Close Rolls, February 1234

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1234', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234, (London, 1905) pp. 549-551. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol2/pp549-551 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, February 1234

[m. 30d.]

Rex vicecomiti (fn. 1) Salopie salutem. Mittimus ad te ducentas libras per Baldewinum de Ver ad pacationem militum qui sunt apud Salopiam, et militum et servientum qui sunt apud Muntgomery ad solidos nostros faciendam, precipientes tibi quod predictas ducentas libras ab eo recipias et milites et servientes pacari facias ad viginti dies per visum predicti Baldewini, videlicet, a Purificatione usque in xx. dies completos utraque die computata. Et id quod residuum fuerit de predictis ducentis libris, per visum predicti B. facias reservari, et inde predictos milites et servientes, cum neccesse fuerit, pacari faciat. (fn. 2) Teste rege apud Westmonasterium, iij. die Februarii.
Eodem modo scribitur A. de Sancto Amando, N. de Lettres de d. libris ad eos missis usque Munem' per vicecomitem Glouc, (fn. 3) ad pacationem faciendam militibus et servientibus apud Munem' etc. ut supra.
Postea mandatum fuit vicecomiti Salopie quod Willelmo de Boeles, constabulario de Muntgomery, faciat habere x. libras de predictis denariis.
Mandatum est Amaurico de Sancto Amando et N. de Lettres quod Laurencium de Turgovill', militem, et duos servientes quos rex illuc mittit ad morandum cum eis apud Monem', recipiant et liberationes suas, sicut aliis, habere faciant.
Postea mandatum fuit predicto Amaurico quod de predictis denariis capiat ad opus suum x. libras, de dono regis. Teste rege apud Waleden', x. die Februarii.
Eodem modo scribitur Nicholao de Lettres de aliis x. libris capiendis ad opus suum de eisdem denariis.

Buk'.—Matildis uxor Willelmi de Thorleg' attornavit Robertum de Thorleg' et Fabianum de Radewint' contra Radulfum Ace petentem, de una virgata terre in Senel'.

Surr'.—Willelmus Blundus attornavit Willelmum filium Galfridi contra Rogerum de Clare et Aliciam, uxorem ejus, de secta facienda ad curiam ipsorum Rogeri et Alicie.

Balliva. (fn. 4) —Rogerus de Turvill' attornavit Galfridum de la Sale contra Ricardum filium Johannis petentem, de medietate unius molendini in Aulton'.

Balliva Ludingland'.—Rogerus de Ludham et Salerna uxor ejus attornaverunt Walterum de Blundeston' contra Stephanum de Lavethorp' tenentem, de uno mesuagio in Lavethorp'.

Balliva Jernem'.—Ricardus filius Reginaldi de Repp' attornavit Simonem de Clipesby contra Pelerinum Ruffum deforciantem, de uno mesuagio in Jernem'.

Norf'.—Reginaldus le Gros attornavit Bartholomeum le Gros contra Bartholomeum de Stivekel' tenentem, de lvij. acris terre in Irsted'.

Norf'.—Rogerus filius Hengest et Walterus, frater ejus, attornaverunt Henricum filium Rogeri contra Margaretam, que fuit uxor Ricardi de Mildehal', et Adam filium suum, tenentes, de xl. acris terre et uno mesuagio in Wiggehal'.
Godefridus Sire et Johannes, frater ejus, attornaverunt Galfridum Sire contra Alexandrum Cok', Adam filium Ricardi et Alanum filium Ricardi, tenentes, de una acra et dimidia et una roda terre in Kangham.
Reginaldus filius Warini attornavit Ricardum filium Warini contra Ricardum le Marchant tenentem, de v. acris terre in Wendling'.

Hunt'.—Willelmus filius Hamelini attornavit Johannem filium Simonis contra Johannem filium Galfridi et Agnetem, uxorem ejus, tenentes, de iiij. acris terre in Mulesworth', et contra Johannem Frankelein tenentem, de dimidia roda terre in eadem villa.

Linc'.—Cecilia uxor Hugonis de Bernak' attornavit ipsum Hugonem contra Adam le Porter tenentem, de uno mesuagio in Stanford'.
Mandatum est Ade filio Willelmo (fn. 5) et Willelmo de Sancto Edmundo quod accedant usque Plesset' ad Matildem comitissam Essex', que languida est, ut dicitur, ad audiendum etc. in loquela que est in comitatu Buk' inter Johannem de Swaneburn' petentem, et ipsam comitissam tenentem, de manerio de Querendon', et id significent predicto vicecomiti Buk', cui rex precepit etc.
Et mandatum est vicecomiti Buk' quod ex quo ipsi significaverint per literas suas quem (fn. 6) eadem comitissa attornaverit, illum ad hoc recipiat.
Mandatum est constabulario Dovr' quod decetero non permittat quod aliquis serviens vel alius applicans cum equis et armis in balliva sua ulterius in terram regis procedat, nisi prius accepta prius bona et sufficiente securitate ab eodem quod ad alterius servicium quam regis se non divertet; et quam cito ballivis de Witsand' scire faciat quod hujusmodi servientes vel alios in terram regis venire volentes premuniant quod sine mandato regis cum equis et armis nullatenus terram regis intrare presumant.

Sussex'.—Beatricia uxor Henrici filii Alani attornavit Ricardum de Cycestr' contra Thomam filium Roberti petentem, de duobus virgatis terre in Fokingh'.

Norht'.—Thomas magister hospitalis Sancti Johannis de Norht' attornavit Willelmum Bibias et Hugonem de Hospitali contra Henricum de Stowe petentem, de una virgata terre in Kiselingebir'.

[m. 29d.]

Rex vicecomiti Kancie salutem. Scias quod per commune consilium regni nostri provisum est quod quilibet liber homo qui sectas debet nobis in comitatibus, hundredis, wapentacis et aliis curiis nostris, libere faciat attornatum suum coram ballivo nostro ad sectam illam faciendam et curias domini sui et libertates exigendas, et ad loquelas prosequendas et defendendas pro dominis suis motas in comitatibus, hundredis, wapentacis et aliis curiis nostris sine litteris nostris. Provisum est etiam quod quilibet liber homo qui sectam debet ad curiam cujuscunque sive ecclesiastice persone sive laice, attornatum suum faciat sine difficultate ad sectam pro eo faciendam et ad curias domini sui et libertates exigendas, et ad loquelas prosequendas et defendendas pro dominis suis motas in curiis predictis sine litteris nostris, ut predictum est; precipue cum in carta de libertatibus concessis probis bominibus regni nostri contineatur quod tales libertates quales nos pro nobis et heredibus nostris eis concessimus, tales teneant suis et aliis in curiis et libertatibus suis. Et ideo tibi precipimus quod hanc provisionem nostram et concessionem clamari facias et teneri per totam ballivam tuam. Et si quis distringatur ad sectam faciendam in curiis vel libertatibus alicujus vel impediatur quominus possit attornatum suum facere ad loquelas prosequendas et defendendas pro dominis suis motas sine litteris nostris in curiis et libertatibus predictis, contra hanc provisionem nostram, tunc averia sua propter hoc capta sine dilatione deliberari et plenam justiciam inde exhiberi facias. Teste me ipso apud Sanctum Edmundum, xij. die Februarii.
Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus Anglie.
Mandatum est Roberto Passel' quod mille libras, si tantum fuerit in thesauraria regis, sine dilatione aliqua cariari faciat usque Norht' contra adventum regis; et si tantum non habuerit, accepto eo quod habet et perquisito de mutuo vel aliter quocunque modo poterit quantum defecerit de mille libris, eas illuc cum festinatione faciat cariari. Teste rege apud Chipeham, xxj. die Februarii.

Leic'.—Robertus de Monte attornavit Radulfum de Halecton' contra Willelmum filium Willelmi tenentem, de dimidia virgata et vj. rodis terre in Morton'.

Oxonia.—Willelmus filius Osberti attornavit Willelmum filium Roberti contra Robertum le Bonde et Margaretam, uxorem ejus, tenentes, de uno mesuagio et ij. acris terre in Cliffton'.
Frater Radulfus, camerarius Lewes', attornatus prioris Lewes', essoniavit se de malo lecti versus regem per Widonem filium Ricardi in octabis Purificationis de placito terre. Et datus est ei dies etc. a crastino earundem octabarum in tres septimanas. Aff[idavit].

Footnotes

  • 1. This word is repeated.
  • 2. Sic in MS.
  • 3. Substituted for 'Walterum de Godarvill'.'
  • 4. The name of the balliva is omitted.
  • 5. Sic in MS.
  • 6. 'Que' in MS.