Bertram le Gros.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod, non obstante precepto regis ei facto de terris que fuerunt comitis Sancti Pauli in balliva sua, et que fuerunt in manu Johannis de Burgo, capiendis in manum regis cum rebus et catallis in eis inventis, permittat Barth' (sic) Grossum habere blada sua et alia catalla que habuit in Dunmagh', quam quidem terram habuit de ballio Johannis de Burgo: ita quod siquid inde amotum fuerit, id ei reddi faciat.
Eodem modo scribitur Petro de Rivall'.

De theloneo Dovr'.—Rex commisit Bertram de Crioil constabulario Dovr', theloneum ville Dovr' ad custodiam predicti castri, quamdiu regi placuerit. Et mandatum est ballivis Dovr' quod ipsi constabulario de predicto theloneo sint intendentes et respondentes, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Willelmo Pucyn.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod, non obstante quod cepit in manum regis per preceptum suum terras que fuerunt comitis de Sancto Paulo in balliva sua, habere faciat Willelmo Pucyn blada sua que seminari fecit in una carucata terre cum pertinentiis in Alba Roynges, quam tenuit de ballio regis. Teste ut supra.

Pro Warnero de Wexstanesham.—Mandatum est vicecomiti Norf quod de una carucata terre cum pertinentiis in Stok', que est Warneri de Wextanesham, et quam Isaac de Norwico Judeus tenuit in manu sua pro debito quod ipse Warnerus super eam ipsi debet, prefato Warnero plenam saisinam habere faciat; et scire faciat predicto Isaac quod sit coram justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis apud Westmonasterium in crastino Sancti Martini ad ostendendum que debita exigit a prefato Warnero super terram predictam, et ad justiciam super eisdem debitis ibidem recipiendam. Teste ut supra.

Pro priore de Shuldham.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod, non obstante precepto regis ei facto de terris que fuerunt comitis de Clouc' (sic) capiendis in manum regis, occasione cujus precepti cepit in manum regis terram quandam in Buketon', quam Ricardus filius Simonis tradidit priori de Shuldham ad terminum octo annorum, qui ad instans festum apostolorum Simonis et Jude anno etc. xvij. preteribit, permittat ipsum priorem sine inpedimento habere et asportare blada et alia catalla sua, que habuit in eadem terra, et, si quid inde amotum fuerit vel distractum, id ei reddi faciat. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. continget, MS.
  • 2. Non repeated in MS.
  • 3. quam, MS.
  • 4. toto repeated in MS.