Close Rolls, June 1233

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1233', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234, (London, 1905) pp. 309-314. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol2/pp309-314 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1233

Rex vicecomiti Kancie salutem. Scias quod ad pacem et tranquillitatem terre nostre observandam et malefactores reprimendos provisum fuit coram nobis et magnatibus nostris de communi consilio eorum, quod vigilie in singulis villis de nocte teneantur usque ad festum Sancti Michaelis anno xvij. secundum quod ville fuerint magne vel parve, ita tamen quod quatuor homines ad minus faciant vigiliam illam si villa fuerit parva; et, si magna fuerit, plures eam faciant secundum quantitatem ville; ita etiam quod nullus extraneus transeat per aliquam villam de nocte quin arestetur usque mane et, si vigilatores illum non possint arestare, tunc levent clamorem et uthesium super eum. Etiam si aliquis defectus fuerit in vigiliis vel sectis ad uthesium faciendis, nullus propter hoc a vicecomitis ballivis occasionetur, set omnes hujusmodi emende integre reserventur usque ad adventum justiciariorum proximo itinerantium per atachiamenta vicecomitis in comitatu coram coronatoribus. Item, nullus hospitetur aliquem extraneum ultra unam noctem, nisi possit invenire plegios de fidelitate et quod nullum dampnum eveniet per eum; et respondeat pro eo sicut pro uno de familia sua, et hoc coram justiciariis itinerantibus. Item, si aliqui habeant libertatem et homines eorum noluerint facere vigiliam nec venire ad clamorem et uthesium, sicut predictum est, bene licebit vicecomiti atachiare eos qui nec vigilias facere voluerint nec ad clamorem venire, quod sit (sic) coram justiciariis proximo itineraturis inde responsuri, absque hoc quod aliquid ab eis capiat occasione illa. Et si aliquid fuerit transgressum infra tales libertates pro defectu vigiliarum vel sectarum contra uthesium, illi, quorum libertates sunt, satisfaciant illis quibus dampnum fuerit illatum; et respondeant nobis de hoc quod pacem nostram non observaverunt. Item, singuli vicecomites nostri et ballivi eorum, forestarii et eorum servientes de eisdem balliis in comitatibus suis omnem quam poterunt diligentiam apponant ad pacem nostram secundum formam predictam custodiendam, et, si audierint quod aliqui malefactores exerceant in aliquo bosco vel alibi receptentur, propinque ville et alie que ad hoc fuerint necessarie, sequantur cum eis ad dictos malefactores capiendos. Et si quis miles vel alius quicumque fuerit aliquem hujusmodi malefactorem ceperit, vicecomites vel eorum ballivi recipiant illum sine dilatione et difficultate, ita quod nichil capiant ab eo qui ipsum cepit pro eo recipiendo. Si quis etiam ignotus inventus fuerit itinerans armatus, statim capiatur et liberetur vicecomiti vel ejus ballivo vel alicui ville propinquiori que habeat potestatem custodiendi eum, et in prisona custodiatur donec salvos plegios invenerit quod erit ad pacem nostram et stabit recto si quis versus eum loqui voluerit. Et si plegios invenire non possit, et postea in curia nostra convincatur de roberia vel hujusmodi transgressione, per judicium ejusdem curie deducatur, et nos respiciemus eos qui tales ceperint de hutesio eorum, vel alio modo sicut nobis placuerit. Ceterum, si aliquis malefactor captus fuerit in parcis vel in vivariis cum manuopere vel pro suspicione vel per indictamentum patrie et inde in curia nostra convincatur; tunc liberetur prisone nostre et ibi custodiatur per unum annum et unum diem, et tunc si habeat unde redimi possit rationabiliter redimatur, et inveniat plegios de fidelitate et quod decetero talem transgressionem non faciet. Si vero nichil habeat unde redimi possit nec plegios possit invenire, tunc regnum nostrum abjuret. Precipimus igitur tibi quod, sicut te ipsum et omnia tua diligis, hec omnia predicta in pleno comitatu tuo et per totum comitatum tuum, tam in mercatis quam in hundredis et nundinis, clamari facias et firmiter observari, sicut predictum est, ne pro defectu tui in hac parte ad te nos graviter capere debeamus. Teste me ipso apud Fecham, primo die Junii.
Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus Anglie.
Rex vicecomiti Glouc' salutem. Scias quod, cum dilecta soror nostra Alianora comitissa Penbroc' peteret dotem suam versus R. Marescallum, comitem Penbr', de terris que fuerunt W. comitis Penbr' junioris, quondam viri sui, in Hibernia et in Suwallia, ita convenit inter eos, quod predictus comes redderet eidem comitisse singulis annis quadringentas libras nomine dotis predicte ad duos terminos, videlicet, infra unum mensem a festo Sancti Michaelis ducentas libras et infra unum mensem a Pascha ducentas libras et, sicut in compositione inter eos facta continetur, concessit idem comes quod, si ad terminos statutos de predicta pecunia predicte comitisse non satisfaceret, sine omni dilatione distringeremus ipsum per terras et res suas in Anglia ad satisfaciendum eidem comitisse de predicta pecunia. Et quia idem comes in solutione predicte pecunie terminos suos non servavit, tibi precipimus quod per catalla, que idem comes habet in balliva tua, ipsum distringas ad satisfaciendum eidem sorori nostre de c. et 1. libris que ei restant reddende, ne debeat inde ad nos clamor pervenire. Teste me ipso apud Wenlac, vj. die Junii.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Sussex', Wigornie, Berk'.
Memorandum quod monachi Sancte Trinitatis Kantuarie habent respectum usque in unum mensem a die Sancti Michaelis anno xvij. de contentionibus ortis inter eos et regem de portu Sandwici.
Mandatum est assessoribus et collectoribus quadragesime in Linc' quod de burgensibus regis de Grimesby nullam quadragesinam exigant occasione mobilium suorum que habent infra eandem villam, salvis tamen regi quadragesima de mobilibus suis que habent in tenuris suis exterioribus. Teste rege apud Fecham, j. die Junii.
Rex abbati de Coggeshal' salutem. Satis vobis constat et bene recolitis qualiter de communi consilio et unanimi assensu omnium magnatum de regno nostro, tam episcoporum quam comitum, baronum, abbatum et priorum, concessum fuit nobis ab ipsis auxilium, scilicet, quadragesima pars omnium mobilium suorum et aliorum de regno nostro, de quo ab omnibus tam viris religiosis quam aliis, preterquam abbatibus ordinis vestri, nobis est liberaliter satisfactum. Quia vero non intelligimus nec aliquo tempore contigit hucusque, sicut didicimus, quod in hujusmodi auxilio ab omnibus nobis communiter concesso fuerit aut debuerit ordo vester a participatione ejusdem auxilii esse segregatus, devotionem vestram rogamus attentius quatinus, etsi non nomine quadragesime subsidium consimile aliis de regno nostro nobis non (sic) duxeritis inpendendum, ad tale et tam efficax auxilium nobis faciendum de bonis vestris manum nobis porrigere velitis, quod ex collatione vestra ordinem vestrum debeamus specialiter habere commendatum, et ad favorem vobis inpendendum, cum a vobis fuerimus requisiti, inde vobis teneamur astricti cum multa gratiarum actione. Et, si quid inde nobis duxeritis faciendum, infra xv. dies a festo Sancti Johannis Baptiste anno etc. xvij. nobis scire faciatis, quia ultra terminum illum sustinere non poterimus quin aliter inde provideamus. Teste me ipso apud Wygorniam, viij. die Junii.
Memorandum quod Alicia de Moyun, in presentia regis constituta, recognovit et promisit quod de hereditate que eam contingit de terris que fuerunt Willelmi Briwer' junioris nichil alienabit.
Mandatum est vicecomiti Salopb' quod per sacramentum xij. legalium et discretorum militum de visneto de Roulton,' Ailwarthin et Colde Hatton', per quos rei veritas melius poterit inquiri, fieri faciat perambulationem inter terram Madoci de Sutton' in Roulton' et Elewarthin, et terram Baldewini Wischard' in Cold Hatton', ita quod perambulatio illa fiat per certas metas et divisas, quia predicti Madocus Madocus (sic) et Baldewinus posuerunt se in perambulatione illa. Et scire faciat justiciariis proximo itineraturis in comitatu suo, distincte et apperte sub sigillo suo et per iiij. milites ex illis qui perambulacioni illi interfuerunt, per quos metas et divisas perambulacio illa facta fuerit; et habeat ibi nomina militum. Teste rege apud Wigorniam, x. die Junii, anno xvij.

[m. 8d.]

Mandatum est vicecomiti Wilt' quod, assumptis secum probis hominibus de comitatu suo cum equis et armis, accedat usque Cumpton' et domum illam cum omnibus in ea inventis saisiat in manum regis, et de rebus ibi inventis denariatam faciat; et, si resistentes invenerit, vi capiat eam si possit, et, si non possit, id significet Waltero de Godarvill' apud Divisas ut, sicut rex ei mandavit, ad eum accedat cum gente regis ibidem ad domum illam vi capiendam; quam si vi ceperit, funditus dirui faciat; et omnes ibidem inventos capiat et salvo custodiat in prisona regis simul cum terris eorum, quas in manum regis capiat et custodiat. Et, si illi qui ibi fuerint inventi, gratis domum illam reddiderint, cum equis et harnesio suo permittat abire; et domum illam salvo custodiat in manu regis donec aliud inde preceperit. Teste rege apud Wudestok', xx. die Junii.
Rex mittit ad W. de Godarvill' Hubertum Hoes' se altero, Henricum filium regis se altero, Ricardum de Burgo, Theobaldum de Engleskevill' et Everardum de Castro Vill' et xvj. servientes et balistarios ad pacem in partibus Divisarum custodiendam, mandans quod neque victualia neque garnisionem deferri vel intrare permittat in castrum Divisarum nisi victualia que sufficiant de die in diem militibus existentibus in eodem castro et hominibus deputatis ad custodiam H. de Burgo; que quidem victualia predicti milites emant ad denarios suos, quia non fuerant preceptis regis obedientes; et si vicecomes Wilt' eidem W. significaverit quod accedat ad domum G. Basset de Cumpt', in manu forti succurrat eidem ad preceptum regis exequendum, proviso quod interim nulla victualia vel warnestura intret in predictum castrum, nisi ut predictum est. Teste ut supra.
Hominibus Divisarum mandatur quod Waltero de Godarvill' prout eis dicet ex parte regis, intendant ad negocia regis in partibus illis.
Die Lune proxima post festum Sancti Barnabe Apostoli apud Wigorniam coram rege anno etc. xvij., presentibus dominis Wintoniensi et Cycestrensi, S. de Sedgrave justiciario Anglie, comite Ricardo, W. comite Albem', Thoma comite War', Philippo de Albiniaco, Petro de Malo Lacu, Pagano de Chaurces, Andrea de Chanceaus, P. de Rivall' tunc thesaurario, Willelmo filio Warini, Hugone Dispensatore, Radulfo filio Nicholai, liberaverunt subscripti barones de Marchia obsides suos domino regi de fideli servicio, quousque regnum sit ita securatum quod firma pax sit in regno Anglie.
Walterus de Lascy liberavit Johannem filium Rogeri Pichard' in obsidem pro eo, quousque regnum fuerit securatum quod firma pax sit. Et dominus rex tradidit eum custodiendum Engelardo de Cygoiny.
Henricus de Aldithel' eodem modo liberavit Rannulfum filium suum in obsidem pro eo. Et dominus rex tradidit eum Hugoni Dispensatori.
Thomas Corbet eodem [modo] liberavit Reginaldum filium Ricardi Corbet in obsidem pro eo. Et dominus rex tradidit eum Waltero de Lascy.
Hervicus de Stafford' codem modo liberavit Johannem filium suum. Et dominus rex tradidit eum Radulfo filio Nicholai.
Radulfus de Mortuo Mari eodem modo liberavit Henricum filium Briani de Brompton'. Et dominus rex tradidit eum Willelmo de Stutevill'.
Willelmus de Stutevill' liberavit Osmundum filium suum in obsidem pro eo. Et dominus rex liberavit eum S. de Sedgrave custodiendum.
Willelmus de Gamages eodem modo liberavit Henricum filium suum in obsidem pro eo. Et dominus rex tradidit eum Waltero de Bello Campo.
Walterus de Bello Campo eodem modo liberavit Jacobum filium suum in obsidem pro eo. Et dominus rex tradidit eum Petro filio Hereberti.
Thomas comes Warewic' liberavit domino regi castrum de Warewic', ut dominus rex securus sit quod nullum dampnum per eum eveniet. Et dominus rex tradidit illud custodiendum Johanni de Lodbroc' et Johanni Durvassal'.
Et Johannes Durvassall' liberavit Johannem filium suum in obsidem de fideli servicio, sicut predictum est.
Et Johannes de Lodbroc' liberavit Philippum filium Willelmi Sampson' nepotem suum. Et dominus rex liberavit eos custodiendos S. de Sedgrave.

Petrus de Hotot venit coram rege apud Oxoniam in octabis Sancti Johannis Baptiste, et petiit terram suam sibi replegiandam in Bromhurst, que capta est in manum regis per defaltam. Et hoc significatum est justiciariis de banco.
Rex vicecomiti Hereford' salutem. Precipimus tibi quod per totam ballivam tuam clamari facias quod omnes servientes de balliva tua, qui equos et arma habent et qui die suscepcionis presencium sine servicio fuerint et solidos nostros capere voluerint, veniant ad servicium nostrum, ita quod sint ad nos in octabis Sancti Johannis Baptiste, anno regni nostri xvij. Et si qui servientes fuerint qui die suscepcionis presencium sine servicio fuerint, et post hanc clamacionem ad servicium nostrum venire noluerint, diligenter inquiras qui sint illi, et nomina eorum nobis scire facias. Teste rege apud Wigorniam, xvj. die Junii, anno regni nostri xvij.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Wigornie et Staff' et Salopie.
Mandatum est Hugoni de Vivon' quod literas Henrici de Trublevill' patentes, directas hominibus suis qui sunt in castro de Rochef' de castro illo reddendo et liberando ipsi Henrico ex parte regis, eisdem hominibus tradat et, si ad mandatum ipsius Henrici castrum illud ei liberaverint, illud salvo custodiat ad opus regis; sin autem, diligentiam apponat ad illud capiendum. Teste rege apud Wud', xxv. die Junii.
Mandatum est W. de Godarvill' quod de Divisis non recedat, nec pro viribus suis permittat quod victualia aliqua deferantur in castrum Divisarum vel aliquid aliud per quod muniatur, antequam a rege aliud habuerit mandatum. Teste rege apud Wudest', xviij. die Junii. Per P. de Rivall'.
Mandatum est Johanni filio Alani quod obsides, quos regi liberare voluerit et quos Walterus de Bello Campo eidem Johanni nominabit, liberet eidem Waltero, cui rex obsides illos commisit custodiendos. Teste rege apud Wigorniam, xiiij. die Junii.
Rex mittit Walterum de Bello Campo ad J. filium Alani, per quem nuntiat ei quoddam verbum secretum statum partium de Clune et de Blancmuster tangens, dans ei in mandatis quod hiis que ei dicet super eodem negotio fidem adhibeat.
Eodem modo scribitur episcopo Herefordensi de Waltero de Lascy ad eum misso ex parte regis, quod ei fidem habeat super hiis que ei dicet ex parte regis, statum regni et partium illarum tangentibus.
Mandatum est militibus assignatis ad custodiam H. de Burgo apud Divisas, quod permittant L. Dublinensem archiepiscopum solum sine aliquo alio habere accessum ad ipsum Hubertum ad loquendum cum eo de confessione et salute anime sue. Teste rege apud Oxoniam, xxix. die Junii. Per ipsum regem coram justiciario.
Et mandatum est W. de Godarvill' et sociis suis quod permittant ipsum archiepiscopum habere accessum etc.