Close Rolls, May 1232

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1232', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234, (London, 1905) pp. 138-141. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol2/pp138-141 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1232

Mandatum est vicecomiti Heref' quod, sicut se ipsum diligit et in fide qua regi tenetur, diligenter inquirat per sacramentum proborum et legalium hominum de comitatu suo, qui homines se fecerunt de familia Wither vel cujuslibet alterius, et itinerantes fuerunt per eundem comitatum ad triturandum et vendendum blada et alia bona clericorum Romanorum et aliorum distrahenda et asportanda, et qui homines de comitatu tuo dicta blada manibus suis trituraverunt, et eadem blada et alia bona vendiderunt et distraxerunt. Omnes autem eos de balliva sua, quos inquirere poterit ibidem sic itineratos fuisse, capiat et in prisona regis salvo custodiat, donec a rege aliud habuerit mandatum; et eos qui dicta blada trituraverunt et eadem bona et alia bona vendiderunt et distraxerunt, ponat per vadium et salvos plegios quod sint coram rege quando preceperit inde responsuri. Et inquisitionem inde factam sub sigillo suo et sigillis eorum per quos facta fuerit, regi mittat et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium, viij. die Maii.
Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus Anglie.

Rex mittit S. de Sedgrave et G. Basset ad partes Marchie ad emendas faciendas et recipiendas super interceptionibus hinc inde factis post treugas captas inter regem et L. etc.; ita quod erunt apud Crucem Cuelin die Jovis proxima ante Dominicam Palmarum. Et mandatum est J. filio Alani quod eis dictis die et loco occurrat et consilium efficax impendat ad predicta expedienda, iturus cum eis vel in occursum eorum usque ad vadum sub Muntgomery ad diem quem eis scire facient, ad idem faciendum. Teste rege apud Westmonasterium, xij. die Marcii.
Eodem modo scribitur:—
Johanni de Monem' et H. de Aldith'.
Thome Corbet, quod eis occurrat apud vadum de Muntgomery paratus ad dictas emendas faciendas quantum ad regem pertinet, secundum quod ipsi S. et G. dictatores ex parte et Edenevet Vachan et Maddoc filius Griffini dictabunt.
R. Cornubie, quod det in mandatis constabulario de Brecheniho quod predictis S. et G. dictis die et loco, scilicet, apud Crucem illam, occurrat ad emendas illas faciendas quantum ad regem pertinet; ita quod pro defectu ejus dictas treugas rumpi contingat in dampnum regis.
W. de Godarvill' quod eis ibidem occurrat, ut supra.
Constabulario de Brechennio, similiter.

Mandatum est ballivis portus Portesm' quod si aliquis miles, serviens, vel balistarius de transmarinis partibus applicet in portu suo, non permittat eum ulterius procedere in terram regis, set revertatur ad partes suas incontinenti vel in villa de Portesm' remaneat, donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Windles', xij. die Maii.

Eodem modo scribitur ballivis portus Heth', Dovr', Sandwici, Rumenal, Hasting', Rya, Winchels', Pevenes', Witering', Shorham, Boseham, Suht'.

Essex'.—Robertus Blundus et Albrea uxor ejus, Nicholaus de Sandon' et Agnes uxor ejus attornaverunt Johannem de Sandon' contra Walterum de Runewell' tenentem, de j. virgata terre in Beltham.

Hawisia priorissa de Clerkenewell' attornavit Martinum capellanum contra Galfridum Bataille de consuetudinibus etc. que ipsa priorissa exigit etc. in Horshell'.

Norf'.—Abbas Sancti Eadmundi attornavit Johannem de Tyneteshal' et Gilbertum de Belsted' contra Henricum Freman, Johannem de Sancto Eadmundo et Matheum de Cantebrigia de consuetudinibus etc. que ipse abbas exigit etc. in Dikeleberg' et Somer'.

Essex'.—Hugo de Hodeng' attornavit Ricardum de Hockel' contra Ricardum de Brunton' tenentem, de una carucata in Colum.

Huntind'.—Willelmus de Lyndes' attornavit Petrum Cardun contra Willelmum filium Hamel' tenentem, de medietate unius hide terre, exceptis quinque acris in Moleswurth'.

Eboracum.—Petrus de Brus attornavit Robertum Engelram' et Willelmum de Houdeton' contra Willelmum de Waleton' tenentem, de una carucata et duabus partibus unius carucate terre in Askham; et contra Egidium de Kaerton' et Agnetem uxorem ejus tenentes, de una carucata et tercia parte unius carucate terre in eadem villa; et contra priorem de Parco tenentem, de duabus bovatis terre in eadem villa; et contra Willelmum filium Rogeri tenentem, de duabus partibus unius carucate terre et unius mesuagii in eadem villa; et contra Margeriam de Buylly tenentem, de dimidia carucata et tercia parte unius carucate et unius mesuagii in eadem villa; et contra Herebaldum de Holderness' et Constanciam uxorem ejus tenentes, de duabus bovatis terre in eadem villa; et contra priorem Sancte Trinitatis Eboraci tenentem, de duabus bovatis terre in eadem villa; et contra Willelmum Fayrfax tenentem, de decem bovatis terre in eadem villa.

Essex'.—Matildis filia Ernaldi attornavit Willelmum de Asseford' contra priorem de Haliwell' et Leonem de Bosco tenentes, de dimidia virgata et quarta parte unius virgate et v. acris terre cum pertinentiis in Bocking'.

Dors'.—Magister Henricus de Cern' attornavit Hugonem de Porton' contra Galfridum de Bere, de eo quod acquietet eum de servicio quod Johannes de Sancto Quintino ab eo exigit de tenemento etc. in Bere.

Oxonia.—Prior de Nujun attornavit Willelmum Thurketil' contra Racium de Mildecumbe de consuetudinibus etc. in Mildecumbe.

Villa Oxonie.—Cecilia que fuit uxor Roberti Ailmeri attornavit Maceum filium Roberti contra Radulfum Halegod tenentem, de uno mesuagio in Oxonia.

Mandatum est R. de Burgo justiciario Hibernie, in fide qua regi tenetur et sub debito prestiti sacramenti prestiti (sic), injungendo quod omnes denarios regis quos habet de exitibus terre Hibernie, tam de firmis villarum, finibus et perquisitis, quam de omnibus aliis exitibus terre, visis literis cum summa festinatione et sub salva custodia ad regem mittat in Angliam. Teste rege apud Westmonasterium, viij. die Maii.

Et mandatum est L. Dublinensi archiepiscopo rogando quod ipsum justiciarium ad hoc inducat modis quibus poterit, ita quod missio illa ulterius non differatur.

Kancia.—Hugo de Clopton' venit coram rege die Martis proxima post festum Sancti Gregorii, et petiit terram suam in Carleton' sibi replegiari, quam Amphelisa, que fuit uxor Johannis de Cuilly, clamat versus eum, et que capta est in manum regis per defaltam ipsius Hugonis.

Petrus de Jatingden' venit coram rege die Jovis ante Annuntiationem Beate Virginis, et petiit terram in Jatingden' sibi replegiari, quam Editha, que fuit uxor Sampsonis filii Richeri, clamat versus eum, et que capta est in manum regis per defaltam ipsius Petri.

Rex justiciariis de Banco, salutem. Sciatis quod Jacobus Curteis et Johanna uxor ejus venerunt coram nobis apud Merleberge die Jovis in festo Annunciationis Domini, et petierunt terram suam in Ditton' sibi replegiari, que capta est in manum nostram propter defaltam quam fecerunt coram nobis, ut dicitur. Et hoc vobis signamus ut hoc sciatis. Teste.

Mandatum est justiciario Hibernie quod, si oporteat eum pro negotio regis in Angliam venire, placet regi quod in instanti estate venire possit, se iij. vel iiij. sociis, ita quod ante recessum suum ab Hibernia tam salvam custodiam dimittat ibidem quod regi vel terre sue in absentia sua non immineat periculum.