Close Rolls, May 1234

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1234', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234, (London, 1905) pp. 556-565. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol2/pp556-565 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1234

[m. 25d.]

Thomas Geri et Willelmus frater ejus venerunt coram domino rege die Jovis proxima post Clausum Pasche, anno etc. xviij. et petiverunt terram suam in Haldewurth' sibi replegiari, que capta fuit in manum regis per defaltam, quam fecerunt coram justiciariis de Banco versus Willelmum Syfrewast, ut dicitur. Teste rege apud Walingf', iiij. die Maii.

H. rex etc. ballivis portus Portesmuth' salutem. Datum est nobis intelligi quod quedam gentes se parant ad veniendum de partibus transmarinis in Angliam ad nos et regnum nostrum impugnandum. Et ideo vobis precipimus quod per illos qui de portu vestro transfretabunt ad partes transmarinas, et qui de partibus illis venientes in portu vestro applicabunt, diligenter inquiratis utrum aliqui hujusmodi sint in proposito veniendi in Angliam; et si alique hujusmodi gentes que non sint de cognitione, vel de quibus suspitio habeatur, applicent in portu vestro, vel aliqua navis hujusmodi gente carcata similiter ibidem applicet, omnem quam poteritis diligentiam adhibeatis ad corpora eorum qui ibidem applicabunt cum hernesio suo et equis suis, donec id nobis significaveritis, et de voluntate nostra vos certificaverimus. Teste rege apud Windles', xxviij. die Aprilis.
Eodem modo scribitur ballivis portuum Sandwici, Dovor', Hee, Rumenel, Wincheles', Rye, Hasting', Burewaldehee, Pevenes', Sorham, Kingeston', Seford', Arundell', Wyderingges, Hormuth', Ermuth, Lym, La Pole, Thopesham, Dertemuth', Falemuth', Plimmuth', Tamivre, Alfredecumb'.
Sub eodem tenore scribitur vicecomiti Sussex'. Et mandatum est ei quod, si necesse fuerit et a ballivis alicujus de portubus comitatus sui fuerit requisitus vel pro certo hoc audierit, cum tota potestate comitatus sui sub omni festinatione veniat ad hujusmodi gentem arestandam et impediendam cum equis suis et hernesio suo, ita quod ulterius non procedant, donec id significaverint (fn. 1) domino regi, et aliud inde ab eo habuerit mandatum. Teste rege apud Windles', xxix. die Aprilis.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Kancie, Suhampt', Dors', Devonie, Cornubie.
H. rex Anglie etc. vicecomiti Berk' salutem. Scias quod cum hac die Sabbati in vigilia Clausi Pasche transitum faceremus per forestam nostram Windleshor' iter facientes versus Rading', pro certo audivimus Ricardum Siward' fuisse in insidiis prope nos in eadem foresta cum multitudine armatorum, qui nisi presentes fuissemus, genti nostre, sicut a quodam de suis didicimus, dampnum intulisset. Et quia incertum est versus quas partes idem Ricardus se transferet aut quid intendat, tibi precipimus quod si forte venturus sis ad Scaccarium nostrum vel illuc missurus cum denariis nostris de quibus habes respondere, tibi precaveas ne in manus ipsius Ricardi vel suorum vel nuntium tuum contingat incidere. Et si idem Ricardus per ballivam tuam transitum fecerit, omnem quam poteris diligentiam apponas ad corpus suum et suos arestandos, scire faciens omnibus de balliva tua quod cum per ipsos transitum fecerit, uthesium et clamorem super eum levent, et eum de villa in villam cum clamore et uthesio insequantur. Teste rege apud Rading', xxx. die Aprilis.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Norhampt', Bedef', Buk', Essex' et Hertford', Suhampt', Surr', Wilt', Middelsex'.
Rex vicecomiti Glouc' salutem. Scias quod cum hac die Martis in crastino apostolorum Philippi et Jacobi iter faceremus de partibus Rading' versus Walingford' et hernesium nostrum, sicut mos, ad hospitia preire faceremus, venit Ricardus Syward' ponens nobis et nostris insidias, et hernesium dilecti et fidelis nostri Stephani de Segrave, justiciarii nostri, et quorundum aliorum depredatus est in grave dedecus et dispendium nostrum. Et ideo tibi precipimus quod in fide qua nobis teneris omnia passagia et pontes in ballia tua decetero custodiri facias, ita quod nullus eorum qui cum predicto Ricardo venerunt de partibus Wallie, sive adhuc fuerit de ejus familia sive ab eo postea recesserit, transitum faciat sive per batellos sive per pontes quin arestetur per corpus suum et salvo custodiatur, donec aliud inde preceperimus. Clamari etiam facias et sciri per totam balliam tuam quod si predictus Ricardus vel aliquis de suis per ipsos transitum fecerit, super ipsum et suos hutesium et clamorem levent et cum clamore et huthesio ipsos de villa in villam insequantur. Et si contingat ipsum Ricardum vel aliquem de suis arestari, ipsos salvo custodiri precipias, donec aliud inde preceperimus. Teste rege apud Walingford', ij. die Maii.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Wigornie, Hereford', Staff' et Salopie, justiciario Cestrie, et constabulario Bristolli.
Rex vicecomiti Norf' et Suff' salutem. Precipimus tibi quod, sicut te ipsum et omnia tua diligis, clamari facias et sciri omnibus de balliva tua quod si Ricardus Syward' vel aliquis de suis per ipsos transitum fecerit, super ipsum et suos uthesium et clamorem levent et cum clamore et uthesio ipsos de villa in villam insequantur, et omnem quam poterunt diligentiam aponant ad ipsos arestandos, capiendos et incumbrandos. Et si contingat ipsum Ricardum vel aliquem de suis arestari, ipsos salvo custodiri facias, donec aliud inde preceperimus. Teste rege apud Wallingford', iij. die Aprilis.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Norf' et Suff', Cantebrig' et Huntind', Essex' et Hertf', Kancie, Sussex', Suhampt', Wilt', Dors' et Sumers', Devonie, Cornubie, War' et Leic', Notingh' et Derb', Eboraci, Cumbrie, Norhumbrie, Lanc', Norht', Roteland', Berk', Oxonie, Middelsex', Sussex', Buk' et Bedef'.

[m. 24d.]

H. rex Anglie etc. dilecto et fideli suo Henrico de Trublevill' salutem. Mandamus vobis rogantes quatinus, sicut nos et honorem diligitis, sitis apud Portesm', te quinto militum, ad instans festum Ascensionis Domini anno regni nostri xviij., ita parati equis et armis ad transfretandum ad comitem Brittanie et morandum in servitio nostro, sicut idem comes vobis plenius dicet ex parte nostra, quod grates vobis scire debeamus. Teste rege apud Westmonasterium, xx. die Aprilis, anno eodem.
Eodem modo scribitur Willelmo Blome soli, Girardo de Lambersurd' soli, Drogoni de Barentin' soli, Theobaldo de Engleschevill' soli, Willelmo Dampere soli, Johanni de Tywa, se altero, Roberto de Pauelli soli, Willelmo de Comendas soli, Henrico de Argentom' soli, Fulconi de Mungumery soli, Galfrido de Belcstede soli, Jordano de Salineres soli, Willelmo de Creppenges soli, Nicholao de Trelly soli, Galfrido de Abrincis soli, Everardo de Chastelvilein soli, Roberto de Kyma soli, Jacobo filio Willelmi soli, Elye de Ekingham soli, Nicholao de Balaketon' se altero, Rogero de Clar' se altero, Johanni de Busceby soli, Thome de Blancmuster soli, Petro de Burtun' soli, Hugoni Grandin soli, Henrico de Sancto Hillario soli, Willelmo de Orgeres soli, Willelmo de Sancto Leodegario soli, Willelmo de Gaugy, se altero, Waltero de Fontibus, se tercio, Willelmo de Rypariis, se altero, Roberto de Wulvrintun' soli, Waltero de Brionna soli, Hugoni de Boeles soli, Willelmo Haket soli, Radulfo Haket soli, Ricardo Carbonello soli, Wassallo de Affoilluz, se altero, Huberto Hosato, se quinto, Waltero de Godarvill', se altero, Thome le Moyne soli.
H. rex Anglie etc. dilecto et fideli suo Rogero la Zuche salutem. Mandamus vobis rogantes quatinus, sicut nos et honorem nostrum diligitis, mittatis nobis unum militem vestrum ita quod sit apud Portesmuh' in octabis Ascensionis Domini, anno regni nostri xviij., ita paratus equis et armis ad transfretandum ad custum nostrum ad comitem Britannie et ad morandum in servicio nostro, sicut idem comes ei plenius dicet ex parte nostra, quod grates vobis inde scire debeamus. Teste me ipso apud Glouc', xxv. die Maii, anno etc. xviij.
Eodem modo scribitur Hugoni Paynel, Ricardo de Gray, Johanni de Gray, Henrico de Tybotot, Radulfo Basset de Draiton', Henrico fratri regis, Johanni de Tywa, Waleramo Teutonico, Engelardo de Cygoigne, Herberto filio Mathei, Johanni Talebot, Henrico de Aldithel', Alano filio Garini, Fulconi filio Garini, Willelmo de Cantilupo, Willelmo de Boterell', Anketello Maloure, Willelmo de Albiniaco, Nicholao de Lettres, Gileberto de Segrave de duobus ad proprium custum, Radulfo Gernun, Johanni de Burgo, Baudewino de Frivill', Willelmo de Putat, Petro de Malo Lacu, Baldewino de Gynes.
H. Dei gratia rex Anglie etc. venerabili in Christo patri . . . eadem gratia Pariensi episcopo salutem. Cum prompti simus et parati mandato domini Pape nobis facto de pace inter illustrem regem Francie Lodovicum et nos formanda vel treugis inter ipsum et nos prorogandis parere, venerabili patri W. Senonensi archiepiscopo et vobis literas nostras de salvo conductu patentes duximus transmittendas in veniendo ad regnum Anglie, sicut in eisdem litteris plenius continetur, licet incerti fuerimus utrum pro tractatu habendo cum venerabilibus patribus P. Wintoniensi episcopo et W. Exoniensi episcopis, collegis vestris, de pace vel treugis predictis malueritis ad partes Anglie venire, vel quod predicti Wintoniensis et Exoniensis ad vos propter idem negotium accedant. Si vero preelegeritis quod predicti episcopi ad vos in partibus transmarinis venire debeant, paternitatem vestram rogamus quatinus consimiles litteras de conductu, duraturas usque ad festum Sancti Johannis Baptiste, anno regni nostri xviij. a memorato rege Francie ipsis episcopis habere faciatis. Teste rege apud Wudest', viij. die Maii.
Eodem modo scribitur venerabili patri W. Senonensi archiepiscopo.
Eodem modo iterato scribitur eisdem, excepto eo quod rex significat eis quod transmittit ei litteras de conductu duraturas usque ad festum Beati Petri ad Vincula, anno etc. xviij.; et rogat eos quod consimiles litteras impetrent a rege Francie, si Wintoniensis et Exoniensis ad partes transmarinas accedere debeant. Teste rege apud Wudest', x. die Maii.
H. Dei gratia rex Anglie etc. venerabili in Christo patri P. eadem gratia Wintoniensi episcopo salutem. Mittimus ad vos fratrem Mauricium Templarium, profecturum ex parte nostra et domini Exoniensis cum litteris nostris de salvo conductu ad dominum Senonensem archiepiscopum et episcopum Pariensem, quibus etiam significamus quod parati sumus parere mandato domini Pape super pace formanda vel treugis prorogandis inter dominum regem Francie et nos. Et ideo mittimus eis litteras nostras de salvo conductu, duraturas usque ad festum Sancti Johannis Baptiste, si forte velint ad vos in Angliam venire. Alioquin rogamus eos quod consimiles litteras domini regis Francie vobis habere faciant ad opus vestrum et domini Exoniensis episcopi, ut salvo et secure possitis ad partes transmarinas accedere, si fuerit neccesse. Rogamus igitur vos quatinus una cum predicto episcopo, collega vestro, quod vestrum est et quod predictum negotium deposcere videritis, diligenter exequi velitis. Et ut de voluntate nostra vobis constet, scire vos volumus quod placet nobis ut, si predicte treuge prorogari non possint usque ad triennium, prorogentur ad terminum quem poteritis optinere. Et quia consilium petebatis a latere nostro vobis adhiberi, vobis significamus quod dilectos et fideles nostro (fn. 2) Philippum de Albiniaco et Radulfum filium Nicholai, qui ad presens profecti sunt in Marchiam pro negotiis nostris, sicut ipsi scitis, vel aliquos alios de nostris, quando neccesse fuerit et secundum quod a vobis accipiemus, die et loco quos nobis significabitis, ad vos mittemus. Teste rege ut supra.
Eodem modo scribitur W. Exoniensi episcopo.
Mandatum est ballivis portus Wincheles' quod, accepta debita et consueta securitate a Jordano de Walikervill', quem cum hominibus, equis et hernesio suo fecerunt arestari, libere et sine impedimento ipsum J. ad dominum regem venire vel alibi quo voluerit, abire cum hominibus et equis et hernesio suo permittant. Teste rege apud Wudest', viij. die Maii. Per G. de Craucumb' et Willelmum de Picheford'.

[m. 23d.]

Abbas de Eynesham attornavit loco sue fratrem Ricardum de Wudestok', monachum suum, et Thomam filium Walteri in loquela que est coram ballivis domini regis Oxonie in curia domini regis inter predictum abbatem petentem, et Adam Ruffum et Nicholaum filium Philippi, deforciantes, de serviciis que idem abbas exigit ab eisdem Ada et Nicholao de tenemento etc. in Oxonia. Teste rege apud Wudest', viij. die Maii.

Linc'.—Andreas Lovet attornavit Robertum le Someter loco suo etc. in loquela que est in comitatu Linc' inter ipsum Andream petentem, et Ricardum filium Radulfi tenentem, de una bovata terre cum pertinentiis in Reppinghal'. Teste rege ut supra.

Glouc'.—Lucia uxor Radulfi de Brochampt' attornavit Radulfum virum suum loco suo etc. in loquela que in comitatu Glouc' inter ipsos Radulfum et Luciam petentes, et Thomam de Clipston' deforciantem, de tercia parte decem solidatarum redditus cum pertinentiis in Eston'. Teste rege apud Winchecumb', xv. die Maii.

Oxonia.—Willelmus de Simely attornavit Willelmum le Megre loco suo etc. in loquela que est in comitatu Oxonie de Thoma Peket' et Lina filia Saer', quos idem Willelmus clamat nativos suos. Teste rege ut supra. (fn. 3)

Bukingh'.—Willelmus de Symely attornavit Willelmum le Megre loco suo etc. in loquela que est in comitatu Buk' inter ipsum Willelmum et Symonem de Bradeham, de rationabilibus divisis inter terram predicti Willelmi in Riseberg' et terram ipsius Simonis in Bradeham.

Wigornia.—Abbas Glouc' attornavit Thomam de Hineton' et Walterum Fartere loco suo etc. in loquela que est in comitatu Wigornie inter ipsum abbatem et Ricardum filium Odonis, de hoc quod (fn. 4) idem Ricardus faciat ei consuetudinem et servicium de libero tenemento suo, quod de eo tenet in Witton' et Wiche.

Pro rege.—Rex dilecto et fideli suo R. de Burgo salutem. Quod pro defensione terre nostre Hibernie contra R. Marescallum, quondam comitem Penbr', ipsam invadentem, ita viriliter et strenue restitistis, sicut ex casus subsequentis patet effectu, fidelitati vestre copiosas referimus gratiarum actiones, paratam habentes voluntatem ipsam condigna respicere remuneratione. Disponere vero de hiis que contingunt statum terre nostre Hibernie secundum ea que nuper acciderunt, et petitionibus vestris et ceterorum fidelium et magnatum nostrorum de partibus Hibernie respondere distulimus, donec cum venerabilibus patribus Fernensi et Midensi episcopis et cum dilectis et fidelibus nostris M. filio Geroldi, justiciario nostro Hibernie, et H. de Lacy, quos ad nos vocavimus in Angliam, colloquium habuerimus; et tunc favente Domino facere curabimus quod vobis et ceteris fidelibus nostris placere debeat. Mandamus igitur vobis rogantes quatinus ad pacem et tranquillitatem terre nostre Hibernie conservandam in absencia predicti justiciarii nostri operam diligentem adhibere velitis, ita quod grates speciales a nobis inde debeatis reportare. Moram quidem Georgii des Affuble, militis vestri, quam per tantum tempus nobiscum fecit in Anglia, habere velitis excusatam, scituri quod ipsum retinuimus nobiscum non permittentes ipsum recedere a nobis. Teste rege apud Glouc', xix. die Maii.

Rex M. filio Geroldi, justiciario Hibernie, salutem. Quia non credebamus nobis expedire super hiis que nuper acciderunt in Hibernia ordinare, nec petitionibus vestris et ceterorum fidelium et magnatum nostrorum de Hibernia nobis factis per transmissos ad nos nuncios vestros respondere, donec super eisdem vobiscum et cum venerabilibus patribus Fernensi et Midensi episcopis, et cum dilecto et fideli nostro H. de Lacy, comite Ultonie, colloquium habuerimus; vobis mandamus firmiter injungentes quatinus, sicut nos et honorem nostrum diligitis, nullatenus omittatis quin dimissa in castris vestris et terra nostra Hibernie salva custodia, ad nos veniatis in Angliam cum predictis fidelibus nostris ad loquendum nobiscum super premissis, quoniam tunc favente Domino facere curabimus quod vobis et ceteris fidelibus nostris placere debeat. Teste rege apud Glouc', ut supra, xx. die Maii.

Eodem modo (fn. 5) scribitur Hugoni de Lacy, comiti Ultonie, per litteras patentes. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Fernensi et Midensi episcopis, excepta clausula 'dimissa in castris,' etc. Teste ut supra.
Rex dilecto et fideli suo Briano de Brumpton' salutem. Sciatis quod in captione trewgarum inter nos et L. principem de Aberfraw, provisum fuit quod nos ex parte sua et ipse ex parte nostra eligeret emendatores et correctores interceptionum quas hinc inde fieri contingeret infra trewgas predictas, et quia predictus princeps ad hoc faciendum in comitatu Hereford' elegit vos et dilectos et fideles nostros Johannem filium Galfridi et Hugonem de Croft; vobis mandamus quod ad hoc sitis intendentes, et die et loco quibus neccesse fuerit, ad id faciendum conveniatis sacramentum prestaturi, si ex parte dicti principis a nobis exigatur, ad id fideliter faciendum, quoniam emendatores quos elegimus ex parte sua consimile sacramentum nobis prestiterunt. Teste ut supra, anno xviij.
Eodem modo scribitur Johanni filio Galfridi et Hugoni de Croft in comitatu Hereford'. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Baldwino de Ver et Herveo de Stafford' in comitatu Salopesir'. Teste ut supra.
Rex venerabilibus patribus P. Wintoniensi et W. Exoniensi episcopis. Mittimus ad vos dilectos nobis in Christo abbatem Westmonasteriensem et magistrum Johannem Blundum, ut vobis assistant in tractatu quem habituri estis cum rege Francie secundum formam mandati apostolici de treugis et pace inter ipsum regem et nos, mandantes vobis quod ipsos admittatis ad tractandum una vobiscum tam de pace quam de treugis, non obstante eo quod alias vobis dedimus in mandatis quod non tractaretis nisi de treugis tantum; quod quidem tunc mandavimus fieri de voluntate nostra propria, et id modo revocavimus de consilio fidelium nostrorum nobis assistentium, volentes et mandantes quod omnem super premissis tractatum habeatis in presentia predictorum abbatis et magistri, quos ex parte nostra vobis ad hoc socios adhibuimus. Teste rege apud Glouc', xxv. die Maii. Per ipsum dominum regem, presentibus domino Cantuariensi et aliis episcopis.
H. rex etc. abbati Westmonasteriensi salutem. Sciatis quod assignavimus vobis socium magistrum Johannem Blundum, quem ad vos mittimus, ut ipse una vobiscum assistat venerabilibus patribus P. Wintoniensi et W. Exoniensi episcopis in tractatu quem de mandato domino Pape habituri sunt cum domino rege Francie de treugis et pace, ita quod super premissis omnis habeatur tractatus in presentia vestra, sicut idem magister plenius vobis dicet ex parte nostra. Et ideo vobis mandamus rogantes quatinus laborem predictum ad commodum et honorem nostrum pro nobis subire velitis, ita quod grates speciales a nobis inde reportare debeatis. Teste ut supra, coram eisdem.

Mandatum est vicecomiti Buk' quod distringat homines de manerio de Buk' ad reddendum Petro de Rivall' tallagium super eos assisum, quod rex alias ei dedit. Teste rege apud Glouc', xxij. die Maii.

[m. 22d.]

Mandatum est justiciario Hibernie quod omnes loquelas in curia domini regis motas contra venerabilem patrem L. Dublinensem archiepiscopum, ponat in respectum usque ad Pascha anno etc. xix.; et similiter omnes loquelas quas interim contra eundem archiepiscopum moveri contigerit, ponat in respectum usque ad terminum predictum. Teste rege apud Glouc', xxij. die Maii.
Rex ballivis suis portus de Shoram salutem. Mandamus vobis firmiter injungentes in fide qua nobis tenemini, quod sicut vos ipsos et omnia vestra diligitis, si contingat Petrum de Rivall' et Robertum Passelewe vel eorum alterum ad portum vestrum venire ad transfretandum, nullatenus ipsos vel homines suo (fn. 6) transfretare permittatis, donec inde a nobis speciale receperitis mandatum. Teste rege, xxix. die Maii.
Eodem modo scribitur ballivis portuum Sandwici, Dovor', Hee, Suhampt', Rumenel, Wincheles', Rye, Hasting', Burewaldh', Pevenes', Kingest', Seford', Portesmuth', Arundell', Withering', Hormesmuth', Ermesmuth', Lym, La Pole, Thopesham, Dertemuth', Falesmuth', Plinemuth', Tamivre, Alfridecumb'.

[m. 21d.]

H. rex etc. M. filio Geroldi, justiciario suo Hibernie, salutem. Sciatis quod retinuimus nobiscum in Anglia dilectum et fidelem nostrum Eustachium de Leveland', cancellarium Cycestr', donec ad nos veneritis in Angliam nobiscum locuturi, sicut vobis dedimus in mandatis, et volumus quod dilecti et fideles nostri G. de Turvill', archidiaconus Dublin', et Robertus Luterel, canonicus Dublin', interim curam habeant et custodiam de hiis que ad thesaurariam nostram Dublin' pertinent, quibus damus in mandatis quod ad hoc intendant, et significent nobis statum Scaccarii nostri Dublin' (fn. 7) tam de summonitionibus debitorum nostrorum quam de aliis. Et ideo vobis mandamus quod eos ad hoc assignetis, injungentes eisdem quod ad hoc fideliter intendant. Teste rege apud Glouc', xxvij. die Maii.
Rex etc. G. de Turvill', archidiacono Dublin', et Roberto Luterel, canonico Dublin', salutem. Quia retinuimus nobiscum in Anglia dilectum et fidelem nostrum E. de Leveland', cancellarium Cycestr', usque ad adventum dilecti et fidelis nostri M. filii Geroldi, justiciarii nostri Hibernie, quem ad nos vocavimus in Angliam, assignavimus vos ad curam et custodiam interim gerendam de hiis que ad thesaurariam nostram Dublin' pertinent, mandantes quatinus juxta fiduciam quam de fidelitate vestra reportamus, ad hoc diligenter intendatis, significantes etiam nobis statum Scaccarii nostri tam de summonitionibus debitorum nostrorum quam de aliis. Teste rege ut supra.

H. rex etc. dilecto et fideli suo P. duci Brittannie et comiti Richemund' salutem. Sciatis quod magnis et diversis negotiis post recessum vestrum a nobis occupati fuimus, pro quibus ad presens non potuimus vobis plenam pacationem facere de pecunia qua vobis tenemur, sicut plenius vobis dicet venerabilis pater Consopitensis (fn. 8) episcopus, cui quedam de negotiis nostris revelavimus. Mittimus autem vobis per eundem episcopum tria milia marcarum, rogantes attentius quatinus ex eo non molestemini nec erga nos moveamini, quod plenam vobis solutionem predicte pecunie non facimus, set hanc amicitiam nobiscum facere velitis ut de residuo predicte pecunie benigne et sine offensa respectum nobis concedere velitis usque ad festum Sancti Petri ad Vincula, et tunc pecuniam residuam sine omni dilatione liberari faciemus Warnero Engayne et Girardo, clerico vestro, ad faciendum inde quod fieri mandaveritis. Teste rege apud Glouc', xxxj. die Maii.

[m. 20d.]

Rex nobili viro H. comiti Marchie et Engolismi salutem. Mittimus vobis per dilectum (fn. 9) nobis fratrem Willelmum Dunelm' (fn. 9) quingentas marcas, rogantes dilectionem vestram quatinus de residuis quingentis marcis, in quibus vobis tenemur, benigne nobis respectum concedere velitis usque ad festum Sancti Michaelis, ad quem terminum mittatis ad nos in Angliam aliquem de vestris, per quem perdictam (fn. 10) pecuniam sine dilatione et occasione vobis mittemus. Teste et (fn. 10)
Rex etc. L. principi de Aberfrau salutem. Sciatis quod recepimus in gratiam nostram Gilebertum Marescallum et omnes qui fuerunt inprisii R. Marescalli, tam de Anglia quam de Wallia, qui ad pacem nostram venire voluerunt, et eis reddidimus omnes terras et tenementa sua que de nobis tenuerunt, et de quibus disseisiti fuerunt occasione guerre mote inter nos et predictum comitem, et nobis remanent quieta quecunque super nos et nostros per dictum comitem vel suos inprisios occupata fuerunt; que vobis duximus significanda, volentes quod vobis innotescant que penes nos acta sunt in hac parte. Et quia per venerabilem patrem E. Cantuariensem archiepiscopum et coepiscopos suos capte sunt treuge inter nos et vos sub firma spe tractandi de pace inter nos et vos formanda et fortius firmanda, mittimus propter hoc predictum archiepiscopum et venerabiles patres A. Coventrensem et Lychefeldensem et H. Roffensem coepiscopos suos ad partes Marchie, ita quod erunt apud Salopiam die Lune in crastino Sancte Trinitatis. Et rogamus vos quatinus sicut nostram desideratis amicitiam, non omittatis quin in crastino, scilicet, die Martis, loco tuto et competenti quem predictus archiepiscopus vobis significabit, ipsi archiepiscopo et coepiscopis suis occurratis ad tractatum cum eis habendum super premissis. In quorum etiam ore quedam que non duximus scripto commendanda, posuimus vobis plenius exponenda, rogantes quatinus sicut decet, taliter ea que reformationem pacis respiciunt et que ipsi plenius in hac parte vobis explicabunt, audire cum effectu et eisdem adquiescere velitis, quod non stet per vos quin firmum et stabile pacis vinculum inter nos et vos roboretur ad nostrum pariter et vestrum commodum et honorem. Teste rege etc.

Footnotes

  • 1. Sic in MS.
  • 2. Sic in MS.
  • 3. This entry is struck out.
  • 4. Omitted in MS.
  • 5. Omitted in MS.
  • 6. Sic in MS.
  • 7. The words 'quibus damus in mandatis' are here struck out.
  • 8. This is probably an error for 'Corisopitensis' (Quimper).
  • 9. These words are substituted for 'et fidelem nostrum Henricum de Trublevill', senescallum nostrum Wasconie.'
  • 10. Sic in MS.